← 阿普列尤斯

金驴记

§4.12-4.14

阿尔基莫斯之死与披熊皮之计

强盗阿尔基莫斯因中老妪之计坠楼身亡,贼众遂移师普拉提亚;见富豪德摩卡雷斯准备角斗的熊因疫暴毙,他们便密谋披上熊皮潜入其宅邸行窃。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§4.12

​Et ille quidem dignum virtutibus suis vitae terminum posuit: enimvero Alcimus sollertibus coeptis minus saevum Fortunae nutum non potuit adducere: Qui cum dormientis anus perfracto tuguriolo conscendisset cubiculum superius iamque protinus oblisis faucibus interstinguere eam debuisset, prius maluit rerum singula per latiorem fenestram forinsecus nobis scilicet rapienda dispergere. Cumque iam cuncta rerum naviter emolitus nec toro quidem aniculae quiescentis parcere vellet, eaque lectulo suo devoluta vestem stragulam subductam scilicet iactare similiter destinaret, genibus eius profusa sic nequissima illa deprecatur: Quid, oro, fili, paupertinas pannosasque resculas miserrimae anus donas vicinis divitibus, quorum haec fenestra domum prospicit? Quo sermone callido deceptus astu, et vera quae dicta sunt credens Alcimus, verens scilicet ne et ea, quae prius miserat quaeque postea missurus foret, non sociis suis sed in alienos Lares iam certus erroris abiceret, suspendit se fenestra sagaciter perspecturus omnia, praesertim domus attiguae, ut dixerat illa, fortunas arbitraturus. Quod eum strenue quidem sed satis improvide conantem senile illud facinus quamquam invalido, repentino tamen et inopinato pulsu, nutantem ac pendulum et in prospectu alioquin attonitum praeceps inegit;1 qui praeter altitudinem nimiam super quendam etiam vastissimum lapidem propter iacentem recidens, perfracta diffissaque crate costarum rivos sanguinis vomens imitus, narratisque nobis quae gesta sunt, non diu cruciatus vitam evasit: quem prioris exemplo sepulturae traditum bonum secutorem Lamacho dedimus.

而他确实为自己的生命画上了一个配得上其勇武的句号;然而另一方面,阿尔基莫斯凭借巧妙的举动,却未能招来命运稍减凶残的心意。因为当他破门闯入一个熟睡老妪的简陋窝棚并登上楼上的卧室时,本应当场扼住她的咽喉将其处死,但他却宁愿先将每一件财物从较宽的窗户扔到外面,自然是由守在外面的我们接取。当他已经勤快地搬空了所有财物,甚至不愿放过正在安睡的老太婆的卧榻,把她从床上滚落下来,打算把揭下的褥垫也同样扔出去时,那个极其刁恶的老太婆扑倒在他的膝前,如此恳求道: ‘儿啊,我求求你,你为什么把一个极其可怜的老妪贫寒破烂的细软,赏赐给这扇窗户正对着的富裕邻居呢?’ 阿尔基莫斯被这句狡诈机智的话所蒙骗,信以为真,如今已确信自己出了差错,唯恐把先前扔出去的和此后将要扔出去的东西,没有扔给自己的同伴,反倒扔进了外人的家宅;于是他机敏地从窗户探出身子想要看个究竟,尤其是要像那老妇所说的那样,探查一下隔壁宅邸的财物状况。正当他精力充沛却相当大意地做着这番尝试时,那老妪的凶恶举动凭着虽虚弱却突然且出其不意的一推,将摇晃悬空、且因眺望而目瞪口呆的他猛然推得倒栽下去。他不仅从极高之处坠落,更摔倒在近旁一块巨大的石头上,肋骨的骨架被撞得粉碎断裂,从内脏深处大口吐着血流,在向我们讲述了事情的经过之后,没有受太久的痛苦便脱离了人世;我们依照前者的先例将他安葬,使他作为忠实的随从归于拉马科斯。

§4.13

​Tunc orbitatis duplici plaga petiti, iamque Thebanis conatibus abnuentes, Plataeas proximam conscendimus civitatem. Ibi famam celebrem super quodam Demochare munus edituro gladiatorium deprehendimus: nam vir et genere primarius et opibus plurimus et liberalitate praecipuus digno fortunae suae splendore publicas voluptates instruebat. Quis tantus ingenii, quis facundiae, qui singulas species apparatus multiiugi verbis idoneis posset explicare? Gladiatores isti famosae manus, venatores illi prolatae pernicitatis, alibi noxii perdita securitate suis epulis bestiarum saginas instruentes; confixilis machinae sublicae, turres tabularum nexibus ad instar circumforaneae domus, floridae picturae, decora futurae venationis receptacula. Qui praeterea numerus, quae facies ferarum! Nam praecipuo studio forinsecus etiam advexerat generosa illa damnatorum capitum funera. Sed praeter ceteram speciosi muneris supellectilem totis utcumque patrimonii viribus immanis ursae comparabat numerum copiosum: nam praeter domesticis venationibus captas, praeter largis emptionibus partas, amicorum etiam donationibus variis certatim oblatas tutela sumptuosa sollicite nutriebat.

