- 底本
- Florus, Lucius Annaeus. Lucius Annaeus Florus, Epitome of Roman history. Cornelius Nepos. Forster, E. S. (Edward Seymour), editor. Rolfe, John C., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1929 (printing).
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi1242.phi001.humanitext-lat1:1.38.3.1-1.38.3.21
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
因大洋泛滥而被迫迁徙的辛布里人、条顿人与蒂古里尼人重创早期罗马诸将,随后马略力挽狂澜,在塞克斯提亚泉全歼条顿人,在劳迪乌姆击溃辛布里人,胜利的喜讯亦在同日通过神迹传至罗马。
Cimbri, Teutoni atque Tigurini ab extremis Galliae profugi, cum terras eorum inundasset Oceanus, novas sedes toto orbe quaerebant, exclusique et Gallia et Hispania cum in Italiam demigrarent, misere legatos in castra Silani, inde ad senatum, petentes ut Martius populus aliquid sibi terrae daret quasi stipendium, ceterum ut vellet manibus atque armis suis uteretur.
辛布里人、条顿人以及蒂古里尼人因大洋淹没了他们的土地而逃离高卢边陲,在全世界寻找新的居所,但在被高卢与西班牙拒之门外后,他们迁徙往意大利,向西拉努斯的营地、继而向元老院派遣使节,请求战神的子民像发放薪饷般分给他们一些土地,作为交换,罗马人可随意使用他们的劳力与武力。
Sed quas daret terras populus Romanus agrariis legibus inter se dimicaturus? Repulsi igitur, quod nequiverant precibus, armis petere coeperunt.Sed nec primum impetum barbarorum Silanus, nec secundum Manilius, nec tertium Caepio sustinere potuerunt; omnes fugati, exuti castris. Actum erat, nisi Marius illi saeculo contigisset.1 Ille quoque non ausus congredi statim militem tenuit in castris, donec invicta illa rabies et impetus, quem pro virtute barbari habent, consenesceret.
然而,正因土地法而陷入内讧的罗马人民又如何能给予土地?因此,在遭到拒绝后,他们未能通过祈求得到的,便开始诉诸武力去索取。但无论是蛮族的第一波冲击西拉努斯未能承受,第二波马尼利乌斯未能承受,抑或第三波凯皮奥亦未能承受;所有人皆被击溃,大营被夺。若非那个时代得遇马略,一切便已付诸东流。马略亦不敢立刻交战,而是将士兵留驻在军营中,直到蛮族视为英勇的那种不可战胜的狂暴与冲劲衰竭下去。
Recessere igitur increpantes et—tanta erat capiendae urbis fiducia—consulentes, si quid ad uxores suas mandarent. Nec segnius quam minati fuerant tripertito agmine in Alpes, id est claustra Italiae, ferebantur.
于是蛮族一边讥讽一边退却,而且——由于对攻陷罗马城抱有极大的自信——他们甚至询问将士们是否有任何话要带给他们的妻子。他们便以丝毫不亚于先前威胁的迅速,分兵三路向着作为意大利关隘的阿尔卑斯山挺进。
Marius mira statim velocitate occupatis compendiis praevenit hostem, prioresque Teutonas sub ipsis Alpium radicibus adsecutus in loco quem Aquas Sextias vocant quo—fidem numinum2—proelio oppressit! Vallem fluviumque medium hostes tenebant, nostris aquarum nulla copia.
马略以惊人的敏捷立即抢占捷径走在敌人前面,在阿尔卑斯山麓下一处被称为塞克斯提亚泉的地方追上了走在前面的条顿人,并在那里——凭神明的名义起誓!——以何等的一场战役将他们歼灭!敌人占据着山谷和中间的河流,而我军却毫无水源。
Consultone id egerit imperator, an errorem in consilium verterit, dubium; certe necessitate acta virtus victoriae causa fuit.
