← 弗罗鲁斯

罗马史概要

§1.22.6.1-1.22.6.18

汉尼拔的入侵与罗马在坎尼战役前的惨败

本节叙述了第二次布匿战争的爆发、萨贡托的悲壮陷落、汉尼拔翻越阿尔卑斯山入侵意大利,以及罗马军队在提契诺、特雷比亚、特拉西梅诺湖和坎尼接连遭受的惨烈溃败。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§1.22.6.1

​Post primum Punicum bellum vix quadriennii requies: ecce alterum bellum, minus quidem spatio —nec enim amplius decem et octo annos habet—, sed adeo cladium atrocitate terribilius, ut si quis conferat damna utriusque populi, similior victo sit ​populus ille qui vicit. Urebat nobilem populum mare ablatum, raptae insulae, dare tributa,1 quae iubere consueverat. Hinc ultionem puer Annibal ad aram patri iuraverat, nec morabatur.

在第一次布匿战争之后,休战仅仅维持了四年:瞧,另一场战争随之而来,其历时固然更短——因为未曾超过十八年——然而就溃败惨祸的骇人程度而言却更为可怖,以至于任何人若比较两族的损失,那战胜的民族倒更像是战败者。失去的制海权、被夺走的岛屿、被迫缴纳以往习惯于由自己向人勒索的贡赋,无不煎熬着这个傲慢的民族。因此,汉尼拔幼年时便在祭坛前向父亲发誓复仇,且未曾耽搁延误。

§1.22.6.3

​Igitur in causam belli Saguntos electa est, vetus Hispaniae civitas et opulenta fideique erga Romanos magnum quidem sed triste monimentum, quam in libertatem communi foedere exceptam Annibal, causas novorum motuum quaerens, et suis et ipsorum manibus evertit, ut Italiam sibi rupto foedere aperiret.

于是,萨贡托被选作为战争的口实;它是西班牙一座古老而富饶的城邦,也是对罗马人忠诚不渝的一座宏大而悲哀的纪念碑。尽管在共同条约中萨贡托作为享有自由的例外受到保护,汉尼拔为了寻求挑起新动乱的借口,却通过自己军队以及城民自身之手毁灭了它,以便撕毁条约,为自己打开通往意大利的大门。

§1.22.6.5

​Summa foederum Romanis religio est; itaque ad auditum sociae civitatis obsidium, memores icti cum Poenis quoque foederis, non statim ad arma procurrunt, dum prius more legitimo queri malunt.

罗马人将条约视为至高神圣;因此,一听到盟邦被围困的消息,他们虽未忘记与迦太基人订立的条约,却并未立刻奔赴战场,而是宁愿先依循合法程序进行交涉。

§1.22.6.6

​Saguntini interim iam novem mensibus fessi fame machinis ferro, versa denique in rabiem fide inmanem in foro excitant rogum, tum desuper se suosque cum omnibus opibus suis ferro et igne corrumpunt.

与此同时,萨贡托人历经九个月的饥荒、攻城器械与刀剑的折磨,疲惫不堪,忠信最终化为狂怒,在广场上筑起巨大的柴堆,然后从上面用烈火与利刃,将自己连同所有家人及全部资财一同毁灭。

§1.22.6.7

​Huius tantae cladis auctor Annibal poscitur. Tergiversantibus Poenis dux legationis quae inquit mora est? in hoc ego sinu bellum pacemque porto; utrum digitis? Succlamantibus bellum, bellum igitur inquit accipite. Et excusso in media curia togae gremio non sine horrore, quasi plane sinu bellum ferret, effudit.

