- 底本
- Florus, Lucius Annaeus. Lucius Annaeus Florus, Epitome of Roman history. Cornelius Nepos. Forster, E. S. (Edward Seymour), editor. Rolfe, John C., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1929 (printing).
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi1242.phi001.humanitext-lat1:2.1.13.1-2.1.13.7
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
作者概述了保民官权力如何通过土地法、粮食法和司法法挑起内讧,指出这些看似公正的法案最终耗尽国库并破坏了既有社会秩序。
SEDITIONUM omnium causas tribunicia potestas excitavit, quae specie quidem plebis tuendae, cuius in auxilium comparata est, re autem dominationem sibi adquirens,1 studium populi ac favorem agrariis, frumentariis, iudiciariis legibus aucupabatur. Inerat omnibus species aequitatis.
保民官权力引发了所有内讧的根源;它表面上打着保护平民的旗号(保民官本是为援助平民而设立的),实则在为自身谋求统治权,并通过土地法、粮食法和司法法来博取民众的狂热与好感。在所有这些法令中,都带有公正的外观。
Quid tam iustum enim quam recipere plebem sua a patribus, ne populus gentium victor orbisque possessor extorris aris ac focis ageret? Quid tam aequum quam inopem populum vivere ex aerario suo? Quid ad ius libertatis aequandae magis efficax quam ut senatu regente provincias ordinis equestris auctoritas saltem iudiciorum regno niteretur? Sed haec ipsa in perniciem redibant, et misera res publica in exitium sui merces erat.2
因为,为了不让身为万国征服者和世界拥有者的民众背井离乡、流离失所于祭坛和炉火之外,平民从元老们手中收回属于自己的产业,还有什么比这更正义的呢?贫困的民众仰赖他们自己的国库维生,还有什么比这更公平的呢?在元老院统治行省的同时,骑士阶层的权威至少能依靠掌控审判之权,对于拉平自由的权利而言,还有什么比这更有效的呢?然而,正是这些举措本身走向了毁灭,可怜的国家竟成了自身灭绝的代价。
Nam et a senatu in equitem translata iudiciorum potestas vectigalia, id est imperii patrimonium, subprimebat, et emptio frumenti ipsos rei publicae nervos exhauriebat, aerarium; et reduci plebs in agros unde poterat sine possidentium eversione, qui ipsi pars populi erant, et iam relictas sibi a maioribus sedes aetate quasi iure3 possidebant?
因为,审判权由元老院转移到骑士手中,压制了赋税——即帝国的祖传产业;粮食收购耗尽了国家真正的筋骨——国库;而土地占有者本身也是民众的一部分,并且因年深日久而如同依法享有先辈留给他们的田产,若不毁掉这些占有者,又怎能把平民迁回农田呢?
- 2.1.13.1specie quidem plebis tuendae, cuius in auxilium comparata est, re autem dominationem sibi adquirens
夺格短语 specie plebis tuendae(带有动形容词属格结构,“借口保护平民”)与现在分词短语 re autem dominationem sibi adquirens(“实则为自己谋取统治权”)通过 quidem ... autem 构成对偶,形成了表面借口与实际企图的对照。
- 2.1.13.5in exitium sui merces erat
sui 是指代主语(res publica)的反身代词属格,在此作 exitium 的宾格性属格。介词 in 表示结果或目的,全句意为“国家成了招致自身毁灭的代价”。
- 2.1.13.7aetate quasi iure
aetate 是手段或原因夺格(“凭借漫长岁月”),与 quasi iure(“如同凭借法律权利一般”)一同修饰 possidebant,指因世代长久占有而实质上被视为合法权利的状态。
