- 底本
- Apuleius. The Golden Ass, being the Metamorphoses of Lucius Apuleius. Adlington, William, translator. Gaselee, Stephen, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1915.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi1212.phi002.humanitext-lat1:4.26-4.28
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
被劫持的新娘叙述了自己婚礼被毁的惨剧以及梦见丈夫惨遭杀害的噩梦,老妇人以解梦之理宽慰她,并就此开讲绝美少女普绪喀的传奇故事。
Tali puella sermone deterrita, manuque eius exosculata, Parce inquit “Mi parens, et durissimo casui meo, pietatis humanae memor, subsiste paululum; nec enim, ut reor, aevo longiore maturatae tibi in ista sancta canitie miseratio prorsus exaruit. Specta denique scaenam meae calamitatis: speciosus adulescens inter suos principales, quem filium publicum omnis sibi civitas cooptavit, meus alioquin consobrinus, tantulo triennio maior in aetate, qui mecum primis ab annis nutritus et adultus individuo contubernio domusculae, immo vero cubiculi torique sanctae caritatis affectione mutuo mihi pigneratus, votisque nuptialibus pacto iugali pridem destinatus, consensu parentum tabulis etiam maritus nuncupatus, ad nuptias officio frequenti cognatorum et affinium stipatus templis et aedibus publicis victimas immolabat: domus tota lauris obsita, taedis lucida constrepebat hymenaeum. Tunc me gremio suo mater infelix tolerans mundo nuptiali decenter ornabat, mellitisque saviis crebriter ingestis iam spem futuram liberorum votis anxiis propagabat, cum irruptionis subitae gladiatorum impetus ad belli faciem saeviens, nudis et infestis mucronibus coruscans; non caedi, non rapinae manus afferunt, sed denso conglobatoque cuneo cubiculum nostrum inuadunt protinus: nec ullo de familiaribus nostris repugnante ac ne tantillum quidem resistente, miseram, exanimem saevo pavore, trepidam de medio matris gremio rapuere. Sic ad instar Athracidis et Protesilai1 dispectae disturbataeque nuptiae.
少女被这样的话语吓坏了,她亲吻着老妇人的手,说道:“饶恕我吧,我的母亲,请念及人间的温情,在我这极度悲惨的际遇中稍作留步援助;因为依我想来,在你那受漫长岁月熏陶、受人敬重的白发之中,怜悯之心绝没有完全枯竭。请看一看我灾祸的整个幕景吧:一位在同辈俊杰中风采出众的青年,全城民众都将他视作全城的公子,他本是我的表兄,年纪仅比我大不过区区三岁;他自幼便与我在同一栋小宅里形影不离地成长,甚至在同一居室、同一睡榻上,以纯洁爱情的深情与我互许终身,早已在婚盟誓约中注定成婚,更在父母双方的同意下于契卷上被指名为丈夫。当时,他在众多亲族与姻亲的簇拥陪伴下,前往庙宇和公共神殿向神明宰杀祭品;整座宅院遍饰月桂,火炬通明,回荡着婚礼赞歌的喧声。那时,我那不幸的母亲正将我抱在膝头,用婚嫁盛装端庄地为我梳妆,一面频频落下甜蜜的亲吻,一面带着殷切的祈愿提前寄托着对未来子嗣的企盼;就在此时,突然间宛若战事暴发般狂暴的角斗士队伍突袭而至,挥舞着赤裸而凶残的刀刃;他们既不下手屠戮,也不动手劫掠,而是结成紧凑密集的方阵径直冲入我们的寝室;在我们家中无一人还击甚至无一人稍作抵抗的情况下,把悲惨的、因极度恐惧而气息奄奄、战战兢兢的我,从母亲的怀抱中央强行夺走。就这样,正如阿特拉克斯之女以及普罗忒西拉俄斯〔的婚事〕一般,婚礼被撕裂并捣毁了。
Sed ecce saevissimo somnio mihi nunc etiam redintegratur, immo vero cumulatur infortunium meum: nam visa sum mihi de domo, de thalamo, de cubiculo, de toro denique ipso violenter extracta per solitudines avias infortunatissimi mariti nomen invocare, eumque, ut primum meis amplexibus viduatus est, adhuc unguentis madidum, coronis floridum consequi vestigio me pedibus fugientem alienis: utque clamore percito formosae raptum uxoris conquerens populi testatur auxilium, quidam de latronibus importunae persecutionis indignatione permotus saxo grandi pro pedibus arrepto misellum iuvenem maritum meum percussum interemit: talis aspectus atrocitate perterrita somno funesto pavens excussa sum.” Tunc fletibus eius assuspirans anus sic incipit: “Bono animo esto, mi herilis, nec vanis somniorum figmentis terreare: nam praeter quod diurnae quietis imagines falsae perhibentur, tunc etiam nocturnae visiones contrarios eventus nonnunquam pronuntiant. Denique flere et vapulare et nonnunquam iugulari lucrosum prosperumque proventum nuntiant, contra ridere et mellitis dulciolis ventrem saginare vel in voluptatem Veneriam convenire tristitiae animi, languori corporis damnisque ceteris anxiatum iri2 praedicant. Sed ego te narrationibus lepidis anilibusque fabulis protinus avocabo;” et incipit: “Erant in quadam civitate rex et regina: hi tres numero filias forma conspicuas habuere, sed maiores quidem natu, quamvis gratissima specie, idonee tamen celebrari posse laudibus humanis credebantur, at vero puellae iunioris tam praecipua, tam praeclara pulchritudo nec exprimi ac ne sufficienter quidem laudari sermonis humani penuria poterat. Multi denique civium et advenae copiosi, quos eximii spectaculi rumor studiosa celebritate congregabat, inaccessae formositatis admiratione stupidi et admoventes oribus suis dexteram primore digito in erectum pollicem residente3 ut ipsam prorsus deam Venerem venerabantur religiosis adorationibus. Iamque proximas civitates et attiguas regiones fama pervaserat deam, quam caerulum profundum pelagi peperit et ros spumantium fluctuum educavit, iam numinis sui passim tributa venia in mediis conversari populi coetibus, vel certe rursum novo caelestium stillarum germine non maria, sed terras Venerem aliam, virginali flore praeditam, pullulasse.