人们要求交出这场巨大灾难的首恶汉尼拔。当迦太基人推诿搪塞时,罗马使团的首领说道:“何须如此迟延?在我的托加袍褶里,我携带着战争与和平;你们选择哪一样?”当他们齐声高喊“战争!”时,他便说:“那就接下战争吧。”接着他在元老院大殿中央抖开袍褶,引起一片骇然,仿佛他当真在衣褶中携带着战争并将其倾泻而出一般。

§1.22.6.8

​Similis exitus belli initiis fuit. Nam quasi has inferias sibi Saguntinorum ultimae dirae in illo publico parricidio incendioque mandassent, ita manibus eorum vastatione Italiae, captivitate Africae, ducum et regum qui id gessere bellum exitio parentatum est.

战争的结局与其开端如出一辙。仿佛萨贡托人在那场举城自戕的大火中最后的诅咒为自己指定了此种祭礼,意大利的荒废、阿非利加的沦陷以及进行该场战争的将领与君王的灭亡,恰恰告慰了他们的亡灵。

§1.22.6.9

​Igitur ubi semel se in Hispania movit illa gravis et luctuosa Punici belli vis atque tempestas destinatumque Romanis iam diu fulmen Saguntino igne conflavit, statim quodam impetu rapta medias perfregit Alpes et in Italiam ab illis fabulosae altitudinis nivibus velut caelo missa descendit.

因此,一旦布匿战争那沉重而凄凉的风暴力量在西班牙发动,用萨贡托的烈焰锻造出久已瞄准罗马人的雷霆,便立刻以某种狂暴之势冲决阿尔卑斯山中段,从那些神话般高耸的积雪中宛若天降般降临到意大利。

§1.22.6.10

​Ac primi quidem impetus turbo inter Padum atque Ticinum valido statim fragore detonuit. Tum Scipione duce fusus exercitus; saucius etiam ipse venisset in hostium manus imperator, nisi protectum patrem praetextatus admodum filius ab ipsa morte rapuisset.

其最初冲击的狂飚立即在波河与提契诺河之间伴着剧烈的轰鸣炸裂。当时在西庇阿的统帅下军队溃败;身负重伤的最高指挥官本人若非被尚穿童子托加袍的亲生儿子护卫并从死神手中夺回,险些亦落入敌手。

§1.22.6.11

​Hic erit Scipio, qui in exitium Africae crescit, nomen ex malis eius habiturus.

这少年便是日后为了毁灭阿非利加而成长起来、并从其灾难中赢得称号的西庇阿。

§1.22.6.12

​Ticino Trebia succedit. Hic secunda Punici belli procella desaevit Sempronio consule. Tum callidissimi hostes, frigidum et nivalem nancti diem, cum se ignibus prius oleoque fovissent—horribile dictu— homines a meridie et sole venientes, nostra nos hieme vicerunt.

特雷比亚河之战紧随提契诺河之后。在此,布匿战争的第二场狂飙在执政官塞姆普罗尼乌斯任内肆虐。狡黠的敌人利用寒冷降雪的天气,预先用火和油脂暖身——说来骇人听闻——这些来自南方与烈日之下的人,竟借用我们的严冬打败了我们。

§1.22.6.13

​Thrasymennus lacus, tertium fulmen Annibalis, imperatore Flaminio.Ars nova Punicae fraudis; quippe nebula lacus palustribusque virgultis tectus equitatus terga subito pugnantium invasit.

特拉西梅诺湖,在弗拉米尼乌斯统帅下,是汉尼拔的第三道落雷。这是布匿诡计的新招法;借着湖面浓雾与沼泽灌木的掩护,骑兵突然袭击了交战者的后背。

§1.22.6.14

​Nec de dis possumus queri. Inminentem temerario duci cladem praedixerant insidentia signis examina et aquilae prodire nolentes et commissam aciem secutus ingens terrae tremor; nisi illum horrorem soli equitum virorumque discursus et mota vehementius arma fecerunt.2

我们亦无法抱怨神明。降临在鲁莽统帅头上的灾难,早已有附在军旗上的蜂群、拒绝前行的鹰旗以及交战后紧随而来的大地震预先示警——除非那场大地的震颤不过是骑兵与步兵的奔突及武器的剧烈撞击所致。

§1.22.6.15

​Quartum id et paene ultimum volnus imperii Cannae, ignobilis Apuliae vicus; sed magnitudine cladis emersit et sexaginta milium caede parta nobilitas. Ibi in excidium infelicis exercitus dux, terra, caelum, dies, tota rerum natura consensit.

