← 阿普列尤斯

金驴记

§6.24-6.26

故事终局与卢基乌斯不堪虐待决意逃跑

老妪以丘比特与普绪喀的盛大天界婚礼及女儿“欢愉”的降生结束了故事。旁听的驴子卢基乌斯随后遭到归来的强盗残酷役使并受伤,在听到强盗们商议处死他后,决心趁其离去之际逃跑。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§6.24

​Nec mora, cum cena nuptialis affluens exhibetur: accumbebat summum torum maritus, Psychen gremio suo complexus; sic et cum sua Iunone Iuppiter ac deinde per ordinem toti dei. Tunc poculum nectaris, quod vinum deorum est, Iovi quidem suus pocillator, ille rusticus puer, ceteris vero Liber ministrabat, Vulcanus cenam coquebat, Horae rosis et ceteris floribus purpurabant omnia, Gratiae spargebant balsama, Musae quoque canora personabant, Apollo cantavit ad citharam, Venus suavi musicae superingressa formosa saltavit: scaena sibi sic concinnata, ut Musae quidem chorum canerent et tibias inflarent, Satyrus et Paniscus ad fistulam dicerent. Sic rite Psyche convenit in manum1 Cupidinis, et nascitur illis maturo partu filia, quam Voluptatem nominamus.”

毫不迟延,一场丰盛的婚宴摆开了:新郎斜倚在主榻上方,将普绪喀拥入怀中;同样,朱庇特与他的朱诺,接着所有的神祇依次入座。这时,倒满琼浆神酒的杯盏,由朱庇特自己的斟酒侍童、那个乡下少年呈献给朱庇特,而利伯尔则为其余诸神斟酒;武尔坎烹调宴席,时序女神们以玫瑰和各色鲜花将四下一片染成绛红,美惠女神们挥洒香膏,缪斯们也发出悦耳的鸣响,阿波罗伴着七弦琴歌唱,娇美的维纳斯随着甜美的音乐翩然起舞:舞台为她精心布置,缪斯们唱着合唱并吹奏长笛,萨梯与小潘神伴着排箫吟诵。普绪喀就这样依礼归入丘比特的掌中管辖,足月之后,他们生下了一个女儿,我们称她为“欢愉”。”

§6.25

​Sic captivae puellae delira et temulenta illa narrabat anicula; sed astans ego non procul dolebam mehercules quod pugillares et stilum non habebam, qui tam bellam fabellam praenotarem.2 Ecce confecto nescioquo gravi proelio latrones adveniunt onusti; nonnulli tamen, immo promptiores, vulneratis domi relictis et plagas recurantibus, ipsi ad reliquas occultatas in quadam spelunca sarcinas, ut aiebant, proficisci gestiunt; prandioque raptim tuburcinato, me et equum meum vectores rerum illarum futuros fustibus exinde fundentes producunt in viam, multisque clivis et anfractibus fatigatos prope ipsam vesperam perducunt ad quampiam speluncam, unde multis onustos rebus rursum, ne breviculo quidem tempore refectos ociter reducunt, tantaque trepidatione festinabant, ut me plagis multis obtundentes propellentesque super lapidem propter viam positum deicerent: unde crebris aeque ingestis ictibus crure dextero et ungula sinistra me debilitatum aegre ad exsurgendum compellunt, ​et unus Quousque inquit Ruptum istum asellum, nunc etiam claudum, frustra pascemus? , et alius: Quid quod3 et pessimo pede domum nostram accessit, nec quicquam idonei lucri exinde cepimus sed vulnera et fortissimorum occisiones. Alius iterum: Certe ego cum primum sarcinas istas quamquam invitus pertulerit, protinus eum vulturiis gratissimum pabulum futurum praecipitabo. Dum secum mitissimi homines altercant de mea nece, iam et domum perveneramus, nam timor ungulas mihi alas fecerat. Tum quae ferebamus amoliti properiter, nulla salutis nostrae cura sed ne meae quidem necis habita, comitibus adscitis qui vulnerati remanserant, dudum recurrunt reliqua laturi taedio, ut aiebant, nostrae tarditatis. Nec me tamen mediocris carpebat scrupulus contemplatione comminatae mihi mortis, et ipse mecum: Quid stas, Luci, vel quid iam novissimum expectas? Mors, et haec acerbissima, decreto latronum tibi comparata est; Nec magno conatu res indiget; vides istas rupinas proximas et praeacutas in his prominentes silices, quae te penetrantes antequam decidens, membratim dissipabunt. Nam et illa ipsa praeclara magia tua vultum laboresque tibi tantum asini, verum corium non asini crassum sed hirudinis tenue membranulum circumdedit. Quin igitur masculum tandem sumis animum4 tuaeque saluti dum licet consulis? Habes summam opportunitatem fugae, dum latrones absunt An custodiam anus semimortuae formidabis, quam licet claudi pedis tui calce unica finire poteris? Sed quo gentium capessetur fuga vel hospitium quis dabit? Haec quidem inepta et prorsus asinina cogitatio: quis enim viantium vectorem suum non libenter auferat secum?

