- 底本
- Apuleius. The Golden Ass, being the Metamorphoses of Lucius Apuleius. Adlington, William, translator. Gaselee, Stephen, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1915.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi1212.phi002.humanitext-lat1:2.7-2.9
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
卢基乌斯回到米罗家中,向正在烹饪的侍女芙提斯俏皮调情,随后发表了一番将秀发视为女性至高之美的宏论。
Haec mecum ipse disputans fores Milonis accedo et, quod aiunt, pedibus in sententiam meam vado.1 Nec tamen domi Milonem vel uxorem eius offendo, sed tantum caram meam Fotidem: suis parabat viscum fartim concisum et pulpam frustatim consectam et abacum pascuae iurulentae et quod naribus iam inde ariolabar, tuccetum perquam sapidissimum. Ipsa linea tunica mundule amicta et russea fasceola praenitente altiuscule sub ipsas papillas succinctula, illud cibarium vasculum floridis palmulis rotabat in circulum et in orbis flexibus crebra succutiens et simul membra sua leniter illubricans, lumbis sensim vibrantibus, spinam mobilem quatiens placide decenter undabat. Isto aspectu defixus obstupui et mirabundus steti, steterunt et membra quae iacebant ante.2 Et tandem ad illam Quam pulchre quamque festive inquam Fotis mea, ollulam istam cum natibus intorques! Quam mellitum pulmentum apparas! Felix et certius beatus cui permiseris illuc digitum intingere! Tunc illa lepida alioquin et dicacula puella Discede inquit Miselle, quam procul a meo foculo discede. Nam si te vel modice meus igniculus afflaverit, ureris intime nec ullus extinguet ardorem tuum nisi ego, quae dulce condiens et ollam et lectulum suave quatere novi, Haec dicens in me respexit et risit. Nec tamen ego prius inde discessi, quam diligenter omnem eius explorassem habitudinem. Vel quid ego de ceteris aio? Cum semper mihi unica cura fuerit caput capillumque sedulo et publice prius intueri et domi postea perfrui, sitque iudicii huius apud me certa et statuta ratio, vel quod praecipua pars ista corporis in aperto et perspicuo posita prima nostris luminibus occurrit, et quod in ceteris membris floridae vestis hilaris color, hoc in capite nitor nativus operatur: denique pleraeque indolem gratiamque suam probaturae lacinias omnes exuunt, amicula dimovent, nudam pulchritudinem suam praebere se gestiunt, magis de cutis roseo rubore quam de vestis aureo colore placiturae. At vero (quod nefas dicere, ne quid sit ullum huius rei tam dirum exemplum) si cuiuslibet eximiae pulcherrimaeque feminae caput capillo spoliaveris et faciem nativa specie nudaveris, licet illa caelo deiecta, mari edita, fluctibus educata—licet, inquam, Venus ipsa fuerit, licet omni Gratiarum choro stipata et toto Cupidinum populo comitata et balteo suo cincta, cinnama fragrans et balsama rorans, calva processerit, placere non poterit nec Vulcano suo.
