- 底本
- Apuleius. The Golden Ass, being the Metamorphoses of Lucius Apuleius. Adlington, William, translator. Gaselee, Stephen, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1915.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi1212.phi002.humanitext-lat1:7.19-7.22
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
恶童试图用点燃的麻屑将驴子烧死;阴谋落空后,他捏造驴子当街强暴过路行人的谎言煽动牧人,致使牧人们决定将驴子宰杀分食并磨刀霍霍。
Ego igitur ancipiti malo laborabam: nam cum me cursu proripueram fugiens acerbissimos incursus, vehementiore nisu spinarum feriebar; si dolori parcens paululum restitissem, plagis compellebar ad cursum. Nec quicquam videbatur aliud excogitare puer ille nequissimus quam ut me quoquo modo perditum iret,1 idque iurans etiam nonnunquam comminabatur. Et plane fuit quod eius detestabilem malitiam ad peiores conatus stimularet: nam quadam die, nimia eius insolentia expugnata patientia mea, calces in eum validas extulerant. Denique tale facinus in me comminiscitur: stuppae sarincae me satis onustum probeque funiculis constrictum producit in viam deque proxima villula spirantem carbunculum furatus, oneris in ipso meditullio reponit. Iamque fomento tenui calescens et enutritus ignis surgebat in flammas et totum me funestus ardor invaserat, nec ullum pestis extremae suffugium nec salutis aliquod apparet solacium, et ustrina tales moras non sustinens et meliora consilia praevertitur.
因此,我饱受着双重灾难的折磨:因为当我为了逃避极其痛楚的刺痛而狂奔时,身上的荆棘便随着剧烈的冲击更猛烈地抽打着我;而倘若我为了免受疼痛而稍作停歇,便会被木棍的抽打逼迫着奔跑。那个最邪恶的小厮似乎除了千方百计置我于死地之外别无他想,有时甚至发誓以此相威胁。确实有一件事激起了他那令人作呕的恶意,驱使他做出更险恶的举动:某一天,由于他过分的暴虐耗尽了我的耐心,我的后蹄向他猛烈地踢出了一脚。终于,他针对我构想出了这样一桩罪行:他把足够多的麻屑捆扎成束,用绳索牢牢系在我身上,把我牵到了路上,然后从附近一所农舍里偷出了一块还冒着火星的热炭,塞在了货物的最核心处。不一会儿,火在易燃的柴草中渐渐升温并壮大,化作熊熊烈焰,致命的热浪侵袭了我的全身;看不见任何躲避灭顶之灾的退路,也没有任何保全性命的慰藉,而火势不容这般延宕,先行断送了一切更好的对策。
Sed in rebus scaevis affulsit Fortunae nutus hilarior, nescio an2 futuris periculis me reservans, certe praesente statutaque morte liberans: nam forte pluviae pridianae recens conceptaculum aquae lutulentae proximum conspicatus, ibi memet improvido saltu totum abicio, flammaque prorsus extincta, tandem et pondere levatus et exitio liberatus evado. Sed ille deterrimus ac temerarius puer hoc quoque suum nequissimum factum in me retorsit, gregariisque omnibus affirmavit me sponte vicinorum foculos transeuntem, titubanti gradu prolapsum, ignem ultroneum accersisse mihi, et arridens addidit: Quousque ergo frustra pascemus igninum istum? Nec multis interiectis diebus longe peioribus me dolis petivit. Ligno enim quod gerebam in proximam casulam vendito vacuum me ducens, iam se nequitiae meae proclamans imparem miserrimumque istud magisterium renuens, querelas huiusmodi concinnat:
然而在厄运之中,命运女神露出了稍显欢愉的垂顾,不知是否将我留待未来的危险,但至少确实将我从眼前的必死之境解救了出来:因为碰巧看到近旁有一个前一天的雨水汇聚而成的泥水坑,我便毫无迟疑地纵身一跃将整个身子扎入其中,火焰被彻底扑灭,我终于既卸下了重负,又逃脱了死劫。但是那个最恶毒又鲁莽的小厮,把这桩他自己的罪恶行径反咬在我的头上,向所有同伴断言,是我自己经过邻居的炉灶时脚步踉跄摔倒,自找火灾招惹到身上;他狞笑着补充道: “那么,我们要白白喂养这个惹火的畜生到什么时候?” 没过几天,他又用远为阴险的诡计来陷害我。他把我驮着的木料卖给了附近的一间小屋,牵着空身负荷的我,大声宣称自己再也应付不了我的恶劣,拒绝承担这件苦差事,并编造了如下的抱怨:
Videtis istum pigrum tardissimumque et nimis asinum? me praeter cetera flagitia nunc nouis periculis etiam angit: ut quemque enim viatorem prospexerit, sive illa scitula mulier seu virgo nubilis seu tener puellus est, illico disturbato gestamine, nonnunquam etiam ipsis stramentis abiectis, furens incurrit et homines amator talis appetit, et humi prostratis illis inhians illicitas atque incognitas temptat libidines et ferinas aversa Venere invitat ad nuptias. Nam imaginem etiam savii mentiendo ore improba compulsat ac morsicat. Quae res nobis non mediocres lites atque iurgia, immo forsitan et crimina pariet. Nunc etiam visa quadam honesta iuvene, ligno quod devehebat abiecto dispersoque, in eam furiosos direxit impetus, et festivus hic amasio humo sordida prostratam mulierem ibidem incoram omnium gestiebat inscendere. Quod nisi3 ploratu questuque femineo conclamatum viatorum praesidium accurrisset ac de mediis ungulis ipsius esset erepta liberataque, misera illa compavita atque dirupta ipsa quidem cruciabilem cladem sustinuisset, nobis vero poenale reliquisset exitium.
