← 阿普列尤斯

金驴记

§5.5-5.7

隐形丈夫的警告与接姐妹来访的许诺

隐形的丈夫警告普绪喀切莫回应前来哀悼的姐姐们,但在她苦苦哀求与温存呢喃的攻势下只得妥協,允许西风将二位姐姐接至宫殿相聚。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§5.5

​Ea nocte ad suam Psychen sic infit maritus (namque praeter oculos et manibus et auribus is non nihil sentiebatur):1 Psyche dulcissima et cara uxor exitiabile tibi periculum minatur fortuna saevior, quom observandum pressiore cautela censeo. Sorores, iam tuae mortis opinione turbatae tuumque vestigium requirentes, scopulum istum protinus aderunt,2 quarum si quas forte lamentationes acceperis, neque respondeas, immo nec prospicias omnino; ceterum mihi quidem gravissimum dolorem, tibi vero summum creabis exitium. Annuit et ex arbitrio mariti se facturam spopondit, sed eo simul cum nocte dilapso diem totum lacrimis ac plangoribus misella consumit, se nunc maxime prorsus perisse iterans, quae beati carceris custodia saepta et humanae conversationis colloquio viduata nec sororibus quidem suis de se maerentibus opem salutarem ferre ac ne videre eas quidem omnino posset;3 nec lavacro nec cibo nec ulla denique refectione recreata flens ubertim decessit ad somnum.

那夜,丈夫对他的普绪喀这般开言(因为除了肉眼之外,无论是用手抚触还是以耳聆听,都能清晰感知到他的存在): “普绪喀,至甜至爱的妻子,凶狠的命运正以毁灭性的危险威胁着你,我认为必须以更紧迫的谨慎对此防备。你的姐姐们既已因认定你死去而慌乱,四处追寻你的足迹,立刻就会来到那座峭壁;你若碰巧听见她们的哀鸣,切莫回应,甚至决不可前去张望;否则,你将给我带来至深的痛苦,给你自己招致极点的毁灭。” 她点头赞同,允诺将遵从丈夫的意旨行事;但当他随同黑夜一同离去之后,可怜的少女整日沉浸在泪水与号泣之中,不断重复着自己如今已彻底毁灭,因为被幽禁在这座受福牢狱的监管之中,被剥夺了与凡人的交往攀谈,她既无法向因她而哀痛的姐姐们提供拯救的臂助,甚至根本无法见上她们一面;她未曾借助沐浴、食物或任何滋补之物恢复气力,泪流滂沱地前去就寝。

§5.6

​Nec mora, cum paulo maturius lectum maritus accubans, eamque etiamnunc lacrimantem complexus, sic expostulat: Haecine mihi pollicebare, Psyche mea? Quid iam de te tuus maritus expecto, quid spero? Et perdia et pernox nec inter amplexus coniugales desinis cruciatum. Age iam nunc ut voles et animo tuo damnosa poscenti pareto: tantum memineris meae seriae monitionis cum coeperis sero paenitere. Tunc illa precibus et dum se morituram comminatur extorquet a marito cupitis annuat,4 ut sorores videat, luctus mulceat, ora conferat: sic ille novae nuptae precibus veniam tribuit, et insuper quibuscumque vellet eas auri vel monilium donare concessit, sed identidem monuit ac saepe terruit, nequando sororum pernicioso consilio suasa de forma mariti quaerat, neve se sacrilega curiositate de tanto fortunarum suggestu pessum deiciat nec suum postea contingat amplexum. Gratias egit marito, iamque laetior Sed prius inquit Centies moriar quam tuo isto dulcissimo connubio caream: amo enim, et efflictim te, quicumque es, diligo aeque ut meum spiritum, nec ipsi Cupidini comparo. Sed istud etiam meis precibus, oro, largire et illi tuo famulo Zephyro praecipe simili vectura sorores hic mihi sistat: et imprimens oscula suasoria et ingerens verba mulcentia et iungeris membra cohibentia, haec etiam blanditiis astruit: Mi mellite, mi marite, tuae Psychae dulcis anima. Vi ac potestate Venerei susurrus invitus succubuit maritus et cuncta se facturum spopondit, atque iam luce proximante de manibus uxoris evanuit.

