- 底本
- Apuleius. Apulei Platonici Madaurensis Florida. Helm, Rudolf, editor. Leipzig: Teubner, 1921.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi1212.phi003.humanitext-lat2:21-23
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
作者举例说明即便是急促赶路之人遇见显贵也会出于敬意欣然驻足,进而引出如赫拉克勒斯般调解纷争并荡涤心灵恶德的哲学家克拉忒斯,并通过装备精良之船与病榻上的富人的比喻,阐明外在财富在破灭与疾病面前毫无力量。
habet interdum et necessaria festinatio honestas moras, saepe uti malis interpellatam uoluntatem: quippe et illis, quibus curriculo confecta uia opus est, adeo uti praeoptent pendere equo quam carpento sedere, propter molestias sarcinarum et pondera uehiculorum et moras orbium et salebras orbitarum—adde et lapidum globos et caudicum toros et camporum riuos et collium cliuos—hisce igitur moramentis omnibus qui uolunt deuitare ac uectorem sibimet equum deligunt diutinae fortitudinis, uiuacis pernicitatis, id est et ferre ualidum et ire rapidum, qui campos collesque gradu perlabitur uno, ut ait Lucilius, tamen cum eo equo per uiam concito peruolant, si quem interea conspicantur ex principalibus uiris nobilem hominem, bene consultum, bene cognitum, quanquam oppido festinent, tamen honoris eius gratia cohibent cursum,1 releuant gradum, retardant equum et ilico in pedes desiliunt, fruticem, quem uerberando equo gestant, eam uirgam in laeuam manum transferunt itaque expedita dextra adeunt ac salutant et, si diutule ille quippiam percontetur, ambulant diutule et fabulantur, denique quantumuis morae in officio libenter insumunt.
有时,即便极其迫切的匆忙也包含着体面的耽搁,以至于人们往往宁愿自己的意愿被打断。确实,即便是那些急需疾驰赶路的人,由于辎重的繁难、车辆的沉重、车轮的迟延和车辙的颠簸——再加上成堆的乱石、树桩的凸起、平原的小溪和丘陵的斜坡——为了避开所有这些障碍,宁愿骑马也不愿坐在四轮马车中,因而为自己挑选了一匹具有持久耐力与矫捷速度的坐骑,也就是说,既能负重又能飞驰,正如卢基利乌斯所说: “以同一种步伐滑过平原与山岗”,然而,当他们骑着那匹奔驰的骏马沿路飞奔时,如果途中瞥见首要显贵中某位高贵、明哲且富有盛名的人士,尽管他们行色匆匆,却依然为了向其致敬而遏止马势、放缓脚步、勒住骏马,并随即跳下地来。他们将策马所持的细枝也就是那根短鞭换到左手,从而腾出右手走上前去问候;假若那位贵人稍微详尽地垂询某事,他们便稍微长久地陪同漫步并交谈,总之为了礼敬而甘愿付出任何程度的迟滞。
Crates ille Diogenis sectator, qui ut lar familiaris apud homines aetatis suae Athenis cultus est: nulla domus unquam clausa erat nec erat patris familias tam absconditum secretum, quin eo tempestiue Crates interueniret,2 litium omnium et iurgiorum inter propinquos disceptator atque arbiter; quod Herculem olim poetae memorant monstra illa immania hominum ac ferarum uirtute subegisse orbemque terrae purgasse, similiter aduersum iracundiam et inuidiam atque auaritiam atque libidinem ceteraque animi humani monstra et flagitia philosophus iste Hercules fuit: eas omnes pestes mentibus exegit, familias purgauit, malitiam perdomuit, seminudus et ipse et claua insignis, etiam Thebis oriundus, unde Herculem fuisse memoria extat—igitur, priusquam plane Crates factus, inter proceres Thebanos numeratus est, lectum genus, frequens famulitium, domus amplo ornata uestibulo, ipse bene uestitus, bene praediatus. post ubi intellegit nullum sibi in re familiari praesidium legatum, quo fretus aetatem agat, omnia fluxa infirmaque esse, quidquid sub caelo diuitiarum est, eas omnes ad bene uiuendum nihil quicquam esse. sicuti nauem bonam, fabre factam, bene intrinsecus compactam, extrinsecus eleganter depictam, mobili clauo, firmis rudentibus, procero malo, insigni carchesio, splendentibus uelis, postremo omnibus armamentis idoneis ad usum et honestis ad contemplationem, eam nauem si aut gubernator non agat aut tempestas agat, ut facile cum illis egregiis instrumentis aut profunda hauserint aut scopuli comminuerint!3 sed et medici cum intrauerint ad aegrum, uti uisant, nemo eorum, quod tabulina perpulchra in aedibus cernant et lacunaria auro oblita et gregatim pueros ac iuuenes eximia forma in cubiculo circa lectum stantis, aegrum iubet, uti sit animo bono, sed, ubi iuxtim consedit, manum hominis prehendit, eam pertrectat, uenarum pulsum et momenta captat: si quid illic turbatum atque inconditum offendit, illi renuntiat male morbo haberi. diues ille cibo interdicitur; ea die in sua sibi copiosa domo panem non accipit, cum interea totum eius seruitium hilares sunt atque epulantur, nec in ea re quicquam efficit condicione.
