← 阿普列尤斯

金驴记

§2.30-2.32

忒吕佛隆的真相败露与路奇乌斯斩杀强盗

复生的死者揭露忒吕佛隆曾替自己被削去耳鼻的真相,令其羞愧遁逃;随后比尔勒娜邀请路奇乌斯参加次日的笑神节,路奇乌斯深夜归舍时斩杀了三名砸门的强盗。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§2.30

​Sed hanc cunctationem sequens adulescentis sermo distinxit; nam rursus altius ingemescens Dabo, inquit Dabo vobis intemeratae veritatis documenta; perlucide quod prorsus alius nemo cognoverit indicabo. Tunc, digito me demonstrans: Nam cum corporis mei custos hic sagacissimus exertam mihi teneret vigiliam, cantatrices anus exuviis meis imminentes atque ob id reformatae frustra saepius, cum industriam sedulam eius fallere nequivissent, postremum, iniecta somni nebula eoque in profundam quietem sepulto, me nomine ciere non prius desierunt, quam dum1 hebetes artus et membra frigida pigris conatibus ad artis magicae nituntur obsequia. Hic utpote vivus quidem sed tum sopore mortuus, quod eodem mecum vocabulo nuncupatur ad suum nomen ignarus exsurgit et in exanimis umbrae modum ultroneus gradiens, quamquam foribus cubiculi diligenter occlusis, per quoddam foramen prosectis naso prius ac mox auribus2 vicariam pro me lanienam sustentavit: utque fallaciae reliqua convenissent ceram in modum prosectarum formatam aurium ei applicant examussim nasoque ipsius similem comparant. Et nunc assistit miser hic praemium non industriae, sed debilitationis consecutus. His dictis perterritus tentare fortunam aggredior: iniecta manu nasum prehendo, sequitur; aures pertracto, deruunt. Ac dum directis digitis et detortis nutibus praesentium denotor, dum risus ebullit, inter pedes circumstantium frigido sudore defluens evado. Nec postea debilis ac sic ridiculus Lari me patrio reddere potui sed capillis hinc inde laterum deiectis aurium vulnera celavi, nasi vero dedecus linteolo isto pressim agglutinato decenter obtexi.

但青年接下来的话语打破了这份迟疑;他再次发出更沉重的呻吟,说道:“我将给出,我将给你们纯正真理的明证;我将清晰指明绝无任何旁人知晓的隐秘。” 随即,他用手指指向我: “因为当这位守护我尸身的最机警的守卫为我坚守警醒时,那些垂涎我遗体并为此屡屡变换形体的巫婆们,在徒劳多次且无法瞒过他勤勉的警觉之后,最终施下沉睡的迷雾将他埋入酣眠之中;她们呼唤着我的名字,直到我麻木的四肢和冰凉的躯体以迟钝的挣扎顺应巫术的驱使才肯罢休。而这个人虽是活人,当时却因酣睡而如死尸一般,因他与我同名,在懵懂中听闻自己的名字便站起身来,宛如无生气的幽灵般不由自主地向前走去;尽管寝室的大门紧紧闩合,巫婆们仍穿过某个孔洞,先削去了他的鼻子,紧接着又削去了他的双耳,使他代我承受了这场屠割。为了使剩余的骗局天衣无缝,她们将蜡精确地捏成割下的耳朵的形状贴附于他,并制作了一个与其原貌相仿的鼻子。如今,这可怜人站立在此,所得的不是勤勉的奖赏,却是伤残的代价。” 听闻此言,我惊骇万分,便动手查探自身的造化:我伸手抓向鼻子,鼻子应手脱落;我抚摸双耳,耳朵跌落下来。正当在场众人伸手指点、挤眉弄眼地嘲笑我,笑声四起之际,我浑身冒着冷汗,从围观众人的脚下仓皇逃窜。此后,落得残废且如此滑稽的我,再也无法返回祖传的家园,只能从两侧垂下头发遮掩耳朵的创伤,而鼻子的耻辱,则用这块紧密粘合的细亚麻布体面地掩盖起来。

§2.31

​Cum primum Thelyphron hanc fabulam posuit compotores vino madidi rursum cachinnum integrant. Dumque bibere solita Risui postulant, sic ad me Byrrhaena: Solemnis inquit Dies a primis cunabulis huius urbis conditus crastinus advenit, quo die soli mortalium sanctissimum deum Risum hilaro atque gaudiali ritu propitiamus. Hunc tua praesentia nobis efficies gratiorem; atque utinam aliquid de proprio lepore laetificum honorando deo comminiscaris,quo magis pleniusque tanto numini litemus. Bene inquam Et fiet ut iubes. Et vellem Hercule materiam repperire aliquam, quam deus tantus affluenter indueret. Post haec monitu famuli mei, qui noctis admonebat, iam et ipse crapula distentus, protinus exsurgo et appellata prospere Byrrhaena titubante vestigio domuitionem capesso.

