← 阿普列尤斯

金驴记

§2.13-2.15

占卜师的失算与赴芙提斯之约

米罗揭露了卢修斯所信赖的迦勒底占卜师狄奥菲涅斯的底细,讲述了他因失言自曝悲惨航海遭遇而导致赏钱落空的滑稽轶事。卢修斯急于赴与芙提斯的夜半幽会,便打断了交谈抽身回房,见到了早已整饬停当的夜宴。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§2.13

​Ad haec renidens Milo Qua inquit Corporis habitudine praeditus quove nomine nuncupatus hic iste Chaldaeus est? Procerus inquam Et suffusculus, Diophanes nomine. Ipse est, ait Nec ullus alius: nam et hic apud nos multa multis similiter effatus non parvas stipes, immo vero mercedes opimas iam consecutus fortunam scaevam, an saevam verius dixerim, miser incidit. Nam die quadam cum frequentis populi circulo consaeptus coronae circumstantium fata donaret, Cerdo quidam nomine negotiator accessit eum diem commodum peregrinationi cupiens: quem cum electum destinasset ille, iam deposita crumena, iam profusis nummulis, iam dinumeratis centum denarium,1 quos mercedem divinationis auferret, ecce quidam de nobilibus adulescentulus a tergo arrepens eum lacinia prehendit et conversum amplexus exosculatur artissime. At ille ubi primum consaviatus eum iuxtim se ut assidat effecit, et attonitus repentinae visionis stupore et praesentis negotii quod gerebat oblitus, infit ad eum Quam olim equidem exoptatus nobis advenis? Respondit ad haec ille alius, Commodum vespera oriente: sed vicissim tu quoque, frater, mihi memora quemadmodum exinde ut de Euboea insula festinus enavigasti, et maris et viae confeceris iter.

米罗听罢微笑着说: “你说的这位迦勒底人,长着怎样的体态容貌,又叫什么名字呢?” “身材高大,”我答道,“肤色微黑,名叫狄奥菲涅斯。” “正是他,”他说道,“绝无别人。因为在我们这里,他也同样对许多人说过了许多预言,不仅获得了不少赏金,甚至已挣得极其丰厚的酬劳,但这可怜的家伙却撞上了倒霉的——或者我更应当说凶险的——命运。因为有一天,当他在密集人群围成的圈子里,向环立在周围的人们宣示命运时,一位名叫塞尔多的商人走近他,想求一个适于出门旅行的好日子。当他选定并指明了吉日,那商人已经放下了钱袋,倒出了钱币,并数出了一百个第纳尔——本应作为占卜的报酬被他拿走的——这时,看哪,一位贵族出身的年轻小伙子从背后悄悄走来,扯住他的衣角;待他转过身来,便紧紧地拥抱并热吻他。而他刚一回吻对方,并让他紧靠着自己坐下,便因这突如其来的景象而目瞪口呆,忘却了手头正在进行的营生,开始对他说道: ‘你到底让我们翘首期盼了多久才来到啊!’ 对此那另一人回答道: ‘正好在薄暮初起之时赶到。不过,兄弟,现在轮到你告诉我了,自从你急忙乘船离开尤卑亚岛之后,是怎样走完陆路和海路的旅程的?’

§2.14

​Ad haec Diophanes ille Chaldaeus egregius, mente viduus necdum suus, Hostes inquit Et omnes inimici nostri tam diram immo vero Ulixeam peregrinationem incidant. Nam et navis ipsa qua vehebamur, variis turbinibus procellarum quassata, utroque regimine amisso, aegre ad ulterioris ripae marginem detrusa praeceps demersa est, et nos omnibus amissis vix enatavimus. Quodcunque vel ignotorum miseratione vel amicorum benivolentia contraximus, id omne latrocinalis invasit manus, quorum audaciae repugnans etiam Arignotus unicus frater meus sub istis oculis miser iugulatus est. Haec eo adhuc narrante maesto Cerdo ille negotiator correptis nummulis suis, quos divinationis mercedi destinaverat, protinus aufugit. Ac dehinc tunc demum Diophanes expergitus sensit imprudentiae suae labem, cum etiam nos omnes circumsecus astantes in clarum cachinnum videret effusos. Sed tibi plane, Luci domine, soli omnium Chaldaeus ille vera dixerit,2 sisque felix et iter dexterum porrigas.