未几,丈夫比平时稍早登榻安歇,拥抱着仍在哭泣的她,如此责备道: “我的普绪喀,你曾向我许下的是这些吗?作为你的丈夫,我如今能对你期待何事,能有何盼望?无论通昼还是达夜,乃至在夫妇的温存之中,你都不曾停止自寻折磨。那么,现在就随你所欲去行,顺从你那渴求自毁之物的心灵吧;只是当你悔之已晚时,切莫忘记我严肃的警告。” 这时,她借由祈求并威胁说自己宁可去死,从丈夫那里硬生生迫使他应允其心愿,让她能见姐姐们,抚慰她们的悲痛,与之促膝交谈;于是他宽宥了这位新妇的祈求,甚至允许她将所愿的任何金饰或颈圈赠予她们,但他一再告诫并屡屡警告,切莫听信姐姐们毁灭性的谗言去打探丈夫的容貌,切莫因亵圣的好奇心而从这般崇高的福泽之巅跌落深渊,此后再也无法触及他的怀抱。她向丈夫道谢,如今更为欢悦,“然而,”她说,“我宁可死上一百次,也不愿失去与你这般至为甜美的结合;因为我爱你,无论你是谁,我都如爱自己的性命一般热烈地眷恋你,甚至连丘比特本人我也不会拿来与你相比。但求求你,也把这件事施予我的祈求吧:吩咐你的仆人西风,用同样的方式将我的姐姐们送到这里我的面前。” 她印上劝诱之吻,倾诉抚慰之辞,缠绕着四肢将他紧锁,还带着娇媚的温存添上这句: “我的甜心,我的夫君,属于你普绪喀的甜美灵魂。” 在爱欲呢喃的力量与权能之下,丈夫身不由己地屈服了,允诺将照办一切;随后在日光逼近之际,便从妻子的双手间消失不见。

§5.7

​At illae sorores percontatae scopulum locumque illum, quo fuerat Psyche deserta, festinanter adveniunt, ibique difflebant oculos et plangebant ubera, quoad crebris earum eiulatibus saxa cautesque parilem sonum resultarent. Iamque nomine proprio sororem miseram ciebant, quoad sono penetrabili vocis ululabilis per prona delapso amens et trepida Psyche procurrit e domo et, Quid inquit Vos miseris lamentationibus nequicquam effligitis? Quam lugetis adsum. Lugubres voces desinite, et diutinis lacrimis madentes genas siccate tandem, quippe cum iam possitis quam plangebatis amplecti. Tunc vocatum Zephyrum praecepti maritalis admonet: nec mora, cum ille parens imperio statim clementissimis flatibus innoxia vectura deportat illas. Iam mutuis amplexibus et festinantibus saviis sese perfruuntur, et illae sedatae lacrimae postliminio redeunt5 prolectante gaudio. Sed et tectum inquit Et Larem nostrum laetae succedite, et afflictas animas cum Psyche vestra recreate.

而那两位姐姐探询了普绪喀被遗弃的那座峭壁与地点,急忙赶来;她们在那里哭肿了双眼,捶打着胸脯,以致岩石峭壁因她们连连的号哭而回荡起同样的声音。她们正呼唤着可怜妹妹的名字,直到这哀号声穿透性的回响顺山势滑落,心神狂乱而惊惶的普绪喀从宫殿中奔出,“为何,”她说,“你们要用可怜的号泣徒然折磨自己呢?你们所痛惜的人就在这里。止住悲声吧,擦干长久流泪浸湿的双颊,因为如今你们已能拥抱方才还在哀悼之人。” 随即她唤来西风,提请他留意夫君的命令;西风毫不迟延,遵从指令立刻以极其温和的气息安全地将她们载送而下。此刻,她们尽情享受着相互的拥抱与急切的亲吻;在欢愉的诱引下,方才止住的泪水又如重获特权般再次流淌。 “来吧,”她说,“请欢喜地步入我们的屋宇与家园,与你们的普绪喀一同宽慰你们受创的心灵。”

语法注5 条
  1. 5.5praeter oculos et manibus et auribus is non nihil sentiebatur

    介词短语 praeter oculos(除眼睛外)与工具夺格 manibus et auribus(用手与耳)形成对比。non nihil 是双重否定构成的低调陈述(litotes),作副词性宾格修饰被动动词 sentiebatur,意为“绝非微末地/清晰地被感知到”。

  2. 5.5scopulum istum protinus aderunt

    不及物动词 adsum(在场、到达)直接接无前置词的终点方向宾格 scopulum istum,属于白银期拉丁语和诗歌中表示趋向/抵达的名词短语直接作动词宾语的修辞性用法。

  3. 5.5quae beati carceris custodia saepta et humanae conversationis colloquio viduata nec sororibus quidem suis de se maerentibus opem salutarem ferre ac ne videre eas quidem omnino posset

    由关系代词 quae 引导的原因性关系从句,从属动词为未完成过去时虚拟式 posset(相当于 cum ea ... posset)。主语 quae 由两个分词短语 saepta(被围闭)与 viduata(被剥夺)修饰,posset 则统摄两个并列不定式 ferre 与 videre。

  4. 5.6extorquet a marito cupitis annuat

    动词 extorquet(强行攫取)后直接带虚拟式 annuat 作为间接命令从句,省略从属连词 ut(并列省略句法 parataxis)。cupitis 为中性复数与格,意为“对其愿望”。

  5. 5.7postliminio redeunt

    夺格名词 postliminio 原为古罗马法术语(复权、捕虏归还权),指被俘虏者回国后恢复原有权能。此处用作隐喻,形象地表达刚刚止住的泪水如“理直气壮地重新复权”般再次夺眶而出。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi1212.phi002.humanitext-lat1:5.5-5.7