“你们看到这头懒惰、迟缓到了极点的蠢驴了吗?除了其他的恶行之外,他现在甚至用新的危险来折磨我:每当他望见任何过路人,无论是一位俏丽的妇人、待嫁的处女,还是年幼的男童,他立刻甩落货物,有时甚至扔掉鞍垫,狂怒地冲上前去,以这般情郎的姿态扑向凡人,对扑倒在地的他们垂涎欲滴,企图发泄非法而未知的淫欲,违背维纳斯的伦常邀请他们行野兽的苟合。因为他还佯作亲吻之态,用嘴蛮横地冲撞撕咬。这种事情将给我们招来不小的诉讼与争端,甚至可能会引来刑责罪过。刚才他还看到了一位体面的年轻妇人,便扔下并散落了驮着的木料,向她发起了狂暴的冲击;这位欢畅的偷情者竟迫不及待地要在所有人眼前,跨骑在倒于泥泞地面的妇人身上。若不是行人的援助被妇人的号哭悲啼唤来,将她从这畜生的蹄下抢救出来,那可怜的女人在践踏与撕扯中固然要遭受致命的惨祸,而留给我们的更将是万劫不复的惩罚。”
Talibus mendaciis admiscendo sermones alios, qui meum verecundum silentium vehementius premerent, animos pastorum in meam perniciem atrociter suscitavit. Denique unus ex illis: Quin igitur publicum istum maritum, inquit Immo communem omnium adulterum illis suis monstruosis nuptiis condignam victimamus hostiam? et heus tu, puer, ait Obtruncato protinus eo intestina quidem canibus nostris iacta, ceteram vero carnem omnem operariorum cenae reserva. Nam corium affirmatum cineris inspersu dominis referemus eiusque mortem de lupo facile mentiemur. Sublata cunctatione accusator ille meus noxius, ipse etiam pastoralis exsecutor sententiae, laetus et meis insultans malis calcisque illius admonitus, quam inefficacem fuisse mehercules doleo, protinus gladium cotis attritu parabat.
通过将其他言论混杂在这些谎言中,更加猛烈地压制我那端庄的沉默,他残暴地激起了牧人们将我置于死地的杀意。终于,他们中的一个人说: “那我们为什么不把这个公众的丈夫,”他说,“不,把这万人的奸夫,作为配得上他那畸形婚礼的祭品屠宰呢?” 又说: “喂,小子,”他说,“立刻宰了他,内脏扔给我们的狗,其余所有的肉留作工人们的晚餐。我们会把兽皮撒上草木灰伪装后带回给主人们,并很容易撒谎说是被狼咬死的。” 毫不迟疑地,那个诬告我的恶奴自己也成了牧人们判决的执行者;他满心欢喜,嘲弄着我的灾难,想起那一脚之仇——凭大力神起誓,我真后悔那一脚没能要了他的命——,立刻在磨刀石上磨砺起刀刃来。
- 7.19perditum iret
动词 ire 的未完成过去时虚拟式 iret 后接表目的的同源目的分词(supine)perditum。此处并非表示实际的空间位移,而是表示“企图消灭”、“着手毁灭”这一意图的惯用表达。
- 7.20nescio an
惯用短语,字面为“我不知是否……”,实际常表示肯定倾向的推测(“或许是……”、“大概是……”)。此处与现在分词 reservans 连用,与后文由 certe... liberans 引出的确定事实形成对照。
- 7.21Quod nisi
句首起连词作用的关系代名词 quod 与 nisi 结合构成的惯用连接表达,意为“而若不是……”。它引导了由 accurrisset 以及 erepta liberataque esset 构成的与过去事实相反的虚拟条件从句(protasis)。