统帅是故意如此行事,还是将失策转化为妙计,尚无定论;但无可置疑的是,在绝境中激发的英勇乃是胜利之源。
Nam flagitante aquam exercitu, Si viri estis, inquit en, illic habetis. Itaque tanto ardore pugnatum est, ea caedes hostium fuit, ut victor Romanus cruento flumine non plus aquae biberit quam sanguinis barbarorum.
因为当军队大声索要水时,他说: “如果你们是男儿, 看,那边就有。” 于是战斗进行得如此激烈,对敌人的屠戮如此惨重,以至于得胜的罗马人从染血的河流中喝下的水并不比蛮族的血更多。
Certe rex ipse Teutobodus, quaternos senosque equos transilire solitus, vix unum, cum fugeret, ascendit, proximoque in saltu conprehensus insigne spectaculum triumphi fuit, Quippe vir proceritatis eximiae super tropaea sua eminebat.
确实,条顿博杜斯国王本人素来习惯一次跳过四匹乃至六匹战马,在逃命时却仅勉强骑上一匹,并在附近的林中被俘,成为凯旋式上一大壮观景象。因为他身材极为魁梧,甚至高耸于自己的战利品标柱之上。
Sublatis funditus Teutonis in Cimbros convertitur. Hi iam—quis crederet?—per hiemem, quae altius Alpes levat, Tridentinis iugis in Italiam provoluti veluti ruina descenderant.
彻底铲除条顿人之后,马略转向辛布里人。他们此时——谁能相信?——竟在使阿尔卑斯山堆积得更高的严冬中,越过特里登图姆的山脊,如雪崩般滑落冲入意大利。
Atesim flumen non ponte nec navibus, sed quadam stoliditate barbarica primum corporibus adgressi, postquam retinere amnem manibus et clipeis frustra temptaverant, ingesta silva obrutum transiluere. Si statim infesto agmine urbem petissent, grande discrimen; sed in Venetia, quo fere tractu Italia mollissima est, ipsa soli caelique clementia robur elanguit. Ad hoc panis usu carnisque coctae et dulcedine vini mitigatos Marius in tempore adgressus est.
他们对阿特西斯河不是借助桥梁或舟楫,而是以某种蛮族的愚钝首先以肉身相搏,在徒劳地试图用双手和盾牌阻遏水流之后,便跳过了被推入的大量林木所填塞的河面。如果他们当时立刻以敌对的大军直扑罗马城,危局将难以估量;然而在威尼提亚——意大利大致最温润舒缓的地带——仅凭土壤与气候的温和,他们的刚力便松弛涣散了。加之食面包、熟肉与饮甘甜葡萄酒的习惯将他们软化,马略便抓准时机发动了进攻。
Venere ipsi—nam metus in barbaris nulla vestigia—et diem pugnae a nostro imperatore petierunt; et sic proximum dedit. In patentissimo, quem Raudium vocant, campo concurrere. Inde milia sexaginta quinque cecidere, hinc trecentis minus; per omnem diem conciditur barbarus.
蛮族亲自前来——因为在他们身上毫无恐惧的痕迹——向我方统帅要求交战的日期;于是他指定了次日。在被称为劳迪乌姆的极为开阔的平原上,两军相遇。敌方阵亡六万五千人,我方折损不足三百人;蛮族整整一天都在遭受砍杀。
Istic quoque imperator addiderat virtuti dolum, secutus Annibalem artemque Cannarum; primum nebulosum nanctus diem, ut hosti inopinatus occurreret, tum ventosum quoque, ut pulvis in oculos et ora ferretur, tum acie conversa in orientem, ut, quod ex captivis mox cognitum est, ex splendore galearum aere repercusso quasi ardere caelum videretur.
在那里,统帅同样在英勇之上平添了智谋,效法汉尼拔与坎尼的战术:首先得遇大雾弥漫之日,以便出其不意地迎击敌人;继而又逢大风,使飞尘直扑敌人的眼眸与面孔;然后将战阵转向东方,以至于正如不久后从俘虏口中得知的那样,从头盔的青铜所反射的光芒中,天空仿佛在燃烧。
Nec minor cum uxoribus eorum pugna quam cum ipsis fuit; cum obiectis undique plaustris atque carpentis altae desuper securibus contisque pugnarent.
