← 阿普列尤斯

金驴记

§11.4-11.6

伊西丝的神启与解脱驴身之谕

自海中显现的伊西丝女神昭示了其至高神格与普世名号,指引卢基乌斯在次日节庆行列中吞食系于摇响器上的玫瑰以破除驴身,并要求其将余生彻底奉献于她。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§11.4

​Per intextam extremitatem et in ipsa eius planitie stellae dispersae coruscabant, earumque media semenstris luna flammeos spirabat ignes: quaqua tamen insignis illius pallae perfluebat ambitus, individuo nexu corona totis floribus totisque constructa pomis adhaerebat. Iam gestamina longe diversa: nam dextra quidem ferebat aereum crepitaculum, cuius per angustam laminam in modum baltei recurvatam traiectae mediae paucae virgulae,1 crispante brachio trigeminos iactus, reddebant argutum sonorem; laevae vero cymbium dependebat aureum, cuius ansulae, qua parte conspicua est, insurgebat aspis caput extollens arduum, cervicibus late tumescentibus. Pedes ambroseos tegebant soleae palmae victricis foliis intextae. Talis ac tanta, spirans Arabiae felicia germina, divina me voce dignata est: ​En adsum tuis commota, Luci, precibus, rerum naturae parens, elementorum omnium domina, saeculorum progenies initialis, summa numinum, regina manium, prima caelitum, deorum dearumque facies uniformis, quae caeli luminosa culmina, maris salubria flamina, inferum deplorata silentia nutibus meis dispenso: cuius numen unicum multiformi specie, ritu vario, nomine multiiugo totus veneratur orbis. Inde primigenii Phryges Pessinuntiam deum Matrem, hinc autochthones Attici Cecropeiam Minervam, illinc fluctuantes Cyprii Paphiam Venerem, Cretes sagittiferi Dictynnam Dianam, Siculi trilingues Stygiam Proserpinam, Eleusini vetustam deam Cererem, Iunonem alii, Bellonam alii, Hecatam isti, Rhamnusiam illi, et qui nascentis dei solis inchoantibus illustrantur radiis Aethiopes utrique priscaque doctrina pollentes Aegyptii, caerimoniis me propriis percolentes, appellant vero nomine reginam Isidem. Adsum tuos miserata casus, adsum favens et propitia. Mitte iam fletus et lamentationes omitte, depelle maerorem: iam tibi providentia mea illucescit dies salutaris. Ergo igitur imperiis istis meis animum intende sollicitum. Diem, qui dies ex ista nocte nascetur, aeterna mihi nuncupavit religio, quo, sedatis hibernis tempestatibus et lenitis maris procellosis fluctibus, navigabili iam pelago rudem dedicantes carinam primitias commeatus libant mei sacerdotes: id sacrum nec sollicita nec profana ​mente debebis opperiri. Nam meo monitu sacerdos in ipso procinctu pompae roseam manu dextera sistro cohaerentem gestabit coronam. Incunctanter ergo dimotis turbulis alacer continuare pompam,2 mea volentia fretus, et de proxumo clementer velut manum sacerdotis osculabundus rosis decerptis pessimae mihique detestabilis iamdudum beluae istius corio te protinus exue. Nec quicquam rerum mearum reformides ut arduum: nam hoc eodem momento quo tibi venio, simul et ibi praesens quae sunt sequentia sacerdoti meo per quietem facienda praecipio. Meo iussu tibi constricti comitatus decedent populi; nec inter hilares caerimonias et festiva spectacula quisquam deformem istam quam geris faciem perhorrescet, vel figuram tuam repente mutatam sequius interpretatus aliquis maligne criminabitur. Plane memineris et penita mente conditum semper tenebis mihi reliqua vitae tuae curricula ad usque terminos ultimi spiritus vadata:3 nec iniurium, cuius beneficio rediens ad homines, ei totum debere quod vives.4 Vives autem beatus, vives in mea tutela gloriosus; et cum spatium saeculi tui permensus ad inferos demearis, ibi quoque in ipso subterraneo semirotundo me, quam vides Acherontis tenebris interlucentem Stygiisque penetralibus regnantem, campos Elysios incolens ipse, tibi propitiam frequens adorabis. Quod si sedulis obsequiis et religiosis ministeriis et tenacibus castimoniis numen nostrum promerueris, scies ultra statuta fato tum spatia vitam quoque tibi prorogare mihi tantum licere.