忒吕佛隆刚一讲完这个故事,酒意昏沉的酒客们便再次爆发出一阵哄笑。当他们要求向笑神奉上例行的祝酒时,比尔勒娜对我说: “自这座城市创立伊始便定下的隆重节日明日即将来临,在这一天,唯独我们在凡人之中以欢欣愉悦的仪式求得最神圣的笑神的垂青。您的光临定会使这节日对我们而言更加怡人;若您能凭自身的机智为尊崇此神构想出些许欢畅的点子,便能使我们向如此伟大的神明献上更为丰盛完满的祭礼。” “甚好,”我答道,“谨遵吩咐。凭赫拉克勒斯起誓,我真希望能找到某种足以让这般伟大的神明受之不尽的素材。” 此后,在提醒夜色已深的仆人催促下,我自己也已因纵酒而腹胀难耐,便立即起身,向比尔勒娜致以吉祥的告别,迈着踉跄的步履踏上归途。

§2.32

​Sed cum primam plateam invadimus, vento repentino lumen, quo nitebantur, exinguitur, ut vix improvidae noctis caligine liberati, digitis pedum detunsis ob lapides, hospitium defessi rediremus, dumque iam iunctim proximamus, ecce tres quidam vegetes et vastulis corporibus fores nostras ex summis viribus irruentes ac ne praesentia quidem nostra tantillum conterriti, sed magis cum aemulatione virium crebrius insultantes, ut nobis ac mihi potissimum non immerito latrones esse, et quidem saevissimi, viderentur. Statim denique gladium, quem veste mea contectum ad hos usus extuleram, sinu liberatum arripio, nec cunctatus medios latrones involo ac singulis, ut quemque colluctantem offenderam, altissime demergo, quoad tandem ante ipsa vestigia mea vastis et crebris perforati vulneribus spiritus efflaverint. Sic proeliatus, iam tumultu eo Fotide suscitata, patefactis aedibus anhelans et sudore perlutus irrepo, meque statim utpote pugna trium latronum in vicem Geryoneae caedis3 fatigatum, lecto simul et somno tradidi.

但当我们步入第一条街道时,一阵突来的狂风吹灭了我们所依凭的灯火,以致我们几乎无法摆脱这突如其来的夜色黑暗,脚趾撞在石块上疼痛难忍,精疲力竭地往住所赶去。正当我们结伴临近门前时,看哪,三个体格极其魁梧健硕的男子正使出浑身力气猛撞我们的大门,他们丝毫没有因我们的到来而稍显惊慌,反倒争相竞力、愈发频繁地猛击;在我们看来,尤其在我看来,毫无疑问他们是一伙强盗,而且是凶暴至极的匪徒。最终我毫不迟疑,立即从怀中拔出那柄预备此用而隐匿于衣下的短剑,毫不犹豫地冲入强盗阵中,遇到纠缠搏斗者便向每一人深深刺去,直至他们在我足前被刺穿出密集的巨大伤口、咽下最后一口气。经过这番激战,嘈杂声惊醒了福提丝,她开门迎入;我气喘吁吁、浑身浴汗地溜进屋内,因与这三个强盗恶斗而精疲力竭,宛如经历了诛杀革律翁的大战一般,随即倒头投身于床榻与沉睡之中。

语法注3 条
  1. 2.30non prius desierunt, quam dum

    这是由关联时间句式 non prius... quam(直到……才……)与连词 dum 重叠构成的赘语结构。dum 从句未用虚拟式,而是使用了现在时直陈式 nituntur,生动地描绘出肢体在巫术驱使下挣扎挪动的现场感。

  2. 2.30prosectis naso prius ac mox auribus

    独立夺格结构。复数被动分词 prosectis 同步统辖性与数均不相同的两个并列名词(阳性单数 naso 与阴性复数 auribus),表示“先是鼻子、继而双耳被削去”。

  3. 2.32in vicem Geryoneae caedis

    介词 in 与 vicem(vicis 的宾格)构成的成语性短语,后接属格,意为“如同……”、“相当于……”。此处典引赫拉克勒斯斩杀三头巨人革律翁的神话,夸张地将路奇乌斯诛杀三名强盗后的极度疲惫比拟为英雄伟业的辛劳。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi1212.phi002.humanitext-lat1:2.30-2.32