那个疯癫而烂醉的老妪正对被俘的少女讲述着这些;而站在不远处的我,向赫拉克勒斯发誓,深恨自己没有带写字板和铁笔,好把这般绝妙的故事记录下来。看啊,经历了一场不知怎样的惨烈战斗后,强盗们满载而归;然而其中一些人,倒不如说是更矫健敏捷的人,将伤员留在洞中调理创伤,自己则急不可耐地要前往某个洞穴去取隐藏在那里的其余行李,如他们所说的那样;他们草草狼吞虎咽吃完午饭,便用木棒劈头盖脸地抽打我和我的马——我们是用来运载那些物资的驮兽——把我们赶上路去。在许多陡坡与迂回曲折的道路上把我们累得精疲力竭之后,临近傍晚时将我们带到了某处洞穴;从那里驮上大量物品后,甚至不容片刻歇息,便飞快地把我们往回赶;他们焦躁仓皇地催促着,以致于频施拳棒殴打我、推搡我,将我掀翻在路旁的一块石头上:他们随后施加了同样密集的击打,迫使右腿与左蹄俱已残损的我艰难地爬起来,其中一人说道: “我们要 徒然喂养 这头累垮了的、如今甚至瘸了的小毛驴到几时呢?” 另一人说道: “更何况他跨入我们家门便是最不吉利的一步,从那以后我们没得到任何像样的横财,反而徒增伤痛和最勇猛同伴的折损。” 又有一人接着说: “确实,只要他把这些包裹勉强运到,我立刻就把他从悬崖扔下去,做秃鹰最可口的美餐。” 当这些极仁慈的人私下争论如何处死我时,我们已经回到了巢穴,因为恐惧为我的蹄子插上了翅膀。随后他们匆匆卸下我们所驮之物,既不顾惜我们的死活,甚至也没顾上立刻处死我,便带上那些留守的伤员,如他们所说因受够了我们的迟缓,立刻折返去运取余下的东西。然而,因想到所受死亡威胁,非同寻常的焦虑折磨着我,我自言自语道: “卢基乌斯,你为何还呆立在此,或者还在等待什么终局呢?死期,而且是最残酷的死期,已由强盗们的判决为你备下了;这事无需费大力气,你看附近那些险峻的悬崖,以及其间突出的尖锐燧石,在你坠落到底之前,它们就会刺穿你,将你撕成碎片。因为你那了不起的魔法仅仅赋予了你驴子的相貌与苦役,包裹着你的却并非驴子粗厚的皮,而是如水蛭般单薄的一层薄膜。那么,你为何不终于振作男子汉的胆气,趁着还可以的时候为自己的性命作打算呢?趁强盗们不在,你有绝佳的逃跑机会。难道你还会畏惧一个半死不活的老妪的看守吗?你凭那只瘸腿的一记飞踢就能结果了她。然而,究竟要逃往何方,或者谁会收留你呢?这确实是愚蠢而彻头彻尾的驴脑筋:因为过往的旅人,又有谁不乐意顺手带走一匹供自己代步的驮兽呢?”

语法注4 条
  1. 6.24convenit in manum

    罗马婚姻法中的专门术语(conventio in manum,即“归入夫权”),指女子在法律上转入丈夫的管辖权(manus)之下。此处表明普绪喀通过诸神的许可正式成为丘比特合法的妻子。

  2. 6.25qui tam bellam fabellam praenotarem

    由关系代名词 qui 引导并带有未完成过去时虚拟式(praenotarem)的目的或特性从句(相当于 qui = ut ego),修饰先行词 pugillares et stilum,意为“用以记录下这般绝妙故事的(书写工具)”。

  3. 6.26Quid quod

    拉丁语惯用的修辞转折短语,意为“……这一事实又算怎么回事呢”或“更何况/不仅如此”,用于在已有不满之上追加更严重的指控或理由。

  4. 6.26Quin igitur masculum tandem sumis animum

    小词 quin 与现在时直陈式(sumis)连用,构成表达强烈促请或劝告的疑问句(“你为何不振作勇气呢?”=“快快振作勇气吧”),实际上相当于祈使句的功能。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi1212.phi002.humanitext-lat1:6.24-6.26