- 底本
- Apuleius. The Golden Ass, being the Metamorphoses of Lucius Apuleius. Adlington, William, translator. Gaselee, Stephen, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1915.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi1212.phi002.humanitext-lat1:9.38-9.39
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
幸存的三弟佯装受伤诱杀恶豪后自刎,闻讯的老父亦悲痛自尽;目睹惨剧的菜农骑驴返家,途中却遭遇傲慢的罗马军团士兵强行征用毛驴。
Nonnullam tamen sagacissimo iuveni proventus humanior vindictae speculam subministravit ficta namque manus suae debilitate sic crudelissimum iuvenem compellat: Fruere exitio totius nostrae familiae et sanguine trium fratrum insatiabilem tuam crudelitatem pasce, et de prostratis tuis civibus gloriose triumpha, dum scias,1 licet privato suis possessionibus paupere fines usque et usque proterminaveris, habiturum te tamen vicinum aliquem. Nam haec etiam dextera, quae tuum prorsus amputasset caput, iniquitate fati confusa decidit. Quo sermone, alioquin exasperatus, furiosus latro rapto gladio sua miserrimum iuvenem manu perempturus invadit avidus. Nec tamen sui molliorem provocarat, quippe insperato et longe contra eius opinionem resistens iuvenis complexu fortissimo arripit eius dexteram, magnoque nisu ferro librato multis et crebris ictibus impuram elidit divitis animam, et ut accurrentium etiam familiarium manu se liberaret, confestim adhuc inimici sanguine delibuto mucrone gulam sibi prorsus exsecuit. Haec erant quae prodigiosa praesagaverant ostenta, haec quae miserrimo domino fuerant nuntiata. Nec ullum verbum ac ne tacitum quidem fletum tot malis circumventus senex quivit emittere, sed arrepto ferro, quo commodum inter suos epulones caseum atque alias prandii partes diviserat, ipse quoque ad instar infelicissimi sui filii iugulum sibi multis ictibus contrucidat, quoad super mensam cernulus corruens portentuosi cruoris maculas novi sanguinis fluvio proluit.
然而,较为仁慈的机缘却给这位极富机智的青年带来了一丝复仇的微弱希望;他假装自己的手残废无力,向那残暴至极的恶徒喊道: “尽情为毁灭我们全家而欣喜吧,用三兄弟的鲜血来填饱你贪得无厌的残暴吧,因击倒你的同胞而荣耀地高唱凯歌吧!但你要知道,即便你剥夺了穷人的产业,把自己的疆界一推再推,你也总还会有某个邻人。因为就连我这只本该将你的头颅彻底斩落的右手,也在命运的不公下受创、瘫软无力了。” 这番话令那本就狂怒的凶徒更加怒不可遏,他拔出佩剑,急不可耐地扑上前来,妄图亲手将这可怜的青年置于死地。但他招惹的绝非比他懦弱之人;出乎意料且极大地违背其预料的是,青年奋起抵抗,以极为强健的臂弯钳制住对方的右手,使尽全力稳住刀刃,连连重击,断送了那恶豪的污秽性命;接着,为了免遭飞奔而来的恶奴之手俘获,他当即用那柄仍沾染着仇人鲜血的利刃彻底割断了自己的咽喉。这便是那些奇异的凶兆所预示的变故,这便是向那最凄惨的主人所通报的噩耗。在重重灾祸的包围下,老人连一句话都说不出来,甚至连无声的啜泣也无法发出;但他抄起一把方才在宾客间切分乳酪及其他午餐吃食的铁刀,自己也效仿其最不幸的儿子,接连数刀自刎其颈,直至一头栽倒在餐桌上,以一股汩汩的新鲜血液冲刷掉了那预兆之血的斑斑污迹。
