← 阿普列尤斯

金驴记

§5.29-5.31

维纳斯斥责丘比特与诸女神的辩护

维纳斯赶到病榻前对丘比特严加斥责与恐吓,并决意搜捕普绪喀;然而路遇的刻瑞斯与朱诺为少年的恋情辩护,令维纳斯愤而转身重返大海。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§5.29

​Haec quiritans properiter emergit e mari, suumque protinus aureum thalamum petit, et reperto, sicut audierat, aegroto puero iam inde a foribus quam maxime boans, Honesta inquit Haec et natalibus nostris bonaeque tuae frugi congruentia, ut primum quidem tuae parentis, immo dominae praecepta calcares, nec sordidis amoribus inimicam meam cruciares, verum etiam hoc aetatis puer1 tuis licentiosis et immaturis iungeres amplexibus, ut ego nurum scilicet tolerarem inimicam! Sed utique praesumis, nugo et corruptor et inamabilis, te solum generosum, nec me iam per aetatem posse concipere velim ergo scias multo te meliorem filium alium genituram; immo, ut contumeliam magis sentias, aliquem de meis adoptaturam vernulis eique donaturam istas pinnas et flammas et arcum et ipsas sagittas et omnem meam supellectilem, quam tibi non ad hos usus dederam: nec enim de patris tui bonis ad instructionem istam quicquam concessum est.

她如此悲叹呼号着,急忙自海中升起,径直奔向她那黄金的寝宫。正如她所听到的那样,找到那生病的孩子后,她才刚到门前,便扯起最大的嗓门怒斥道: “真是体面啊!” 她说道, “这可真配得上我们高贵的出身,配得上你那‘优良的品德’!你首先践踏了生你养你的母亲——不如说是你的女主人——的诫命,不仅没有用卑贱的情欲折磨我的仇敌,反而以你这等年纪的孩子之身,用你放肆而不成熟的拥抱与她结合,好叫我忍受把仇人当作儿媳妇!然而,你这无赖、败类、毫无可爱之处的孽障,你定是自以为唯有你才出身尊贵,而我因年岁已高不能再生育了。那么我愿你知道,我定会再生下另一个远胜于你的儿子;不仅如此,为了让你更深切地体会到屈辱,我还要从我的家生奴仆中收养一个,把那些羽翼、火焰、弓、箭本身,以及我所有的器物全都赏赐给他,我当初把这些给你可不是作此用途的;因为从你父亲的遗产中,绝没有任何资财拨付用于这套装备!

§5.30

​Sed male prima pueritia inductus es et acutas manus habes et maiores tuos irreverenter pulsasti totiens et ipsam matrem tuam, me inquam ipsam parricida denudas cotidie et percussisti saepius et quasi viduam utique contemnis, nec vitricum tuum fortissimum illum maximumque bellatorem metuis. Quidni? Cui saepius in angorem mei paelicatus puellas propinare consuesti. Sed iam faxo te lusus huius paeniteat2 et sentias acidas et amaras istas nuptias. Sed nunc irrisui habita quid agam? Quo me conferam? Quibus modis stelionem istum cohibeam? Petamne auxilium ab inimica mea Sobrietate, quam propter huius ipsius luxuriam offendi saepius? At rusticae squalentisque feminae colloquium prorsus horresco. Nec tamen vindictae solacium undeunde spernendum est: illa mihi prorsus adhibenda est nec ulla alia, quae castiget asperrime nugonem istum, pharetram explicet et sagittas dearmet, arcum enodet, taedam deflammet, immo et ipsum corpus eius acrioribus remediis coerceat. Tunc iniuriae meae litatum crediderim, cum eius comas, quas istis manibus meis subinde aureo nitore perstrinxi, deraserit; pinnas, quas meo gremio nectarei fontis infeci, praetotonderit.

“但你打从小时候起就深受不良熏陶,生就一双巧取豪夺的贼手,屡次大逆不道地殴打你的尊长;不仅如此,连生你养你的母亲——我说正是我自己,你这弑亲凶手!——你每日都在剥光我,更是频频动手殴打我,俨然把我看作寡妇一般彻底轻蔑;你甚至连那位最勇猛善战的堂堂战神——你的继父,也不曾畏惧分毫。可不是吗?为了让我痛苦,你早就习惯了把年轻姑娘送给他当作外妇!但我定要让你为这出闹剧感到后悔,让你尝尝这门婚事是如何发酸发苦!然而如今沦为笑柄的我,究竟该如何是好?我当往何处去?用何种手段才能制伏那条卑劣的蜥蜴?难道我要去向我的死对头‘节制’求助吗?因这小子的骄奢淫逸,我已经多次冒犯了她。可是,与那个粗鄙而污秽的女人交谈,我实实在在地感到恐惧恶心。然而,无论来自何处,复仇的慰藉绝不可弃之不顾:我务必召她前来,别无他人,让她最严厉地惩戒这个无赖,解开他的箭筒,卸下他的飞箭,松开他的弓弦,熄灭他的火炬,甚至用更加剧烈的猛药去管束他的肉身!唯有当她剃光他的头发——那曾由我这双手屡屡梳理出金辉的秀发,剪秃他的双翼——那曾在我的怀抱中浸润过甘露泉水的双翅时,我方才相信我对所受的侮辱完成了祭献!”

