- 底本
- Apuleius. The Golden Ass, being the Metamorphoses of Lucius Apuleius. Adlington, William, translator. Gaselee, Stephen, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1915.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi1212.phi002.humanitext-lat1:7.1-7.3
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
一名盗贼从城中返回,报告称卢基乌斯已被指控为抢劫米隆家宅的主谋,追捕者已被派往其故乡。化身为驴的卢基乌斯听闻此讯,慨叹命运之盲目残酷,试图大喊“我没做”,却只能发出“不,不”的嘶鸣。
Ut primum tenebris abiectis dies inalbebat et candidum solis curriculum cuncta collustrabat, quidam de numero latronum pervenit; sic enim mutuae salutationis officium indicabat. Is in primo speluncae aditu residens et ex anhelitu recepto spiritu tale collegio suo nuntium facit: Quod ad domum Milonis Hypatini quam proxime diripuimus pertinet, discussa sollicitudine iam possumus esse securi. Postquam vos enim fortissimis viribus cunctis ablatis castra nostra remeastis, immixtus ego turbelis popularium dolentique atque indignanti similis arbitrabar super investigatione facti cuiusmodi consilium caperent,1 et an et quatenus latrones placeret inquiri, renuntiaturus vobis, uti mandaveratis, omnia. Nec argumentis dubiis sed rationibus probabilibus congruo cunctae multitudinis consensu nescioqui Lucius auctor manifestus facinoris postulabatur, qui proximis diebus fictis commendaticiis litteris Miloni sese virum commentitus bonum artius conciliaverat, ut etiam hospitio susceptus inter familiares intimos haberetur, plusculisque ibidem diebus demoratus falsis amoribus ancillae Milonis animum irrepens ianuae claustra sedulo exploraverat et ipsa membra, in quis omne patrimonium condi solebat, curiose perspexerat.
黑暗方被驱散,天色渐白,太阳明亮的车驾照亮万物之时,强盗团伙中的一人赶到了;彼此致意的礼节正表明了这一点。他在洞穴的最前端入口处坐下,喘息稍定,便向同伙作了如下通报: “关于我们前不久洗劫的伊帕塔人米隆的家宅,一切担忧均已消除,我们现在可以高枕无忧了。因为当你们以无比英勇的力量将全部财物劫走并返回我们的营地之后,我便混迹于平民的细小人群中,装出悲伤愤慨的样子,暗中观察他们针对这桩罪行的调查将采取何种计策,以及是否决定追查强盗、追查到何种程度,以便按你们的嘱咐向你们报告一切。并非凭可疑的论据,而是出于合乎情理的推论,全场大众达成了一致的共识,指控某位名叫卢基乌斯的人为这桩罪行的昭彰主谋。据说此人近日以伪造的推荐信自称良善之人,与米隆建立了极为亲密的关系,甚至被迎入家中作客,被视为至亲密友;他在那里盘桓数日,以虚情假意潜入米隆侍女的心中,悉心探查门闩,并仔细打探了平时存放全部家产的各个房间。
Nec exiguum scelerati monstrabatur indicium, quippe cum eadem nocte sub ipso flagitii momento idem profugisset nec exinde usquam compareret; nam et praesidium fugae, quo velocius frustratis insecutoribus procul ac procul abderet sese, eidem facile suppeditasse: equum namque illum suum candidum vectorem futurum duxisse secum.2 Plane servum eius ibidem in hospitio repertum scelerum consiliorumque herilium futurum indicem per magistratus in publicam custodiam receptum, et altera die tormentis vexatum pluribus ac paene ad ultimam mortem excarnificatum nil quicquam rerum talium esse confessum, missos tamen in patriam Lucii illius multos numero qui reum poenas daturum sceleris inquirerent. Haec eo enarrante, veteris fortunae et illius beati Lucii praesentisque aerumnae et infelicis asini facta comparatione medullitus ingemebam, subiitque me non de nihilo veteris priscaeque doctrinae viros finxisse ac pronuntiasse caecam et prorsus exoculatam esse Fortunam, quae semper suas opes ad malos et indignos conferat, nec unquam iudicio quemquam mortalium eligat, immo vero cum iis potissimum deversetur, quos procul si videret, fugere deberet, quodque cunctis est extremius, varias opiniones, immo contrarias nobis attribuat, ut et malus boni viri fama glorietur et innocentissimus contra noxio rumore plectatur.
