← 阿普列尤斯

金驴记

§7.7-7.9

海穆斯被推为头领与变卖少女的提议

海穆斯叙述了自己的盗贼团覆灭以及男扮女装逃脱的始末,随后献出金币被推戴为新头领,并提议将俘获的少女卖入妓院牟利,而非缝入驴腹处死。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§7.7

​Sed cum primum litus Actiacum, quo tunc Macedonia delapsi grassabamur, appulisset, nocte promota tabernulam quandam litori navique proximam, quam vitatis maris fluctibus incubabant, invadimus et diripimus omnia, nec tamen periculo levi temptati discessimus. Simul namque primum sonum ianuae matrona percepit, procurrens in cubiculum clamoribus inquietis cuncta miscuit, milites suosque famulos nominatim, sed et omnem viciniam suppetiatum convocans, nisi quod1 pavore cunctorum, qui sibi quisque metuentes delitescebant, effectum est, ut impune discederemus. Sed protinus sanctissima—vera enim dicenda sunt—et unicae fidei femina, bonis artibus gratiosa, precibus ad Caesaris numen porrectis, et marito reditum celerem et aggressurae plenam vindictam impetravit: denique noluit esse Caesar Haemi latronis collegium, et confestim interivit; tantum potest nutus etiam magni principis. Tota denique factione militarium vexillationum indagatu confecta atque concisa, ipse me furatus aegre solus mediis Orci faucibus ad hunc evasi modum: ​sumpta veste muliebri florida in sinus flaccidos abundante, mitellaque textili confecto capite, calceis femininis albis illis et tenuibus indutus et in sequiorem sexum incertus atque absconditus, asello spicas hordeacias gerenti residens per medias acies infesti militis transabivi; nam mulierem putantes asinariam concedebant liberos abitus, quippe cum mihi etiam tunc depiles genae levi pueritia splendicarent. Nec ab illa tamen paterna gloria vel mea virtute descivi, quamquam semitrepidus iuxta mucrones Martios constitutus, sed habitus alieni fallacia tectus, villas seu castella solus aggrediens, viaticulum mihi corrasi,” et diloricatis statim pannulis in medium duo milia profudit aureorum, et En inquit Istam sportulam, immo vero dotem collegio vestro libens meque vobis ducem fidissimum, si tamen non recusatis, offero, brevi temporis spatio lapideam istam domum vestram facturus auream.

“但她的船一抵达阿克提乌姆海滨——当时我们正从马其顿南下在那里劫掠——夜深时分,我们便袭击了一间紧挨着海滨与船只的小客栈,他们为了躲避海浪正歇宿在那里;我们将一切洗劫一空,然而离去时所经历的危险却绝非微不足道。因为那位贵妇一听见门响的第一声,便奔入卧室,以凄厉的喊叫声将一切搅得大乱,指名道姓地召集士兵和家仆,甚至呼唤所有邻里前来相救;只是由于众人吓得魂飞魄散、各因自危而纷纷藏匿,才使得我们得以全身而退。但这位至为高洁——毕竟必须说实话——且秉持无上忠贞、因高尚品行而受人尊重的女子,立即向恺撒的威灵呈递祈求,不仅为丈夫争取到了迅速的回归,也为这次袭击争取到了彻底的惩戒:总之,恺撒不容强盗海穆斯的团伙存续,它便随即覆灭;哪怕是伟大元首的一个示意,竟有如此威力!最后,在军队分遣队的搜捕之下,整个党羽被扫荡殆尽、斩杀无遗,我独自一人潜逃,费尽九牛二虎之力从冥府的咽喉中脱身,其经过如下: 我换上一身垂着松垮褶裥的花色女服,头上裹着织物头巾,脚穿那种轻薄的白色女鞋,掩蔽伪装成女性,骑在一头驮着大麦穗的小驴背上,从敌意森严的士兵阵列正中穿行而过;因为他们以为我是一个赶驴的村妇,便放我自由通行,更何况那时我没有胡须的双颊还泛着年轻光洁的色泽。然而,即便身处战神的刀刃近旁心惊胆战,我也绝未背弃父辈的荣耀或我自己的勇气,而是倚仗异性装束的欺瞒作掩护,单枪匹马袭劫庄园与堡垒,为自己搜刮了一笔盘缠,”说完,他立即扯开身上的破衣烂衫,在中央倾倒出两千枚金币,“看哪,”他说道,“我心甘情愿将这份薄礼、毋宁说是嫁妆呈献给诸位的行会,并且只要诸位不加拒绝,我也将自己作为最忠诚的领袖奉献给诸位,在短时间内定让诸位这所石头巢穴化作黄金之所。”

