- 底本
- Apuleius. The Golden Ass, being the Metamorphoses of Lucius Apuleius. Adlington, William, translator. Gaselee, Stephen, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1915.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi1212.phi002.humanitext-lat1:5.23-5.25
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
普绪喀不慎被爱神之箭刺破手指,从而狂热地爱上了丘比特,然而油灯滴落的热油灼伤了神祇的肩膀并将其惊醒。丘比特斥责普绪喀的背叛后振翅飞离,绝望投河自尽的普绪喀被河神救起,乡野之神潘恩随后安慰她并劝她通过祈祷重新博取爱神的眷顾。
quae dum insatiabili animo Psyche, satis et curiosa, rimatur atque pertrectat et mariti sui miratur arma, depromit unam de pharetra sagittam et puncto pollicis extremam aciem periclitabunda frementis etiam nunc articuli nisu fortiore pupugit altius,1 ut per summam cutem roraverint parvulae sanguinis rosei guttae: sic ignara Psyche sponte in Amoris incidit amorem. Tunc magis magisque cupidine flagrans Cupidinis, prona in eum efflictim inhians, patulis ac petulantibus saviis festinanter ingestis, de somni mensura metuebat. Sed dum bono tanto percita saucia mente fluctuat, lucerna illa, sive perfidia pessima sive invidia noxia sive quod tale corpus contingere et quasi basiare et ipsa gestiebat, evomuit de summa luminis sui stillam ferventis olei super humerum dei dexterum: hem audax et temeraria lucerna et amoris vile ministerium, ipsum ignis totius deum aduris, cum te, scilicet amator aliquis, ut diutius cupitis etiam nocte potiretur primus invenerit! Sic inustus exiluit deus visaque detectae fidei colluvie prorsus ex osculis et manibus infelicissimae coniugis tacitus avolavit:
当普绪喀怀着永不知足的心思与极重的好奇,探查、抚摸并赞叹着丈夫的兵器时,她从箭囊中抽出一支箭,试图用拇指尖试探其锋芒,但因手指关节此刻仍在颤抖,稍一用力便刺得深了些,以致极细小的蔷薇色血珠如露水般渗出皮肤表面:就这样,浑然不知的普绪喀甘愿坠入了对“爱神”的爱恋之中。此时,她对丘比特的渴望之火越烧越旺,俯身向他狂乱地渴慕凝望,急促地倾泻着张开的放肆亲吻,唯恐他的睡眠过快终结。 然而,正当她被如此巨大的福佑所震慑、在受伤的心神中摇摆不定时,那盏油灯——不知是出于极恶的背叛,或是出于有害的嫉妒,亦或是它自身也渴望触碰乃至亲吻这般的身躯——竟从其光芒的尖端向着神祇的右肩喷出一滴滚烫的热油。唉,大胆而鲁莽的油灯,爱之微贱仆役,你竟灼伤了统领一切烈焰的神祇本尊,想当初分明是某位恋人为了在夜间也能长久拥抱心爱之人,才首先发明了你!被灼痛的神祇猛然跃起,目睹忠诚被毁的丑恶惨景,便一言不发地立刻飞离了那至为不幸的妻子的亲吻与双手:
at Psyche statim resurgentis eius crure dextero manibus ambabus arrepto, sublimis evectionis appendix miserandi et per nubilas plagas penduli comitatus extremi consequia2 tandem fessa delabitur solo. Nec deus amator humi iacentem deserens, involavit proximam cupressum deque eius alto cacumine sic eam graviter commotus affatur: Ego quidem, simplicissima Psyche parentis meae Veneris praeceptorum immemor, quae te miseri extremique hominis devinctam cupidine infimo matrimonio addici iusserat, ipse potius amator advolavi tibi. Sed hoc feci leviter, scio, et praeclarus ille sagittarius ipse me telo meo percussi teque coniugem meam feci, ut bestia scilicet tibi viderer et ferro caput excideres meum, quod istos amatores tuos oculos gerit! Haec tibi semper cavenda censebam, haec benivole remonebam. Sed illae quidem consiliatrices egregiae tuae tam perniciosi magisterii dabunt actutum mihi poenas: te vero tantum fuga mea punivero; et cum termino sermonis pinnis in altum se proripuit.
