- 底本
- Apuleius. Apulei Platonici Madaurensis Florida. Helm, Rudolf, editor. Leipzig: Teubner, 1921.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi1212.phi003.humanitext-lat2:18#2
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
阿普列乌斯讲述了欧阿特鲁斯如何巧妙反驳普罗泰戈拉的双刃论证,并将其与智者泰勒斯只要发现者荣誉而不要金钱的高尚报酬作对比。随后,他以此种报恩之心献给迦太基,预告自己将献上一首献给阿斯克勒庇俄斯神的双语赞歌及一篇由两位本地名士出演的对话录。
nam si ita est, inquit, neutro modo quod petis debeo. aut enim uinco et iudicio dimittor, aut uincor et pacto absoluor, ex quo non debeo mercedem, si hanc primam causam fuero penes iudices uictus. ita me omni modo liberat sententia, si uinco, condicio, si uincor nonne uobis uidentur haec sophistarum argumenta obuersa inuicem uice spinarum, quas uentus conuoluerit, inter se cohaerere, paribus utrimque aculeis, simili penetratione, mutuo uulnere? atque ideo merces Protagorae tam aspera, tam senticosa uersutis et auaris relinquenda est: cui scilicet multo tanta1 praestat illa altera merces, quam Thalen memorant suasisse. Thales Milesius ex septem illis sapientiae memoratis uiris facile praecipuus—enim geometriae penes Graios primus repertor et naturae rerum certissimus explorator et astrorum peritissimus contemplator—maximas res paruis lineis repperit: temporum ambitus, uentorum flatus, stellarum meatus, tonitruum sonora miracula, siderum obliqua curricula, solis annua reuerticula, itidem lunae uel nascentis incrementa uel senescentis dispendia uel delinquentis obstacula. idem sane iam procliui senectute diuinam rationem de sole commentus est, quam equidem non didici modo, uerum etiam experiundo comprobaui, quoties sol magnitudine sua circulum quem permeat metiatur. id a se recens inuentum Thales memoratur edocuisse Mandrolytum Prienensem, qui noua et inopinata cognitione impendio delectatus optare iussit, quantam uellet mercedem sibi pro tanto documento rependi. satis, inquit, mihi fuerit mercedis, Thales sapiens, si id quod a me didicisti, cum proferre ad quospiam coeperis, non tibi adsciueris, sed eius inuenti me potius quam alium repertorem praedicaris. pulchra merces prorsum ac tali uiro digna et perpetua; nam et in hodiernum ac dein semper Thali ea merces persoluetur ab omnibus nobis, qui eius caelestia studia uere cognouimus. hanc ego uobis mercedem, Karthaginienses, ubique gentium dependo pro disciplinis, quas in pueritia sum apud uos adeptus. ubique enim me uestrae ciuitatis alumnum fero, ubique uos omnimodis laudibus celebro, uestras disciplinas studiosius percolo, uestras opes gloriosius praedico, uestros etiam deos religiosius ueneror. nunc quoque igitur principium mihi apud uestras auris auspicatissimum ab Aesculapio deo capiam, qui arcem nostrae Karthaginis indubitabili numine propitius tegit. eius dei hymnum Graeco et Latino carmine nobis ecce iam canam illi a me dedicatum. sum enim non ignotus illi sacricola nec recens cultor nec ingratus antistes, ac iam et prorsa et uorsa facundia ueneratus sum, ita ut etiam nunc hymnum eius utraque lingua canam, cui dialogum similiter Graecum et Latinum praetexui, in quo sermocinabuntur Sabidius Seuerus et Iulius Perseus, uiri et inter se mutuo et uobis et utilitatibus publicis merito amicissimi, doctrina et eloquentia et beniuolentia paribus, incertum, modestia quietiores an industria promptiores an honoribus clariores.2 quibus cum sit summa concordia, tamen haec sola aemulatio et in hoc unum certamen est, uter eorum magis Karthaginem diligat, atque summis medullitus uiribus contendunt ambo, uincitur neuter. eorum ego sermonem ratus et uobis auditu gratissimum, mihi compositu congruentem et dedicatu religiosum, in principio libri facio quendam ex his, qui mihi Athenis condidicerunt, percontari3 a Perseo Graece, quae ego pridie in templo Aesculapi disseruerim, paulatimque illis Seuerum adiungo, cui interim Romanae linguae partes dedi. nam et Perseus, quamuis et ipse optime possit, tamen hodie uobis atticissabit.