当时,我们遭受了失去同伴的双重打击,便放弃了在底比斯的图谋,登程前往邻近的普拉提亚城。在那里,我们获悉了一个广为人知的传闻,说某个名叫德摩卡雷斯的人即将举办一场角斗表演;因为此人门第首屈一指,资财极其雄厚,慷慨大度卓尔不群,正以配得上其财富的华贵筹办这一公众娱乐。有谁拥有如此的才华,有谁拥有如此的口才,能够用恰当的词句描摹那繁复浩大的筹备中的种种景致呢?名声显赫的角斗士队伍,身手敏捷名扬各处的猎手,另一旁则是丧失生机、以自身血肉供养充实野兽饲料的死刑犯;拼装器械的立柱,用木板相扣如游走市集的房屋般的塔楼,绚丽的画作,为未来的猎兽活动准备的美观兽笼。此外,那是何等数量、何等模样的野兽啊!因为他以非同寻常的热忱,甚至从境外运来了作为那些受戮死囚高贵葬礼的猛兽。然而,除了这场盛大表演的其他陈设之外,他不惜耗尽全部家产的力量,搜求了数量惊人的庞大狗熊;因为除了在本地狩猎中捕获的,除了耗费巨资购买的,他还以奢靡的花销悉心豢养着朋友们以各类馈赠竞相送来的〔熊〕。

§4.14

​Nec ille tam clarus tamque splendidus publicae voluptatis apparatus invidiae noxios effugit oculos: nam diutina captivitate fatigatae simul et aestiva flagrantia maceratae, pigra etiam sessione languidae, repentina correptae pestilentia paene ad nullum redivere numerum. Passim per plateas plurimas cerneres iacere semivivorum corporum ferina naufragia: tunc vulgus ignobile, quos inculta pauperies sine delectu ciborum tenuato ventri cogit sordentia supplementa et dapes gratuitas conquirere, passim iacentes epulas accurrunt.2 Tunc e re nata subtile consilium ego et iste Babulus tale comminiscimur: unam, quae ceteris sarcina corporis praevalebat, quasi cibo parandam portamus ad nostrum receptaculum eiusque probe nudatum carnibus corium, servatis sollerter totis unguibus, ipso etiam bestiae capite adusque confinium cervicis solido relicto, tergus omne rasura studiosa tenuamus et minuto cinere perspersum soli siccandum tradimus. Ac dum caelestis vaporis flammis examurgatur, nos interdum pulpis eius valenter saginantes, sic instanti militiae disponimus sacramentum, ut unus e numero nostro, non qui corporis adeo sed animi robore ceteris antistaret, atque is in primis voluntarius, pelle illa contectus ursae subiret effigiem, domumque Democharis illatus per opportuna noctis silentia nobis ianuae faciles praestaret aditus.

然而,那场为公众娱乐准备的如此闻名、如此辉煌的盛典,并未逃脱嫉妒有害的目光;因为长期的囚禁使它们精疲力竭,同时又饱受夏日酷暑的折磨,加之久卧不动的萎靡,它们遭受了突如其来的瘟疫,数量骤减至几乎无存。你可以看到众多街道上到处横陈着半死不活的野兽残骸;这时,那些未受教化的贫困逼得他们不得不为干瘪的肚腹寻找卑劣的补给和免费餐食、且对食物毫不挑拣的下层贱民,纷纷向这些随处散落的盛宴奔跑聚集。 这时,鉴于眼下的情势,我和这个巴比鲁斯想出了这样一个精妙的计策:我们把一头在体魄沉重上胜过其余的熊运回我们的藏匿处,仿佛要将其烹制食用;我们利落地将它的皮从肉上剥下,巧妙地保留了所有的爪子,甚至兽头本身也完好无损地保留到颈项的边缘,用用心的刮削把整张皮刮得薄薄的,撒上细灰,置于阳光下暴晒。正当皮张在天热烈焰的烘烤下排出水分时,我们其间饱餐其肉以求强壮,并为迫在眉睫的战斗订立了如下的誓约:从我们的人数中选出一人,与其说是在体力上不如说是在心志的坚强上胜过他人,并且首先是出于自愿,披上那张皮以化作熊的模样,被送入德摩卡雷斯的宅邸,在夜间适宜的沉寂中,为我们大开门户,提供轻易出入的途径。

语法注2 条
  1. 4.12Quod eum strenue quidem sed satis improvide conantem senile illud facinus quamquam invalido, repentino tamen et inopinato pulsu, nutantem ac pendulum et in prospectu alioquin attonitum praeceps inegit

    句首的 Quod 是连接性关系代名词,指代前文所述的动作(探身窗外窥探邻家情形),作分词 conantem 的直接宾语。主句的核心结构是 senile illud facinus(主语)... praeceps inegit(谓语动词)。senile illud facinus 是用抽象名词转喻指代施动者(即行使恶毒举动的老妪自身),它将 eum(阿尔基莫斯,由 conantem 以及表状态的 nutantem, pendulum, attonitum 修饰)猛然推得倒栽下去(praeceps inegit)。

  2. 4.14vulgus ignobile, quos inculta pauperies sine delectu ciborum tenuato ventri cogit sordentia supplementa et dapes gratuitas conquirere, passim iacentes epulas accurrunt

    此处出现了依意一致(constructio ad sensum / synesis)的句法破格现象:中性单数集合名词 vulgus 在语义上被理解为构成乌合之众的个体,因而由阳性复数关系代词 quos 和复数主动词 accurrunt 呼应。此外,通常为不及物动词并带介词短语的 accurrunt,在此直接带 passim iacentes epulas 作为表示方向或目的的宾格补足语。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi1212.phi002.humanitext-lat1:4.12-4.14