§7.9

​Nec mora nec cunctatio, sed calculis omnibus ducatum latrones unanimes ei deferunt, vestemque lautiusculam proferunt sumeret abiecto centunculo divite:2 sic reformatus singulos exosculatus et in summo pulvinari locatus cena poculisque magnis inauguratur. Tunc sermonibus mutuis de virginis fuga deque mea vectura et utrique destinata monstruosa morte cognoscit, et ubi locorum esset illa percontatus deductusque, visa ea, ut erat vinculis onusta, contorta et vituperanti nare discessit, et Non sum quidem tam brutus vel certe temerarius inquit Ut scitum vestrum inhibeam. sed malae conscientiae reatum intra me sustinebo, si quod bonum mihi videtur dissimulavero. Sed prius fiduciam vestri causa sollicito mihi tribuite, cum praesertim vobis, si sententia haec mea displicuerit, liceat rursum ad asinum redire. Nam ego arbitror latrones, quique eorum recte sapiunt, nihil anteferre lucro suo debere, ac ne ipsam quidem saepe et aliis damnosam ultionem. Ergo igitur si perdideritis in asino virginem, nihil amplius quam sine ullo compendio indignationem vestram exercueritis. Quin ego censeo deducendam eam ad quampiam civitatem ibique venundandam. Nec enim levi pretio distrahi poterit talis aetatula: nam et ipse quosdam lenones pridem cognitos habeo, quorum poterit unus magnis equidem talentis, ut arbitror, puellam istam praestinare, condigne natalibus suis3 fornicem processuram nec in similem fugam discursuram; non nihil etiam cum lupanari servierit, vindictae vobis depensuram Hanc ex animo quidem meo sententiam conducibilem protuli, sed vos vestrorum estis consiliorum rerumque domini.

盗贼们毫不迟疑耽搁,全体一致投票将首领之职托付于他,并拿出一件较为体面的衣服让他抛开富有的破衣换上;他如此改换仪容,与众人一一亲吻,被安顿在上席的软榻上,在盛宴和大杯畅饮中举行了就职之礼。随后,他在彼此交谈中得知了少女的逃跑、我驮运她的经过以及定在两人身上的可怖死刑;他打听那少女在何处并被引至彼处,一见到她身上沉重的镣铐,便厌恶地扭动鼻子嗤之以鼻地走开,“我绝非如此愚钝,或确实如此鲁莽,”他说道,“以至于要去阻挠诸位的决议;但如果我隐瞒自己认为妥当的想法,我心中便会承担良心有愧的罪责。但首先,请将信任给予为诸位着想而焦心忧虑的我,尤其是如果我的这个提议不合诸位的心意,诸位大可重新回到对驴子的处置上来。因为我认为,强盗以及他们当中真正明智的人,绝不应将任何东西置于自己的利益之上,甚至不应优先考虑复仇本身——这种复仇往往对他人同样有害。因此,如果诸位把少女弄死在驴腹中,除了宣泄自己的愤恨之外,将得不到任何收益。相反,我认为应当将她押送到某座城镇卖掉。因为如此娇嫩的年纪绝不可能卖得低价:我本人早就认识几个皮条客,我认为其中一人定能以巨额塔兰同买下这姑娘;这样她便能与其门第家世相称地沦入妓院,再也不会这般寻机逃窜,而在妓院服役期间,也将向诸位偿付不少的复仇代价。我是出于真心提出这一有益的见解,但诸位才是自己决议与事务的主人。”

语法注3 条
  1. 7.7nisi quod

    限制性连词短语,用以限定前述否定主句(“nec tamen periculo levi temptati discessimus”)的内容,意为“若非……”或“只是由于……”。它引出带有陈述语气完成时(“effectum est”)的事实从句,交代他们得以全身而退的实际条件。

  2. 7.9sumeret abiecto centunculo divite

    未完成过去时虚拟式“sumeret”作为主动词“proferunt”的目的从句,省略了引导词“ut”(并列连词省略用法),表示“[拿出一件衣服]让他穿上”。

  3. 7.9condigne natalibus suis

    意为“与其门第相称地”。在将出身高贵的处女送往妓院(fornix)的语境中,说话者在此处使用了辛辣的讽刺(sarcasmus)来博取强盗们的赞同。“natalibus”是表示“门第、出身”的夺格名词,由副词“condigne”支配。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi1212.phi002.humanitext-lat1:7.7-7.9