那著名的第欧根尼的追随者克拉忒斯,在他那个时代被雅典人奉若家神。没有任何门户曾向他紧闭,也没有哪位家长的隐私隐秘到克拉忒斯不能适时介入的地步,作为亲族间所有争端与争执的仲裁者与裁判。正如诗人们从前记述赫拉克勒斯以武勇降伏了人和野兽的那些可怖怪物并净化了大地一样,面对愤怒、嫉妒、贪婪、淫欲以及人类心灵的其余怪物与丑行,这位哲学家同样是一位赫拉克勒斯:他从人们心中驱除了所有这些瘟疫,净化了家庭,制伏了邪恶,他自己同样半身赤裸、以木棒为标志,并且同样出身于底比斯——传说赫拉克勒斯便出自那里。因此,在他彻底成为克拉忒斯之前,他曾位列底比斯的贵族之中,出身高贵,仆从成群,宅第装饰着宽阔的前厅,自己衣着华美,田产丰饶。后来,当他意识到在产业中并未留给他任何可以依托以度过一生的庇护,凡是穹苍之下的一切财富都是转瞬即逝且脆弱不堪的,这一切对于美好生活而言根本毫无意义…… 正如同对于一艘精工细作、内里坚固、外表精巧彩绘的好船,配有灵活的船舵、坚牢的缆绳、高耸的桅杆、显眼的桅顶斗、闪亮的风帆,最后是一应俱全、既便于使用又赏心悦目的装具,如果舵手不操纵它或者暴风雨驱赶它,哪怕带着那些极佳的装具,深渊将其吞噬或礁石将其撞得粉碎是何其轻易!而且医生们前去探视病人时,也没有一人会因为在宅邸中见到华丽的画廊、覆着黄金的藻井以及寝室内床榻周围成群肃立的貌美侍童和青年,就吩咐病人安心;相反,医生在其身旁坐下后,握住那人的手,仔细抚弄,捕捉脉搏及其节奏:如果在那里觉察到任何紊乱和异常,便告知他病情沉重。那位富人被禁止进食;那一天,在自己充裕的家中他得不到一口面包,而与此同时他的全家奴仆却都在欢宴,在此事上他的身份境遇起不到任何作用。
- 21hisce igitur moramentis omnibus qui uolunt deuitare ac uectorem sibimet equum deligunt ... tamen cum eo equo per uiam concito peruolant, si quem interea conspicantur ... tamen honoris eius gratia cohibent cursum
这是一个长大的破格句(anacoluthon):全句以与格短语 illis, quibus ... opus est 开端,在穿插了诸多插入语和从句之后,被 hisce igitur moramentis omnibus qui uolunt deuitare 重构为主格关系代词 qui 引导的结构,并最终通过带有双重 tamen 的主句(tamen ... peruolant, si ... conspicantur, tamen ... cohibent cursum)收束。全句实际上的主语是那些为规避障碍而选马代步的人,谓语则由 cohibent cursum, releuant gradum 等一系列动词构成。
- 22quin eo tempestiue Crates interueniret
此处的连词 quin(相当于 ut non)跟在先行的否定句(nulla domus unquam clausa erat nec erat ... tam absconditum secretum)之后,引导特征或结果从句,意为“没有隐秘到克拉忒斯不会适时介入其间(eo)的秘密”。
- 23ut facile cum illis egregiis instrumentis aut profunda hauserint aut scopuli comminuerint
这是紧接 sicuti nauem bonam ... si aut gubernator non agat aut tempestas agat 之后的归结分句。完成时虚拟式 hauserint 和 comminuerint 既可视为由感叹词 ut 引出的潜在虚拟式(“深渊将何等轻易地吞噬……!”),亦可视为条件句中表示可能性的归结式。