在织就的边缘以及披风的平面上,散布的星辰闪烁发光,其中央一轮半月喷吐着火焰般的光芒;凡是那件华美长袍流转的边缘所到之处,都以不可分离的联结附着一圈由各种花朵与果实编织成的花冠。至于她所携之物则迥然不同:右手执一青铜摇响器,穿过其如腰带般弯曲的狭窄铜板,当中贯穿着几根小杖,随着手臂的摇动施以三重挥击,发出清脆的响声;左手则垂悬着一只黄金小盂,在手柄最显眼之处,耸立着一条眼镜蛇,高昂其头,颈部宽阔地膨胀。芬芳的双足上穿着由胜利棕榈叶编织的凉鞋。她如此伟岸显赫,散发着阿拉伯福地的芬芳萌芽,以神圣的声音垂顾于我: “看哪,卢基乌斯,为你的祈祷所动,我在此显现——万物的母体、诸元素的统治者、时代的最初产物、至高的神灵、亡魂的女王、天神之首领、众神与众女神的不变真容,我以意旨掌管着天空明亮的巅峰、大海宜人的微风,以及冥府凄切的静寂;全世界以各异的形象、多样的仪式与繁复的名称敬奉我这唯一的威灵。因此,原初的弗里吉亚人称我为培西努斯的诸神之母;土生土长的雅典人称我为克克罗普斯的密涅瓦;波涛环绕的塞浦路斯人称我为帕福斯的维纳斯;佩箭的克里特人称我为狄克廷娜·狄安娜;通晓三语的西西里人称我为斯堤克斯的普洛塞耳皮娜;厄琉息斯人称我为古老的刻瑞斯女神;有人称我为朱诺,有人称我为柏洛娜,此方谓之赫卡忒,彼方谓之拉姆努斯女神;而沐浴于初升太阳神初现光芒的东方与西方埃塞俄比亚人,以及精通古老教义的埃及人,则以专属于我的祭仪崇奉我,以真实的名号称我为伊西丝女王。我因怜悯你的灾难而临在,我怀着恩宠与仁慈而临在。止住泪水,收起哀叹,驱散悲伤吧;凭我的旨意,救赎之日已为你破晓。 因此,当将戒慎之心倾注于我的这些训谕。由这黑夜所诞生的日子,已由恒久的宗教献予了我;在那一日,冬日的风暴平息,汹涌的波涛平静,当大海再度适航时,我的祭司们将为新造的船只举行奉献,献上海运的初熟果实;你当以既不焦虑亦不渎圣的心态等候这圣仪。因为遵照我的指示,行列齐整之时,祭司右手将持有一顶系于摇响器上的玫瑰花冠。因此,莫要迟疑,敏捷地拨开人群加入行列,仰仗我的慈意;靠近祭司时,宛如亲吻其手一般温顺地摘下玫瑰,随即剥去你身上这头早已为我所憎恶的凶残野兽的外皮。不要因艰巨而畏惧属于我的任何事情;因为正在我向你显现的这同一时刻,我也亲临彼处,在睡梦中指示我的祭司接下来当行之事。依照我的命令行事,紧凑的人群将为你退让;在欢欣的仪典与节日的盛景中,无人会因你所披戴的丑陋形貌而惊骇,亦不会有人恶意曲解并诬告你突如其来的变形。 你务当铭记,并在心灵深处永远坚守:直至你最后一口气息的终点,你余生的旅程都已质押于我;而你因其恩惠重返人群,把你将度过的一切生命归欠于她,这绝非不公。你将幸福地活着,在我的庇护下荣耀地活着;当你度尽一生的光阴下到冥府,在冥界地下的半球之中,居于至福乐土的你也将在那里频频朝拜我——你见到我穿透阿刻戎的幽暗发光,统御斯堤克斯的密室,并对你常怀恩慈。而若你以勤勉的顺服、虔敬的侍奉以及坚贞的洁净配得上我们的神圣,你将知晓,唯独我有权越过命运所注定的限度,将你的生命也予以延长。”

语法注4 条
  1. 11.4cuius per angustam laminam in modum baltei recurvatam traiectae mediae paucae virgulae

    关系从句的主语为 paucae virgulae,由 traiectae mediae(穿过中央的)作述语性修饰。属格关系代词 cuius 先行词为 aereum crepitaculum(青铜摇响器/伊西丝摇铃)。介词短语 per angustam laminam in modum baltei recurvatam(穿过弯成带状的狭窄铜板)修饰 traiectae,细致描绘了摇铃的构造。

  2. 11.6alacer continuare pompam

    此处抄本流传为不定式 continuare pompam(校勘者常更动为 conserere te pompae 或 continua te pompae)。若保留抄本的不定式,可视为带有命令或历史意义的不定式,与前面的副词 incunctanter 以及作表语的形容词 alacer(敏捷地)相呼应,并与后文的祈使动词 te protinus exue 形成并列的动作指令。

  3. 11.6mihi reliqua vitae tuae curricula ad usque terminos ultimi spiritus vadata

    此句为受 memineris 与 tenebis 支配的“宾格加不定式”结构,其中省略了 esse(即 vadata [esse])。分词 vadata 出自异态动词 vador(取保、使提供担保),在此作被动意义使用,意为卢基乌斯的余生(curricula)都已抵押质让给女神。mihi 为利害与格或被动句中的动作发出者与格。

  4. 11.6nec iniurium, cuius beneficio rediens ad homines, ei totum debere quod vives

    句首省略了连系动词 est,构成非人称结构 nec iniurium [est](“这并非不公”)。其逻辑主语是由 debere 引导的带不定式结构。关系代词 cuius 置于其相关先行词 ei(“归欠于她”)之前,形成倒装相关句(即 ei, cuius beneficio...)。quod vives 则作内在宾格或名词性从句,修饰限定 debere 的直接宾语 totum(“你将度过的一切生命”)。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi1212.phi002.humanitext-lat1:11.4-11.6