“因为如果是这样的话,”他说道,“无论依哪种方式,我都不欠你所索求的东西。因为要么是我胜诉,由判决予以免除;要么是我败诉,由契约予以开释,根据契约,若我在法官面前输掉了这第一场官司,我便无须支付学费。因此,无论如何我都获得解脱:胜诉则由判决解脱,败诉则由条件解脱。” 在诸君看来,这些智者的论证难道不像被风卷在一起的荆棘那样互相对峙、彼此勾连吗?两侧带着同等的尖刺,以相似的穿透力,互相造成伤害。因此,普罗泰戈拉那般严酷、那般多刺的报酬,理当留给那些狡诈与贪婪之徒;相较之下,人们传述泰勒斯所建议的那另一笔报酬,自然要优越得多。 米利都的泰勒斯在那著名的七贤之中无疑居于首位——他确实是希腊人中几何学的首位开创者、自然界最确凿的探究者以及星辰最熟练的观测者——用细微的线条发现了最重大的事物:岁时的循环、风的吹拂、星辰的运行、雷鸣的宏大奇迹、星座的倾斜轨道、太阳的岁归,以及月亮初生时的增长、衰落时的亏损或月食时的遮蔽。正是他在风烛残年之际,构想出关于太阳的神妙算法,这算法我不但学过,而且通过亲身经验证实过:太阳以其自身的量度,能将它所运行的圆周测量多少次。据传泰勒斯曾将自己这一最新发现传授给普里埃内的曼德罗吕托斯,后者因这新颖而未曾意料的知识大为欣喜,请他随意选择希望因如此伟大的学识而获得多少酬劳。 “如果,”贤者泰勒斯说道,“当你开始向任何人公布你从我这里学到的东西时,不将其归功于你自己,而是宣告我是该发现的开创者而非他人,这对于我便已是足够的报酬了。” 这确实是一笔美好、配得上如此人物且永恒的报酬;因为直到今日乃至永远,凡真正通晓其天文学问的我们所有人,都将向泰勒斯全额偿付这笔报酬。 迦太基人啊,这正是我在天下各处为了幼年时在诸君身边所获得的教诲而向诸君偿付的报酬。因为我在各处都宣称自己是诸君城邦的养子,在各处都以各种赞词颂扬诸君,无比热切地研习诸君的学问,无比荣耀地宣扬诸君的财富,并无比虔敬地尊崇诸君的神明。因此,如今在诸君的双耳之前,我也将从阿斯克勒庇俄斯神那里开启最吉祥的开端,他以确凿无疑的神力眷顾并护佑着我们迦太基的卫城。看啊,我现在就将用希腊语和拉丁语诗歌,向诸君唱出我奉献给这位神明的赞歌。因为对于他而言,我不是陌生的敬拜者,不是新进的信徒,亦非不知感恩的司祭,我早已用散文和韵文的雄辩尊崇过他,以至于如今我也用两种语言歌唱他的赞歌,并在其前面附上了同样兼具希腊语和拉丁语的对话,萨比迪乌斯·塞维鲁与尤利乌斯·珀尔修斯将在其中交谈——这两位人士彼此之间、对诸君以及对公众福祉皆理所当然地怀有最深厚的友谊,在学识、口才和善意上不相上下,难以断定他们究竟是在谦逊上更为平和,在勤勉上更为敏捷,还是在公职荣誉上更为显赫。他们之间虽有极深的和睦,然而唯独在这一点上存在竞逐与竞争:他们二人究竟谁更爱迦太基;二人都倾尽全副心力竭力相争,谁也不曾败下阵来。我认为他们的谈话对诸君而言听来最为愉悦,对我而言撰写起来最为相称,奉献起来最为虔敬,因此在这部书的开端,我设定一位曾在雅典与我同窗之人用希腊语向珀尔修斯询问我前一天在阿斯克勒庇俄斯神庙中讲论的内容,并渐渐让塞维鲁加入他们,我暂且将罗马语言的角色分配给了塞维鲁。因为珀尔修斯虽然自己也能极好地讲拉丁语,但今日他仍将为诸君讲阿提卡希腊语。
- 18multo tanta
古雅或口语化的副词性夺格短语,意为“如此多地”、“远为(优越)”,由表示程度差异的夺格 multo 结合代词夺格 tanta(源自 tantus)构成,用以加强比较含义动词 praestat 的语气。
- 18incertum, modestia quietiores an industria promptiores an honoribus clariores
省略性插入结构,由省略系词的 incertum [est] 引导双重间接疑问句(an ... an ...),意为“难以断定他们是在谦逊上更为平和,在勤勉上更为敏捷,还是在荣誉上更为显赫”,修饰前文两人并驾齐驱的品德。
- 18facio quendam ex his, qui mihi Athenis condidicerunt, percontari
动词 facio 支配带宾格的不定式结构(quendam ... percontari),用于文学创作上的使役描写意义,即“我设定/描写某人提问”,是拉丁语中在对话作品中引出角色的标准手法。
