← 阿普列尤斯

金驴记

§9.28-9.31

面包师傅的报复与横死及卖给菜农

面包师傅与偷情少年同寝以报复妻子,随后将其鞭笞驱逐并休弃妻子。妻子雇佣女巫以厉鬼害死丈夫,女儿闻讯奔丧并拍卖家产,驴子鲁基乌斯最终被一个贫穷的菜农买下。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§9.28

​Talis sermonis blanditie cavillatum deducebat ad torum nolentem puerum, sequentem tamen, et pudicissima illa uxore altrorsus disclusa solus ipse cum puero cubans gratissima corruptarum nuptiarum vindicta perfruebatur. Sed cum primum rota solis lucida diem peperit, vocatis duobus e familia validissimis, quam altissime sublato puero, ferula nates eius obverberans, Tu autem, inquit Tam mollis ac teneri et admodum puer, defraudatis amatoribus aetatis tuae flore, mulieres appetis atque eas liberas et connubia lege sociata corrumpis et intempestivum tibi nomen adulteri vindicas? His et pluribus verbis compellatum et insuper affatim plagis castigatum forinsecus abicit; at ille adulterarum omnium fortissimus insperata potitus salute, tamen nates candidas illas noctu diuque diruptus, maerens profugit: nec setius pistor ille nuntium remisit uxori eamque protinus de sua proturbavit domo.

面包师傅用这番戏谑甜言蜜语调笑着,把那少年虽不情愿却依然顺从地引向床榻;并将那个最贞洁的妻子关在别处,他自己一人与少年同寝,尽情享受着对遭到玷污的婚姻的最惬意的报复。然而,当太阳的光辉车轮刚刚催生出白昼,他便唤来家奴中最强壮的两人,将那少年尽可能高高抬起,用笞杖责打他的臀部,并说道: “你这厮,既如此柔弱稚嫩,完全还是个小儿,骗取了你这个年纪的爱慕者们对青春韶华的爱意,却去追求妇人,而且还是自由之身的妇人,败坏受法律约束的婚姻,过早地为自己争得奸夫的名声么?” 在用这些以及更多的话语斥责了他,并用鞭笞狠狠惩戒了一顿之后,他将他扔到了门外。而那个在所有奸妇中最勇敢的男人,虽侥幸获得了意想不到的性命保全,但他那雪白的臀部却日日夜夜饱受摧残,满怀悲痛地仓皇逃去。面包师傅紧接着毫不迟疑地向妻子送去了休书,并立即将她驱逐出自己的家门。

§9.29

​At illa praeter genuinam nequitiam contumelia etiam, quamvis iusta, tamen altius commota atque exasperata ad armillum revertitur1 et ad familiares feminarum artes accenditur, magnaque cura requisitam veteratricem quandam feminam, quae devotionibus ac maleficiis quidvis efficere posse credebatur, multis exorat precibus multisque suffarcinat muneribus, alterum de duobus postulans, vel rursum mitigato conciliari marito, vel si id nequiverit, certe larva vel aliquo diro numine immisso violenter eius expugnari spiritum. Tunc saga illa et divini potens primis adhuc armis facinorosae disciplinae suae velitatur et vehementer offensum mariti flectere atque in amorem impellere conatur animum. Quae res cum ei sequius ac rata fuerat proveniret, indignata numinibus, et praeter praemii destinatum compendium contemptione etiam stimulata, ipsi iam miserrimi mariti incipit imminere capiti, umbramque violenter peremptae mulieris ad exitium eius instigare.

然而那妇人除了天生的恶毒之外,尽管受到的是正当的屈辱,却依然深感震怒与愤恨,重操旧恶,燃起了妇人们所惯熟的伎俩。她费尽心机寻得一个老练的妇人,据信此妇人能凭诅咒与巫术办成任何事情;她用万般恳求打动她,用丰厚的礼物填塞她,提出了两件事中的一件:要么是让丈夫重新消气并与自己和好,要么如果做不到这一点,就务必降下厉鬼或某种可怕的邪灵,强行夺去他的性命。于是,那个精通神灵之术的女巫便以其恶毒技艺的初步手段展开攻击,试图扭转丈夫那深受冒犯的心意,驱使其产生爱意。当这件事情的进展不如她预想的那样顺利时,她对神灵大为恼怒,不仅因预定的报酬之利,更因受到轻视而倍感刺激,便开始直接图谋这个最可怜的丈夫的性命,并煽动一个惨遭横死的女子的幽魂去致他于死地。