帝国的第四次、亦近乎致命的重创是坎尼之战,那是阿普利亚一个无名村落;但因灾难的巨大而显赫,借六万人的屠杀赢得了声名。在那里,为了毁灭这支不幸的军队,将领、大地、天空、天时以及整个自然界达成了默契。

§1.22.6.16

​Si quidem non contentus simulatis transfugis Annibal, qui mox terga pugnantium ceciderunt, insuper callidus imperator in patentibus campis observato loci ingenio, quod et sol ibi acerrimus et plurimus pulvis et eurus ab oriente semper quasi ex constituto, ita instruxit aciem, ut, Romanis adversus haec omnia obversis, secundum caelum tenens vento pulvere et sole pugnaret.

汉尼拔确实不仅利用假投降者——他们不久便在背后屠杀交战的士兵——而且这位狡诈的统帅在开阔的平原上观察了地形特征,察觉到那里日光极毒、尘土极厚,且东风总似依约吹拂,遂依此布阵,使罗马人迎面承受这一切不利,而他自己顺应天时,借助疾风、扬尘与烈日作战。

§1.22.6.17

​Itaque duo maximi exercitus caesi ad hostium satietatem, donec Annibal diceret militi suo parce ferro. Ducum fugit alter, alter occisus est; dubium, uter maiore animo: Paulum puduit, Varro non desperavit.3

于是两支庞大的军队被屠戮直至敌人厌腻,以致汉尼拔不得不对部下喊道:“收刀罢手吧!”两位统帅一人逃遁,一人阵亡;难以判定孰者气概更伟岸:鲍卢斯耻于苟活,瓦罗未曾绝望。

§1.22.6.18

​Documenta cladis cruentus aliquandiu Aufidus, pons de cadaveribus iussu ducis factus in torrente Vergello, modii duo anulorum Carthaginem missi dignitasque equestris taxata mensura.

这场惨祸的明证是许久流淌鲜血的奥菲杜斯河、依统帅之命用尸体横跨韦尔格卢斯激流架起的桥梁、送往迦太基的两摩狄乌斯戒指,以及用斗量衡定的骑士阶层尊严。

语法注3 条
  1. 1.22.6.2Urebat nobilem populum mare ablatum, raptae insulae, dare tributa

    动词 urebat 的主语是由带有完成时分词的名词短语(mare ablatum, raptae insulae)与不定式短语(dare tributa)并列构成的。分词短语相当于带有事态意义的结构(类似于 ab urbe condita 结构,“海洋被夺走”、“诸岛被强占”),与不定式(“缴纳贡赋”)平行充当主语,表达折磨迦太基人的数重原由。

  2. 1.22.6.14nisi illum horrorem soli equitum virorumque discursus et mota vehementius arma fecerunt

    带有直陈式完成时 fecerunt 的 nisi 从句,对话者在前文断言的“地震是神明预兆”作出了事后的保留性补充与理性推测,意为“除非是大地的震动乃是由骑兵、步兵的奔突以及武器的剧烈撞击所造成的”。

  3. 1.22.6.17dubium, uter maiore animo: Paulum puduit, Varro non desperavit

    省略了系动词的 dubium [est] 引导间接疑问句(uter maiore animo [fuerit])。maiore animo 为性质夺格,意为“哪一位的气概更为伟岸尚属存疑”;随后并列的两个短句(Paulum puduit 与 Varro non desperavit)分别阐释了鲍卢斯耻于苟活与瓦罗不绝望的对照依据。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi1242.phi001.humanitext-lat1:1.22.6.1-1.22.6.18