“然而看哪,如今通过一场极为凶险的噩梦,我的不幸再次重演,甚至愈发加剧了:因为我仿佛梦见自己被粗暴地从家中、从新房、从寝室、直至从那床榻本身拖拽出来,穿行在荒无人迹的荒野中呼喊着我那最不幸的丈夫的名字;而他呢,刚一失去我的拥抱,身上尚带着香膏的湿润,头戴着鲜花编织的花冠,便沿着我那借由他人之足逃奔的脚印一路追来;正当他发出急迫的呼喊,悲诉着美丽妻子的被掳并呼求众人的援助时,其中一个强盗因被这恼人的追赶激起愤怒,抓起脚前的一块巨石,砸倒并杀害了我那可怜的年轻丈夫。我被这等惨景的残暴吓得魂飞魄散,在战栗中从这致命的睡梦中惊醒。”这时,老妇人对着她的哭泣叹了口气,这样开口道:“放宽心吧,我的千金,别被虚妄的梦中幻象吓着了。因为不仅白日睡眠中的意象向来被视为虚假,而且夜间的景象有时也会预示相反的结果。归根结底,梦见痛哭、挨打以及有时被割喉,预示着有利而吉祥的发展;相反,梦见大笑、用甜美点心填饱肚腹或者享受爱欲之欢,则预告着将会为内心的忧伤、身体的衰竭及其他损失所苦。不过,我立刻就用生动的故事和老妇人的传说来替你解解闷吧;”于是她开始讲道: “在某座城邦里,有一位国王和一位王后。他们育有三位容貌出众的女儿;年长的两位虽然姿容极其动人,但人们依然认为可以用人间的赞词对其进行恰如其分的称颂;然而,幼女那超绝非凡、光华夺目的美貌,却因人类言语的贫乏而既无法形容,甚至无法得到充分的赞颂。最后,许多城邦居民以及大批因这一非凡奇观的传闻而慕名汇聚的外邦人,对那不可企及的美貌惊叹得目瞪口呆,纷纷将右手举向嘴边,把食指搭在竖起的拇指上,如同对待维纳斯女神本人一般,以宗教式的虔敬礼节崇奉她。消息很快传遍了邻近的城邦和毗邻的地区:人们传说,那位由蔚蓝深海所诞育、由浪花泡沫所抚育的女神,如今借由其神能广为赐予的宽宥,正混迹于平民大众的聚会之中;或者说,天上的甘露重新萌发出新的胚芽,不再是海洋、而是大地孕育出了另一位具有少女般芬芳花容的维纳斯。”
- 4.26ad instar Athracidis et Protesilai
ad instar 是由介词 ad 与不变化名词 instar 构成的习惯短语,意为“犹如……”或“依照……的模样”,后接支配的属格 Athracidis(阿特拉克斯之女,即与庇里托俄斯婚礼被半人马打断的海波达米亚)和 Protesilai(普罗忒西拉俄斯)。在此作状语修饰婚礼被毁的惨剧。
- 4.27anxiatum iri
由第一目的动名词(supine)anxiatum 与动词 eo 的被动不定式 iri 构成的非人称将来被动不定式结构。在 praedicant 引出的间接引语中作谓语,表示“人们将会为……所苦/所折磨”。
- 4.28primore digito in erectum pollicem residente
独立夺格结构(ablative absolute)。描绘了古罗马人向神明表达崇敬礼节(adoratio)时的标准手势:“食指(primore digito)搭在竖起的拇指(in erectum pollicem)之上(residente)”,并将手移向嘴边献上敬吻。