对此,那位卓越的迦勒底人狄奥菲涅斯心智恍惚,尚未回过神来,说道: ‘愿我们的仇敌和所有敌视我们之人,都撞上这般可怕、不,简直是奥德修斯式的艰辛旅途!因为连我们乘坐的那艘船本身,也在暴风雨的肆虐卷击下失去了两只舵,好不容易被冲到彼岸边缘,便一头栽沉海底,而我们在丧失一切之后,才勉强游上了岸。无论我们靠着陌生人的怜悯或是朋友的善意筹集了什么,全都被一伙强盗洗劫一空;连反抗他们暴行的我唯一的兄弟阿里格诺托斯,也可怜地在我这双眼睛注视下被割断了喉咙!’ 当他还在悲痛地讲述这些时,那位商人塞尔多抓起他原本打算用来支付占卜酬劳的钱币,立刻逃之夭夭。直到这时,狄奥菲涅斯才猛然醒悟,意识到自己因轻率而犯下的毁灭性过失,因为他看到我们所有环立在周围的人都忍不住哄堂大笑。不过,卢修斯主人啊,但愿那位迦勒底人在这世上所有人之中,唯独对你说了真话;愿你顺遂,走上一段吉星高照的旅程。”

§2.15

​Haec Milone diutine sermocinante tacitus ingemescebam, mihique non mediocriter suscensebam quod ultro inducta serie inopportunarum fabularum partem bonam vesperae eiusque gratissimum fructum amitterem; et tandem denique devorato pudore ad Milonem aio Ferat suam Diophanes ille fortunam et spolia populorum rursum conferat mari pariter ac terrae, mihi vero fatigationis hesternae etiamnunc saucio da veniam maturius concedam cubitum,3 et cum dicto facesso, et cubiculum meum contendo, atque illic deprehendo epularum dispositiones satis concinnas. Nam et pueris extra limen, credo ut arbitrio nocturni gannitus ablegarentur, humi quam procul distratum fuerat, et grabatulum meum astitit mensula cenae totius honestas reliquias tolerans, et calices boni, iam infuso latice semipleni, solam temperiem sustinentes, et lagoena iuxta orificio caesim dehiscente patescens facilis hauritu, prorsus gladiatoriae Veneris antecenia.

当米罗滔滔不绝地讲述这些时,我却在默默叹息,并对自己大为恼怒,怪自己主动引出了一连串不合时宜的闲聊,从而白白浪费了大半个夜晚及其最令人惬意的收获。终于,我咽下羞惭,对米罗说道: “让那位狄奥菲涅斯去承受他自己的命运,把从百姓那里刮来的战利品再次奉献给大海和陆地吧;至于我,因昨天的疲劳至今仍感到困乏,请准许我早点就寝。” 言罢我便抽身告辞,快步奔向我的寝室,并在那里发现了一场布置得相当妥当的筵席。因为奴仆们都在门槛外的地上、尽可能远的地方铺下了被褥——我想这是为了让他们走开,免得听见夜间的情话——在我的小床边立着一张小桌,承放着整顿晚餐剩下的体面残羹;优良的酒杯里已经斟上半满的琼浆,只待调入清水;旁边的一只陶罐斜切开敞开的口子,便于汲取——这不折不扣是一场角斗士般的维纳斯之战的前菜。

语法注3 条
  1. 2.13centum denarium

    denarium 是属格复数形式 denariorum 的简缩式(古体)。与数词 centum 连用,充当表示整体的属格(部分属格)。

  2. 2.14soli omnium Chaldaeus ille vera dixerit

    dixerit 被解释为表示让步的完成时虚拟式(“就算那家伙说了实话吧”)。它与后文表示祈愿的虚拟式 sis ... porrigas 相互呼应,构成了米罗带有调侃意味地祝愿对方预言成真的语境。

  3. 2.15da veniam maturius concedam cubitum

    在由 da veniam 引出的名词性从句中省略了连词 ut,使用了现在时虚拟式 concedam。末尾的 cubitum 则是跟在表示移动的动词(concedam)之后表示目的的第一目的动名词(宾格形式)。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi1212.phi002.humanitext-lat1:2.13-2.15