← 弗罗鲁斯

罗马史概要

§1.1.1.1-1.1.1.18

罗穆卢斯的统治与罗马建城

本段记述了罗穆卢斯的诞生、罗马的建城、与勒摩斯的鸟卜之争及勒摩斯之死、劫夺萨宾妇女与战后媾和,以及建立国家政制与罗穆卢斯神秘失踪并被奉为神明的全过程。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§1.1.1.1

​Primus ille et urbis et imperii conditor Romulus fuit, Marte genitus et Rhea Silvia.

城邑与帝国的最初创立者便是那罗穆卢斯,由马尔斯与雷亚·西尔维娅所生。

§1.1.1.2

​Hoc de se sacerdos gravida confessa est, nec mox fama dubitavit, cum Amulli regis imperio iactatus in profluentem cum Remo fratre non potuit extingui.

怀有身孕的女祭司自陈此事,随后的传闻亦未置疑,因为当他奉阿穆利乌斯王之命与兄弟勒摩斯一同被投入奔流的河水中时,竟未能被溺毙。

§1.1.1.3

​Si quidem et Tiberinus amnem repressit, et relictis catulis lupa secuta vagitum uber admovit infantibus matremque egit. Sic repertos apud arborem Faustulus regii gregis pastor tulit in casam atque educavit.

因为提贝里努斯神止住了水流,一只母狼撇下幼崽循着啼哭声而来,向婴儿们奉上乳房,尽了母亲的职分。王家畜群的牧人福斯图卢斯在树旁发现了如此情状的婴孩,便将他们抱回木屋抚养成人。

§1.1.1.4

​Alba tum erat Latio caput, Iuli opus; nam Lavinium patris Aeneae contempserat. Ab his Amullius iam septima subole regnabat, fratre pulso Numitore, cuius ex filia Romulus.

当时阿尔巴为拉提乌姆的首府,系尤鲁斯之功绩;因他轻视其父埃涅阿斯的拉维尼乌姆。自这些人相继承袭,阿穆利乌斯已作为第七代子嗣在位统治,其时他已驱逐了胞兄努米托尔,罗穆卢斯正出自后者的女儿。

§1.1.1.5

​Igitur statim prima iuventutis face patruum ab arce deturbat, avum reponit. Ipse fluminis amator et montium, apud quos erat educatus, moenia novae urbis agitabat.

因此,方当青春初燃之际,他便将叔祖从城堡中逐出,使外祖父复位。他本人钟情于抚育自己的河流与山峦,便谋划营建新城的城墙。

§1.1.1.6

​Gemini erant; uter auspicaretur et regeret, adhibere placuit deos.1 Remus montem Aventinum, hic Palatinum occupat. Prius ille sex vulturios, ​hic postea, sed duodecim videt. Sic victor augurio urbem excitat, plenus spei bellatricem fore; id adsuetae sanguine et praeda aves pollicebantur.

二人本是孪生;究竟由谁占卜并掌权,决定求问于诸神。勒摩斯占据阿文提诺山,他则占据帕拉蒂诺山。前者先见到六只兀鹰,后者后见,却见到了十二只。于是他在鸟卜中胜出,满怀新城必将善战的希望兴建城邑;这正是惯于鲜血与捕食的飞鸟所预许的。

§1.1.1.8

​Ad tutelam novae urbis sufficere vallum videbatur, cuius dum angustias Remus increpat saltu, dubium an iussu fratris,2 occisus est: prima certe victima fuit munitionemque urbis novae sanguine suo consecravit. Imaginem urbis magis quam urbem fecerat; incolae deerant.

对于新城的守卫而言,一道土垣似乎已足;当勒摩斯以跨越跳跃嘲弄其狭隘低矮时,不知是否出于其兄之命,遭到了击杀:他诚然成了最初的牺牲,以自己的鲜血圣化了新城的防御工事。他所营建的毋宁说是城邑的雏形而非城邑;尚缺居民。

§1.1.1.9

​Erat in proximo lucus; hunc asylum facit, et statim mira vis hominum; Latini Tuscique pastores, quidam etiam transmarini, Phryges qui sub Aenea, Arcades qui sub Evandro duce influxerant. ita ex variis quasi elementis congregavit corpus unum, populumque Romanum ipse fecit rex.

近旁有一片圣林;他将其设为庇护所,瞬息之间涌来不可思议的众多人众:拉丁与图斯坎的牧人,甚至若干来自海外之人,在埃涅阿斯麾下涌入的弗里吉亚人,在厄万德尔统领下涌入的阿卡迪亚人。如此,他宛若将各色要素凝聚为一个机体,身为国王亲自造就了罗马人民。

§1.1.1.10

​Erat unius aetatis populus virorum. Itaque matrimonia a finitimis petita, quia non inpetrabantur, manu capta sunt. Simulatis quippe ludis equestribus virgines, quae ad spectaculum venerant, praedae fuere: et haec statim causa bellorum. Pulsi fugatique Veientes.