而且指明这恶徒的证据绝非微不足道,因为就在案发当晚、在罪行发生的同一时刻,此人便已潜逃,此后未再露面;为使追捕者受挫后自己能迅速隐匿于辽远之处,他轻易地获得了逃跑的工具:因为他带走了自己的那匹白马作为日后的坐骑。显然,在旅舍原处被搜出的那个奴隶——本作为日后指证其主人罪行与企图的告发者——已被长官们关押入公立监狱;次日虽受尽多番严刑拷打,几乎被折磨至死,却未交代任何此类事情;即便如此,还是有大批人马被派往那位卢基乌斯的故乡,以追查应受罪罚的被告。” 听他述说这番话,我对比着昔日的命运与那幸福的卢基乌斯,以及眼前的苦难与不幸的驴子,由心髓深处发出呻吟;我心头浮现出一个念头:古老悠久学问的前辈们构想并宣称命运女神福尔图娜是盲目而全无双目的,绝非毫无缘由。因为她总是将自己的财富赐予恶人与不肖之辈,从未凭审慎的判断选择凡人,反而最热衷于与那些若从远处看见本该避之不及的人混在一起;而在这一切之中最为极端的,乃是她将多变的、甚至是颠倒的声名加在我们身上,以致恶人因善人之名而自夸,最无辜之人反而因有害的流言而受惩罚。
Ego denique quem saevissimus eius impetus in bestiam et extremae sortis quadripedem deduxerat, cuiusque casus etiam quovis nequissimo dolendus atque miserandus merito videretur, crimine latrocinii in hospitem mihi carissimum postulabar. Quod crimen non modo latrocinium, verum etiam parricidium quisque rectius nominarit, nec mihi tamen licebat causam meam defendere vel unico verbo saltem denegare. Denique ne mala conscientia tam scelesto crimini praesens viderer silentio consentire, hoc tantum impatientia perductus volui dicere Non feci. Et verbum quidem praecedens semel ac saepius immodice clamitavi, sequens vero nullo pacto disserere potui, sed in prima remansi voce, et identidem boavi Non, non, quamquam nimia rotunditate pendulas vibrassem labias. Sed quid ego pluribus de Fortunae scaevitate conqueror? Quam nec istud puduit, me cum meo famulo meoque vectore illo equo factum conservum atque coniugem.3
总之,我被她那最残酷的打击贬为一头野兽和极端卑贱的四足牲畜,我的遭遇即便是对任何穷凶极恶之人而言理应都显得可悲可怜,如今却被指控犯下了抢劫我最亲密的主人的罪行。任何人若将这罪名不仅称为抢劫、而且更确切地称为弑亲罪也不为过;然而,我却连为自己的案子申辩、甚至用哪怕一个字予以否认都无法做到。最终,为了不让身在现场的我因沉默而被视为怀着亏心而认同如此邪恶的罪名,在焦躁难耐的驱使下,我只想说出这句话: “我没做(Non feci)。” 前一个词我确实一次又一次毫无节制地大声喊叫,后一个词却无论如何也无法讲出,只能停留在最初的声音上,一再嘶鸣: “不,不(Non, non)”,尽管我已将悬垂的嘴唇弄得极度圆隆并不停颤动。但我何必再多抱怨命运的残酷呢?她甚至连这件事都不以为耻:竟让我与那匹曾为我仆人和坐骑的马,成了同伴奴隶和共负一轭的伙伴。
- 7.1arbitrabar super investigatione facti cuiusmodi consilium caperent
在古典拉丁语中 arbitror 通常意为“认为、判断”,但在此处沿用了古体或口语中的“观察、窥探、监视”之义(相当于 observare),支配后面的间接疑问从句 cuiusmodi consilium caperent(他们将采取何种计策)以及 an et quatenus... placeret。
- 7.2nam et praesidium fugae, quo velocius frustratis insecutoribus procul ac procul abderet sese, eidem facile suppeditasse: equum namque illum suum candidum vectorem futurum duxisse secum.
此处从前面的直接叙述转入间接引语(宾格加不定式结构),转述镇民们的推测与传闻,省去了显式的引述动词:suppeditasse(即 suppeditavisse 的脱落缩略形式)与 duxisse 为完成时不定式,表示“(据说)逃跑的工具轻易便已具备,他带走了那匹白马”。随后的 receptum [esse]、confessum [esse]、missos [esse] 均延续此间接引语结构。
- 7.3conservum atque coniugem
coniunx 通常指“配偶、妻子或丈夫”,但从词源上(cum + iungo)其本义为“同负一轭者、挽具相连的伙伴”。在此处,化身为驴的人与白马共同承担驮运重负和奴役,故取其词源本义“并辔共轭的伙伴”。