我独自在心中盘算着这些,走向米罗的门前,正如人们所说的那样,用双脚贯彻自己的决定。然而在家中我既没有碰到米罗,也没有见到他的妻子,只有我亲爱的芙提斯在:她正准备着切得细碎的猪内脏、切成小块的肉丁、肉汤配菜盘,以及我老远凭鼻子便能揣摩出的极为鲜美的浓肉汤。她身上整洁地裹着一件亚麻短袍,在乳房正下方稍高处系着一条光彩夺目的红色束带,用娇艳的双手将那口烹饪的小锅转成圆圈,随着旋转的弧度频频晃动,同时她轻柔地扭动身躯,腰肢微微颤动,抖动着柔韧的脊柱,安详而优美地波浪般起伏。我被这一幕定格,惊愕得目瞪口呆,满怀赞叹地伫立着;而方才还沉睡的肢体此刻也挺立了起来。终于,我对她说道:“我亲爱的芙提斯,你连同你的臀部把那口小锅扭转得多么优美、多么欢畅啊!你正在调制多么甘美的佳肴!若你准许谁把手指浸入其中,那人必是幸运的,且确是享尽福分!”这时,那位向来惹人怜爱且伶牙俐齿的姑娘说道:“走开,可怜的人,离我的小炉灶越远越好!因为只要我的小火星稍稍吹拂到你身上,你便会从肺腑深处被焚烧,除了我,没有人能扑灭你的炽热;唯有我既懂得甜美地调味汤锅,又精通温柔地摇晃卧榻。”她说着这番话,回头看了我一眼并嫣然一笑。然而,在仔细审视完她的周身风姿之前,我并未离开那里。抑或我为何要谈论其余的部分呢?因为我唯一的关切向来是在大庭广众之下先用心审视头部与秀发,随后才在闺阁中尽情享用,且在我心中对此判断自有确凿立定的缘由:要么是因为身体这最显要的部分置于开阔明朗之处,最先进入我们的眼帘;在其他肢体上艳丽衣裳的明媚色彩所起的作用,在头部则是由天生的光泽所促成。归根结底,大多数女子为了展示自己的天赋与娇媚,都会脱去所有衣裳,解开披巾,渴望展现自己的赤裸之美,宁愿凭借肌肤的红润而非衣着的金碧来博得欢心。然而(说出此话实为大不敬,但愿世间绝无此等骇人之例),倘若你剥夺了任何一位绝代佳人的满头青丝,使其面庞褪去天然的华彩,即便她是从天而降、海中所生、波涛所育——我敢说,哪怕她是维纳斯本人,哪怕有一众美惠女神的舞队簇拥,有全部丘比特的部族相随,系着她特有的腰带,散发着肉桂的幽香,垂滴着香脂的甘露,倘若她是光着头走出来,也绝不可能取悦包括她自己的伏尔甘在内的任何人。
Quid cum capillis color gratus et nitor splendidus illucet et contra solis aciem vegetus fulgurat vel placidus renitet, aut in contrariam gratiam variat aspectum, et nunc aurum coruscans in lenem mellis deprimitur umbram, nunc corvina nigredine caeruleos columbarum collis flosculos aemulatur, vel cum guttis Arabicis obunctus et pectinis arguti dente tenui discriminatus et pone versum coactus amatoris oculis occurrens ad instar speculi reddit imaginem gratiorem? Quid cum frequenti subole spissus cumulat verticem vel prolixa serie porrectus dorsa permanat? Tanta denique est capillamenti dignitas, ut quamvis auro, veste, gemmis, omnique cetero mundo exornata mulier incedat, tamen, nisi capillum distinxerit, ornata non possit audire.3 Sed in mea Fotide non operosus sed inordinatus ornatus addebat gratiam. Uberes enim crines leniter remissos et cervice dependulos ac dein per colla dispositos sensimque sinuato patagio residentes paulisper ad finem conglobatos in summum verticem nodus astrinxerat.
当秀发上映照出悦目的色泽与绚丽的光彩,面对烈日勃发闪烁或温和辉映,抑或变换着截然相反的魅力:时而闪耀着黄金般的光芒沉入蜂蜜的柔和暗影,时而以乌鸦般的黝黑媲美鸽子颈项上青翠的花纹;抑或当它涂抹了阿拉伯的香脂,被细齿利梳分出清晰的发缝,收束于脑后,映入情人的眼帘时宛如明镜般回映出更妩媚的娇容,此时又当如何赞叹?当浓密的青丝堆叠在头顶,或是漫长垂挂、顺着脊背倾泻而下时,又当如何赞叹?总之,头发的尊严是如此之大,以至于一个女人纵使穿金戴银、罗衣裹体、珠宝环佩,并饰以其余一切饰物而行,只要未曾打理头发,便不能被称为盛装打扮。然而在我的芙提斯身上,并非刻意雕琢而是随意不羁的发式反而增添了韵致。那浓密丰盛的秀发柔和地披散着,垂在颈项后,继而铺展在脖颈周围,徐徐依偎在波浪状花边的束胸衣上,片刻后在发梢聚拢成一团,由一个发髻牢牢固定在头顶最高处。
- 2.7pedibus in sententiam meam vado
此处借用了罗马元老院投票表决的习语(pedibus in sententiam ire,意为走到支持提案的一方站队以示赞成)。此处用作诙谐的双关,指自己迈步付诸行动、贯彻自身的决意。
- 2.7steterunt et membra quae iacebant ante
字面意为“此前横躺着的肢体此刻也站立了起来”。这是针对目睹芙提斯性感动作后身体产生的性冲动(勃起)所作的幽默而隐晦的双关描写。
- 2.9ornata non possit audire
动词 audire 在此处取“被称为……”、“被誉为……”的古典习用意义(相当于希腊语的 ἀκούειν),后接表语形容词 ornata,意为“不能被称为是盛装打扮的”。