同他们的妻子之间的战斗丝毫不亚于与他们本人的搏杀;女人们四面列置大车与辎重车以为屏障,居高临下用利斧与长矛奋战。
Perinde speciosa mors earum fuit quam pugna.3 Nam cum missa ad Marium legatione libertatem ac sacerdotium non inpetrassent (nec fas erat), suffocatis elisisque passim infantibus suis aut mutuis concidere vulneribus aut vinculo e crinibus suis facto ab arboribus iugisque plaustrorum pependerunt.
她们的死亡与其战斗同样壮烈。因为在向马略派遣使节后,她们未获准得到自由与神职(这也是神理所不容的),便四处扼杀并勒死自己的婴孩,随后或互刺创口而亡,或用自己的头发结成绳索,自缢于树木和大车的车辕之上。
Boiorix rex in prima acie dimicans inpigre nec inultus occiditur. Tertia Tigurinorum manus, quae quasi in subsidio Noricos insederat Alpium tumulos, in diversa elapsa fuga ignobili et latrociniis evanuit.
博伊奥里克斯国王奋战于前锋,死前亦非未报其仇。蒂古里尼人的第三支部队曾作为预备队占据了阿尔卑斯山诺里库姆的丘陵,此时向四处溃逃,在卑劣的逃窜与劫掠中消亡殆尽。
Hunc tam laetum tamque felicem liberatae Italiae adsertique imperii nuntium non per homines, ut solebat, populus Romanus accepit, sed per ipsos, si credere fas est, deos.
这等关于意大利获得解救与帝国得以保全的喜讯与吉兆,罗马人民并非如以往那样通过凡人获知,而是——若允许相信的话——通过诸神本身知晓的。
Quippe eodem die quo gesta res est visi pro aede Pollucis et Castoris iuvenes laureatas praetori litteras dare, frequensque in spectaculo rumor victoriae Cimbricae. feliciter!4 dixit. Quo quid admirabilius, quid insignius fieri potest? Quippe velut elata montibus suis Roma spectaculo belli interesset, quod in gladiatorio munere fieri solet, uno eodemque momento, cum in acie Cimbri succumberent, populus in urbe plaudebat.
原来在战事发生的同一天,有人看见〔两位〕年轻人在波鲁克斯与卡斯托尔的神殿前向裁判官呈递饰有月桂叶的书信,剧场中关于辛布里之捷的传闻四起,高呼: “大吉!” 对此,还有什么比这更令人赞叹、更值得铭记的呢?因为正如巍然耸立于诸丘之上的罗马仿佛亲临战争之盛景,正如在角斗表演中常有的情形那样,在完全相同的瞬间,当辛布里人在阵前崩溃倒下之时,城中的人民正在欢呼鼓掌。
- 1.38.3.5Actum erat, nisi Marius illi saeculo contigisset
虚拟语气过去未实现条件句中,主句未用虚拟式过去完成时(actum esset),而使用了直陈式过去完成时(actum erat)。此修辞性用法极为生动地强调局势已濒临绝境,毁灭近乎成为既成事实,唯有马略的出现才化险为夷。
- 1.38.3.7fidem numinum
感叹宾格(accusative of exclamation),作为插入语式的誓言或惊叹(“凭诸神的信义!”),用以烘托后文谓语动词 oppressit 所描绘的战况之激烈与惊人。
- 1.38.3.17perinde speciosa mors earum fuit quam pugna
表同等比较的句式,此处未用古典常规的 perinde ac / atque,而采用了 perinde ... quam。这一用法常见于银色拉丁语修辞散文中,意为“她们的死亡与其战斗同样壮烈”。
- 1.38.3.21feliciter!
作为民众欢呼口号直接引用的副词,意为“大吉!”、“万岁!”,常在剧场或凯旋盛典中用作庆贺胜利与吉兆的定型呼声。