Ad istum modum puncto brevissimo dilapsae domus fortunam hortulanus ille miseratus suosque casus graviter ingemescens, deprensis pro prandio lacrimis vacuasque manus complodens saepicule, protinus inscenso me retro, quam veneramus, viam capessit. Nec innoxius ei saltem regressus evenit: nam quidam procerus et, ut indicabat habitus atque habitudo, miles e legione, factus nobis obvius, superbo atque arroganti sermone percontatur quorsum vacuum duceret asinum: at meus adhuc maerore permixtus et alias Latini sermonis ignarus, tacitus praeteribat. Nec miles ille familiarem cohibere quivit insolentiam sed indignatus silentio eius ut convicio, viti quam tenebat obtundens eum dorso meo proturbat. Tunc, hortulanus supplicue respondit sermonis ignorantia se quid ille diceret scire non posse: ergo igitur Graece subiciens miles Ubi inquit Ducis asinum istum? Respondit hortulanus petere se civitatem proxumam. Sed mihi inquit Operae eius opus est;2 nam de proxumo castello sarcinas praesidis nostri cum ceteris iumentis debet advehere, et iniecta statim manu loro me, quo ducebar, arreptum incipit trahere. Sed hortulanus prioris plagae vulnere prolapsum capite sanguinem detergens rursus deprecatur civibus atque mansuetius versari commilitonem, idque per spes prosperas eius orabat adiurans. Nam et hic ipse aiebat Iners asellus et nihilo minus morbo detestabili caducus vix etiam paucos holerum manipulos de proxumo hortulo solet anhelitu languido fatigatus subvehere, nedum ut rebus amplioribus idoneus videatur gerulus.3
那位菜农哀怜这座庄园在转瞬之间化为乌有的命运,更为自身的遭遇沉痛叹息,他以泪洗面权充午餐,连连拍打着空空的双手,随即骑上我,沿着原路踏上归途。然而,对他而言,就连归程也未能平安无事:因为一名身材高大、从装束和举止看显然是军团士兵的男子迎面拦住了我们,以骄横傲慢的口吻质问他要将这头空身的驴子牵往何处;但我的主人仍沉浸在极度的悲痛中,况且又不通拉丁语,便默默地径直走过。那士兵按捺不住惯有的蛮横,反将他的沉默视作侮辱而勃然大怒,挥起手中的葡萄藤杖猛击他,将他从我背上打翻在地。这时,菜农温顺地回答说,自己因不懂言语,无法知晓对方所言何意;于是士兵改用希腊语追问道: “你到底要把”他说,“那头驴子牵往哪里?” 菜农回答说自己正前往最近的城镇。 “但我”他说,“需要它出劳力;因为必须由它和其他驮兽一起,从附近的要塞将我们长官的行装运送过来。” 说罢,他立即伸手一把抓住牵着我的缰绳,开始将我强行拖走。但菜农擦拭着先前挨打在头上流淌的鲜血,再次恳请这位战友宽宏温和行事,并以对方前程似锦的希冀起誓祈求道: “因为这头牲畜本身”他说,“也是头懒惰的笨驴,况且还患有令人厌恶的癫痫怪病,平日里从附近的菜园驮运区区几捆蔬菜,都要累得气喘吁吁、疲惫不堪才勉强运得动,更不用说指望它充当运送更大宗重物的合格驮兽了。”
- 9.38dum scias
小词 dum 引导接续法动词 scias,在此构成条件或限制从句(“只要你知道/但你须明白”)。该从句承接前面的三个命令句(fruere、pasce、triumpha),带有限定与警告的语气,即恶霸的狂胜是以明白自己的疆界永远难免有邻人为前提的。
- 9.39operā eius opus est
这是无人称结构 opus est 搭配表示所需事物的夺格(ablative)的标准用法。此处 opera 的夺格形式 operā 被属格 eius 所修饰,与利益与格 mihi 连用,字面意为“对我而言,这头驴子的劳力是必需的”。
- 9.39nedum ut rebus amplioribus idoneus videatur gerulus
nedum ut 搭配接续法(videatur)构成的惯用句式,用在否定或消极语境后表示“何况/更谈不上……”。它承接并强化了前文主句 vix etiam ... solet subvehere(连几捆微薄的蔬菜都难以驮运),进一步说明让它驮运更沉重的军用行装更是无从谈起。