§5.31

​Sic effata foras sese proripit infesta et stomachata biles Venerias. Sed eam protinus Ceres et Iuno continuantur visamque vultu tumido quaesiere cur truci supercilio tantam venustatem micantium oculorum coerceret. At illa Opportune inquit Ardenti prorsus isto meo pectori violentiam scilicet perpetraturae venitis. Sed totis, oro, vestris viribus Psychen illam fugitivam volaticam mihi requirite. Nec enim vos utique domus meae famosa fabula et non dicendi filii mei facta latuerunt. Tunc illae non ignarae, quae gesta sunt, palpare Veneris iram saevientem sic adortae: Quid tale, domina, deliquit tuus filius ut animo pervicaci voluptates illius impugnes, et quam ille diligit tu quoque perdere gestias? Quod autem, oramus, isti crimen si puellari lepidae libenter arrisit? An ignoras eum masculum et iuvenem esse, vel certe iam quot sit annorum oblita es? An quod aetatem portat bellule, puer tibi semper videtur? Mater autem tu et praeterea cordata mulier filii tui lusus semper explorabis curiose, et in eo luxuriem culpabis et amores revinces et tuas artes tuasque delicias in formoso filio reprehendes? Quis autem te deum, quis hominum patietur passim cupidines populis disseminantem, cum tuae domus amores amare coerceas3 et vitiorum muliebrium publicam praecludas officinam? Sic illae metu sagittarum patrocinio gratioso Cupidini quamvis absenti blandiebantur. Sed Venus indignata ridicule tractari suas iniurias praeversis illis alterorsus concito gradu pelago viam capessit.”

言罢,她怒火冲天、满腔充斥着维纳斯式的暴怒冲出门外。然而迎面恰好碰上了刻瑞斯与朱诺,她们见她满面怒容,便询问她为何紧蹙严厉的眉头,遮蔽了那双顾盼生辉的明眸的无尽美貌。而她—— “你们来得正好,” 她说道, “想必正是要对我这颗熊熊燃烧的心口施加暴行吧!但我祈求你们,请倾尽你们的所有力量,替我寻回那个逃亡飞走的普绪喀!因为我家族的名声狼藉,以及我那难以启齿的逆子的行径,绝不可能逃过你们的耳目。” 当时那两位女神并非不知晓所发生的一切,便试图如此抚慰维纳斯那肆虐的怒火: “女主人啊,你的儿子究竟犯下了何等大错,以至于你要以固执的心思阻挠他的欢愉,甚至一心要毁灭他所深爱的女子?我们请问,若是他欣然对一位可人的年轻姑娘报以微笑,于他而言又有何罪?难道你竟不知他是个男子,是个青年,或者你当真已经忘了他究竟年届几岁?难道只因他生得容貌娇嫩,在你眼中就永远是个孩子?作为母亲,而且是一位明达聪慧的妇人,难道你竟要永远好奇地窥探你儿子的私情,责难他的骄奢,反驳他的爱情,并在你那俊美的儿子身上谴责你自己的技艺与欢悦?若是你连自家的情爱都要残酷压制,封闭这制造女子恶德的公共工坊,那么当你将情欲四处播撒于万民之中时,众神之中有谁、凡人之中又有谁能够容忍你呢?” 她们就是这样,出于对丘比特箭矢的畏惧,尽管他不在场,仍以阿谀逢迎的辩护向他讨好。然而维纳斯愤慨于自己的屈辱竟被当作儿戏对待,便撇下她们转向另一边,迈着急促的步伐重返大海。

语法注3 条
  1. 5.29hoc aetatis puer

    hoc 为中性单数宾格代词,支配表示部分的属格 aetatis;整体构成副词性宾格短语,意为“在这个年纪的”,作 puer 的修饰限定语。此属罗马口语及喜剧中常见的惯用表达(类似于 id aetatis)。

  2. 5.30iam faxo te lusus huius paeniteat

    faxo 为古体将来完成时形式(功能相当于一般将来时或表决意的虚拟语气),表示“我定要让你……”,直接引出省略了 ut 的虚拟语气从句 paeniteat;动词 paeniteat 构成非人称结构,后接人的宾格 te 和表示原因的属格 lusus huius。

  3. 5.31amores amare coerceas

    此处运用了双关与同音辞格(paronomasia):名词 amores(情爱、艳事)与副词 amare(严酷地、苦涩地,源自形容词 amarus)呼应,amare 修饰动词 coerceas,不可误作动词 amare(爱)的不定式。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi1212.phi002.humanitext-lat1:5.29-5.31