然而普绪喀在他腾空而起之时,立刻双手紧紧抱住他的右腿,成了他腾空高飞的可怜附赘,以及在云雾笼罩的长空中悬垂相伴的尾随追随者,直到最终筋疲力竭地跌落于地面。这位情人神祇并未弃置躺倒在地的她,而是飞至附近的一株柏树上,自那高高的树梢深为激动地对她如此说道: “至为单纯的普绪喀啊,我全然不顾母亲维纳斯的吩咐——她本命你被对某个卑贱困顿凡人的欲望所俘虏,下嫁给最底层的婚姻——反而以情人的身份飞奔向你。但我深知自己此举过于轻率,我这位名震四方的射手竟用自己的箭射中了自己,并娶你为妻,难道竟是为了在你眼中沦为野兽,好让你用利刃斩下我这生着一双爱恋着你的眼睛的头颅吗!这些正是我认为你应当时刻防范之事,也是我仁爱地一再告诫你的。然而,你那些出了这等恶毒主意的高明策士们,不久便将承受我的惩罚;至于你,我将仅以离弃来惩罚你。”言毕,他展翅冲向高空。
Psyche vero humi prostrata et quantum visui poterat volatus mariti prospiciens extremis affligebat lamentationibus animum. Sed ubi remigio plumae raptum maritum proceritas spatii fecerat alienum, per proximi fluminis marginem praecipitem sese dedit: sed mitis fluvius in honorem dei scilicet, qui et ipsas aquas urere consuevit, metuens sibi3 confestim eam innoxio volumine super ripam florentem herbis exposuit. Tunc forte Pan deus rusticus iuxta supercilium amnis sedebat, complexus Echo montanam deam eamque voculas omnimodas edocens recinere; proxime ripam vago pastu lasciviunt, comam fluvii tondentes, capellae. Hircuosus deus sauciam Psychen atque defectam, utcumque casus eius non inscius, clementer ad se vocatam sic permulcet verbis lenientibus: Puella scitula, sum quidem rusticanus et upilio, sed senectutis prolixae beneficio multis experimentis instructus. Verum si recte coniecto, quod profecto prudentes viri divinationem autumant, ab isto titubante et saepius vacillante vestigio deque nimio pallore corporis et assiduo suspiritu, immo et ipsis marcentibus oculis tuis, amore nimio laboras. Ergo mihi ausculta, nec te rursus praecipitio vel ullo mortis accersitae genere perimas. Luctum desine et pone maerorem precibusque potius Cupidinem deorum maximum percole, et utpote adolescentem delicatum luxuriosumque blandis obsequiis promerere.
普绪喀伏在地上,在视线所能及的范围内凝望丈夫的飞逝,以至极的哀恸折磨着自己的心灵。然而,当辽远的距离使得凭借羽翼飞行的丈夫完全隐没之时,她便从附近河流的堤岸上纵身跃下;但温和的河流或许是出于对这位惯于焚烧水流自身的神祇的敬畏,也为自身的安危担忧,立刻以无害的波涛将她托放在芳草繁茂的河岸之上。彼时,乡村之神潘恩恰好坐在河流的边缘旁,拥抱着山岳女神厄科,教导她回唱各类微细的声音;在堤岸附近,母山羊们漫步游食嬉戏,啃食着河流两岸的发丝般的草丛。羊身之神并非全然不知受伤虚脱的普绪喀的遭遇,温和地将她唤至身边,以宽慰的话语抚慰道: “聪慧标致的姑娘,我虽是个乡野鄙夫和牧羊人,但得益于漫长的高寿,阅历颇丰。不过,倘若我推测无误——而明智之人必定将此视作神谕般的先知预言——从你那蹒跚且频频摇晃的步履、身体过度的苍白与持续不断的叹息,乃至你那日渐暗淡无神的双眼来看,你正深受过烈情爱的折磨。因此,且听我一言,切勿再次跳崖自尽,或以任何自招死亡的方式毁灭自己。止住哀号,放下悲伤,转而以祈祷虔诚侍奉诸神中最伟大的丘比特;念及他是个娇嫩任性的青年,用温柔的顺从去博取他的欢心吧。”
- 5.23puncto pollicis extremam aciem periclitabunda frementis etiam nunc articuli nisu fortiore pupugit altius
形容词 periclitabunda(阴性单数主格)修饰主语 Psyche,起现在分词的作用。puncto pollicis 为夺格(“以拇指尖”)。frementis ... articuli 为属格,修饰夺格名词 nisu(“凭借依旧在颤抖的关节更加用力的按压”),作方式/手段夺格。altius 为比较级副词修饰 pupugit(“刺得更深”),并引出后面的结果从句(ut ... roraverint)。
- 5.24sublimis evectionis appendix miserandi et per nubilas plagas penduli comitatus extremi consequia
名词 appendix(“附着物”)与 consequia(“追随者”,阿普列尤斯式的生造词)作为主语 Psyche 的同位语。miserandi 为属格,修饰 comitatus。sublimis evectionis 与 per nubilas plagas penduli comitatus extremi 分别作为属格短语限定修饰 appendix 与 consequia,形象地描绘出普绪喀悬挂在半空、随神飞升的可怜情态。
- 5.25metuens sibi
动词 metuo 搭配与格反身代词 sibi 的习语表达,意为“为自身担忧/害怕伤及自身”。这呼应了前文对爱神丘比特“惯于焚烧水流自身”的神力的描述。此处不是接宾格表示害怕某物,而是接与格表示“为……担忧”。