§9.30

​Sed forsitan lector scrupulosus reprehendens narratum meum sic argumentaberis: Unde autem tu astutule asine, intra terminos pistrini contectus quid secreto, ut affirmas, mulieres gesserint scire potuisti? Accipe igitur quemadmodum homo curiosus iumenti faciem sustinens cuncta quae in perniciem pistoris mei gesta sunt cognovi. Diem ferme circa mediam repente intra pistrinum mulier reatu miraque tristitie deformis apparuit flebili centunculo semiamicta, nudis et intectis pedibus, lurore buxeo macieque foedata, et discerptae comae semicanae sordentes inspersu cineris pleramque eius anteventulae contegebant faciem. Haec talis manu pistori clementer iniecta, quasi quippiam secreto collocutura in suum sibi cubiculum deducit eum et adducta fore quam diutissime demoratur. Sed cum esset iam confectum omne frumentum, quod inter manus opifices tractaverant, necessarioque peti deberet aliud, servuli cubiculum propter adstantes dominum vocabant operique supplementum postulabant: atque ut illis saepicule et intervocaliter clamantibus nullus respondit dominus, iam forem pulsare validius et, quod diligentissime fuerat oppessulata, maius peiusque aliquid opinantes, nisu valido reducto vel diffracto cardine2 tandem patefaciunt aditum. Nec uspiam reperta illa muliere vident e quodam tigillo constrictum iamque exanimem pendere dominum; eumque nodo cervicis absolutum detractumque summis plangoribus; summisque lamentationibus atque ultimo lavacro procurant, peractisque feralibus officiis frequenti prosequente comitatu tradunt sepulturae.

但或许有细心的读者会指责我的叙述,提出这样的辩驳: “可是你这只自作聪明的小毛驴,被关在磨坊的四壁之内,又怎么可能知晓妇人们如你所声称的那样在暗中所做的事情呢?” 那么就听听我这个保留着好奇之心却承受着牲畜面貌的人,是如何知晓为了毁灭我的面包师傅所做的一切的吧。大约正午时分,磨坊内突然出现了一个妇人,形容枯槁,状如罪犯且带着惊人的悲容,身上半裹着令人哀伤的破布衣裳,双脚赤裸无遮,面色苍黄如黄杨木般枯槁,斑白的头发散乱不堪,落满灰尘而肮脏污秽,向前垂下,遮蔽了她大半张脸。这妇人将手轻轻搭在面包师傅身上,仿佛要私下交谈什么似的,将他引进了他自己的寝室,关上房门,耽搁了极长的时间。但是,当工匠们手中处理的所有谷物都已告罄,势必需要索取新的谷物时,守在寝室旁的小奴仆们便呼唤主人,要求补充劳作原料;当他们频繁地间歇呼喊而主人毫无回应时,他们便开始更猛烈地叩门;因门被极严密地插上了门栓,他们疑心发生了某种更大、更坏的事,用力猛拽或砸断门铰链,终于打开了一条通路。那妇人不见踪影,他们却看见主人被勒在一根小梁上,早已断气悬挂着。他们解开脖子上的套索,在极度的哀号声中将他放了下来;伴随着极度的悲戚和最后的沐浴为他料理后事,办完丧葬礼仪后,在拥挤的送葬人群陪同下将他交付安葬。

§9.31

​Die sequenti filia eius accurrit e proxumo castello, in quod pridem denupserat, maesta atque crines pendulos quatiens et interdum pugnis obtundens ubera; quae nullo quidem domus infortunium nuntiante cuncta cognorat, sed ei per quietem obtulit sese flebilis patris sui facies, adhuc nodo revincta cervice, eique totum novercae scelus aperuit, de adulterio, de maleficio, et quemadmodum larvatus ad inferos demeasset. Ea cum se diutino plangore cruciasset, concursu familiarium cohibita tandem pausam luctui fecit: iamque nono die rite completis apud tumulum sollemnibus familiam supellectilemque et omnia iumenta ad hereditariam deducit auctionem: tunc unum Larem varie dispergit venditionis incertae licentiosa fortuna. Me denique ipsum pauperculus quidam hortulanus comparat quinquaginta nummis, magno, ut aiebat, sed ut communi labore victum sibi quaereret.3

次日,他的女儿从先前嫁去的邻近村落匆匆赶来,悲伤万分,甩动着披散的头发,不时用双拳捶打胸膛。虽然并无人向她通报家中的不幸,她却已洞悉一切,因为在睡梦中,她父亲悲惨的面容向她显现,颈项上仍系着套索,向她揭露了继母的全部罪行:关于通奸,关于巫术,以及他是如何被厉鬼纠缠而坠入九泉的。当她以长久的痛哭折磨自己之后,在聚集而来的家人劝阻下终于停止了哀悼;到了第九天,在坟冢旁如法完成了庄严的祭仪后,她便将奴仆、家具以及所有的牲口全部带去进行遗产拍卖。当时,一个家庭就这样因不可预知的买卖所带来的任意命运而离散四方。最后,一个贫穷的菜农用五十枚铜钱买下了我;正如他所言,这虽是一笔巨款,但却是为了让我们通过共同的劳作来为他谋求生计。

语法注3 条
  1. 9.29ad armillum revertitur

    拉丁语谚语性成语,意为“重操旧业/重蹈恶习”。语源上与量酒器(armillum)有关,在此用作比喻重拾恶行阴谋。

  2. 9.30reducto vel diffracto cardine

    独立夺格短语。描述仆人们为了打开从内部紧紧插上门栓的门,通过抽回(reducto)或砸断(diffracto)门铰链(cardine)来强行开辟通路的动作。

  3. 9.31magno, ut aiebat, sed ut communi labore victum sibi quaereret

    magno 是表示价格的形容词中性单数夺格,省略了 pretio(“以高价”)。它从菜农的角度对前面的买价(quinquaginta nummis)进行补充评价,并与后文表示目的的 ut 从句(“为了共同劳作以谋生”)形成照应。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi1212.phi002.humanitext-lat1:9.28-9.31