- 底本
- Florus, Lucius Annaeus. Lucius Annaeus Florus, Epitome of Roman history. Cornelius Nepos. Forster, E. S. (Edward Seymour), editor. Rolfe, John C., editor. London, New York: William Heinemann, G. P. Putnam's Sons, 1929 (printing).
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi1242.phi001.humanitext-lat1:1.12.17.1-1.12.17.7
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
伊特鲁里亚人、翁布里亚人与萨姆奈特人联合围攻罗马,执政官法比乌斯·马克西穆斯穿越险恶的奇米尼乌斯森林击溃敌军,其同僚德基乌斯则效法先祖自我献祭以换取胜利。
HACTENUS populus Romanus cum singulis gentibus, mox acervatim; sic tamen quoque par omnibus fuit. Etruscorum duodecim populi, Vmbri in id tempus intacti, antiquissimus Italiae populus, Samnitium reliqui in excidium Romani nominis repente coniurant.
迄今为止,罗马人民一直是与单个部族交战,但不久之后便面对众敌的合围;然而即便如此,罗马对一切敌人依然足以匹敌。伊特鲁里亚的十二个部族、此前未受战火波及的意大利最古老部族翁布里亚人,以及萨姆奈特人的残余,突然为消灭罗马之名而结成同盟。
Erat terror ingens tot simul tantorumque populorum. Late per Etruriam infesta quattuor agminum signa volitabant. Ciminius interim saltus in medio, ante invius plane quasi Caledonius vel Hercynius, adeo tum terrori erat, ut senatus consuli denuntiaret ne tantum periculi ingredi auderet.
如此众多且强盛的部族同时发难,引起了巨大的恐慌。在伊特鲁里亚全境,四支敌军的军旗四处翻飞。与此同时,横亘在中间的奇米尼乌斯密林从前宛如卡利多尼亚森林或赫尔契尼亚森林一般全然不可通行,当时引起了极大恐慌,以致元老院向执政官发出警告,严令其不得冒险踏入如此危险之地。
Sed nihil horum terruit ducem, quin fratre praemisso exploraret accessus.1 Ille per noctem pastorali habitu speculatus omnia refert tutum iter.
但这一切都未能吓退统帅而阻止他先行派遣其弟勘察通路。其弟在夜色中身着牧人服饰探察了一切,带回了道路安全的报告。
Sic Fabius Maximus periculosissimum bellum sine periculo explicuit. Nam subito inconditos atque palantis adgressus est captisque superioribus iugis in subiectos suo iure detonuit.2
法比乌斯·马克西穆斯就这样化解了一场极其凶险的战争而未历凶险。因为他出其不意地袭击了混乱涣散的敌军,并在占领制高山脊后,顺理成章地向下方之敌雷霆倾泻。
Ea namque species fuit illius belli, quasi in terrigenas e caelo ac nubibus tela iacerentur.
那场战争的情形确实宛如从天空和云端向地生巨人投掷标枪一般。
Nec incruenta tamen illa victoria. Nam oppressus in sinu vallis alter consulum Decius more patrio devotum dis manibus optulit caput,3 sollemnemque familiae suae consecrationem in victoriae pretium peregit.
然而那场胜利并非未流鲜血。因为另一位执政官德基乌斯在山谷深处受困,遵照先祖传统将献祭于幽冥诸神的自身性命奉上,履行了其家族庄严的献祭仪式,以此作为胜利的代价。
- 1.12.17.4quin fratre praemisso exploraret accessus
在否定主句(nihil horum terruit ducem)之后接连词 quin 与虚拟式(exploraret)构成的从句,表示阻碍义的结果:‘这一切都未能吓退统帅,阻止他先行派其弟探路’。fratre praemisso 为夺格独立结构。
- 1.12.17.5captisque superioribus iugis in subiectos suo iure detonuit
captisque superioribus iugis 为夺格独立结构(‘占领较高山脊后’)。suo iure(字面义为‘依其自身权利’)为习惯表达,形容其凭借居高临下的绝对地理优势,犹如行使理所当然的权力般施展打击。detonuit(‘如雷霆般倾泻’)是隐喻性主动词,与下句中天神轰击巨人的意象呼应。
- 1.12.17.7more patrio devotum dis manibus optulit caput
指罗马军事宗教仪式‘自我献祭’(devotio)。分词 devotum 修饰 caput,作 optulit 的直接宾语,意为‘将奉献给幽冥诸神(dis manibus)的头颅/生命献出’。more patrio(‘遵照先祖传统’)作状语修饰谓语动词。