这是一支由同龄男子构成的部族。因此,他们向邻邦求婚,因未能如愿,便以武力劫夺。原来,他们伪称举办赛马竞技,前来观光的少女们遂沦为猎物:这随即成了战乱之由。韦伊人被击溃奔逃。

§1.1.1.11

​Caeninensium captum ac direptum est oppidum. Spolia insuper opima de rege Agrone Feretrio Iovi manibus suis rex reportavit.

卡埃尼纳人的城镇被攻占洗劫。不仅如此,国王亲手将从阿克隆王处缴获的至高战利品献归费雷特里乌斯·朱庇特。

§1.1.1.12

​Sabinis proditae portae per virginem Tarpeiam. Haec dolose pretium rei quae gerebant in sinistris petiverat, dubium clipeos an armillas; illi, ut et fidem solverent et ulciscerentur, clipeis obruere.

城门因处女塔尔佩亚而被出卖给萨宾人。她曾狡诈地要求以他们左臂所携之物为赏酬,究竟是指盾牌还是手镯尚无定论;他们为了既践行誓言又施以报复,便以盾牌将其压死。

§1.1.1.13

​Ita admissis intra moenia hostibus, atrox in ipso foro pugna, adeo ut Romulus Iovem oraret, foedam suorum fugam sisteret; hinc templum et Stator Iuppiter.

如此,敌人被放入城垣之内,在广场之上爆发了惨烈的战斗,以致罗穆卢斯向朱庇特祈求,止住自己部众可耻的溃逃;由此便有了神殿与驻足者朱庇特。

§1.1.1.14

​Tandem furentibus intervenere raptae laceris comis. Sic pax facta cum Tatio foedusque percussum, secutaque res mira dictu, ut relictis sedibus suis novam in urbem hostes demigrarent et cum generis suis avitas opes pro dote sociarent.

最终,被劫夺的妇女披头散发地介入狂怒的交战者之间。于是与塔提乌斯媾和并缔结盟约,继而发生了一件令人惊叹之事:敌人离弃旧居迁入新城,并将祖传资产作为嫁妆与女婿们共享。

§1.1.1.15

​Auctis brevi viribus, hunc rex sapientissimus statum rei publicae inposuit: iuventus divisa per tribus in equis et armis ad subita belli excubaret, consilium rei publicae penes senes esset, qui ex auctoritate patres, ob aetatem senatus vocabantur.

国力在短时间内大增,这位极富睿智的国王确立了如下的国家体制:青年人按部族划分,执兵器备战马以防突发战事;国家大计归于长者,长者因威望被称为“元老父兄”,因年龄被称为“元老院”。

§1.1.1.16

​His ita ordinatis repente, cum contionem haberet ante urbem aput Caprae paludem, e conspectu ablatus est.

诸事料理就绪之后,骤然之间,当他在城外的卡普拉沼泽旁召集民众大会时,自众人的视线中消失不见。

§1.1.1.17

​Discerptum aliqui a senatu putant ob asperius ingenium; sed oborta tempestas solisque defectio consecrationis speciem praebuere.

有人认为他因性情偏于严苛而被元老院分尸;但骤起的风暴与日食呈现出神化升天的征象。

§1.1.1.18

​Cui mox Iulius Proculus fidem fecit, visum a se Romulum adfirmans augustiore forma quam fuisset; mandare praeterea ut se pro numine acciperent; Quirinum in caelo vocari; placitum dis ut gentium Roma poteretur.3

尤利乌斯·普罗库鲁斯随即为此作证,声称自己所见的罗穆卢斯具有远比生前更为威严之形貌;此外〔罗穆卢斯〕还命众人当尊其为神明,其在天上被称为奎里努斯,诸神的旨意乃是要罗马统御万邦。

语法注3 条
  1. 1.1.1.6uter auspicaretur et regeret, adhibere placuit deos

    间接审议疑问从句 uter auspicaretur et regeret(由二人中何者占卜并掌权)置于句首,作为非人称结构 placuit 所统辖的不定式短语 adhibere deos(求问神明)所探究的对象与主题。

  2. 1.1.1.8dubium an iussu fratris

    此为 dubium [est] an iussu fratris [occisus sit] 的省略结构。在白银拉丁语中,dubium an 常作插入成分,意为“是否出于其兄之命尚属可疑”或表推测“或许是奉其兄之命”。

  3. 1.1.1.18mandare praeterea ut se pro numine acciperent; Quirinum in caelo vocari; placitum dis ut gentium Roma poteretur

    这是由现在分词 adfirmans 统辖的连续间接引语(对格不定式结构)。不定式 mandare 统领 ut 从句(acciperent),其后并列不定式 vocari 与 placitum [esse],后者以 ut 从句(Roma poteretur)作为真正的主语。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi1242.phi001.humanitext-lat1:1.1.1.1-1.1.1.18