- 底本
- Apuleius. The Golden Ass, being the Metamorphoses of Lucius Apuleius. Adlington, William, translator. Gaselee, Stephen, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1915.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi1212.phi002.humanitext-lat1:11.28-11.30
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
卢基乌斯变卖衣物筹措费用完成了奥西里斯的秘仪,不久却因受命领受第三次秘仪而惶惑;在夜间神谕的开导下他恪守仪式,最终蒙奥西里斯当面显圣,不仅在罗马法廷辩护获致成功,更荣任抬神轿祭司团的干部。
Ad istum modum desponsus sacris, sumptuum tenuitate contra votum meum retardabar: nam et viriculas patrimonii peregrinationis attriverant impensae, et erogationes urbicae pristinis illis provincialibus antistabant plurimum. Ergo duritia paupertatis intercedente, quod ait vetus proverbium, inter sacrum et saxum positus1 cruciabar, nec setius tamen identidem numinis premebar instantia. Iamque saepicule non sine magna turbatione stimulatus, postremo iussus, veste ipsa mea quamvis parvula distracta, sufficientem corrasi summulam. Et id ipsum praeceptum fuerat specialiter: An tu inquit Si quam rem voluptati struendae moliris, laciniis tuis nequaquam parceres, nunc tantas caerimonias aditurus impaenitendae te pauperiei cunctaris committere? Ergo igitur cunctis affatim praeparatis, decem rursus diebus inanimis contentus cibis, insuper etiam deraso capite, principalis dei nocturnis orgiis illustratus, plena iam fiducia germanae religionis obsequium divinum frequentabam. Quae res summum peregrinationi meae tribuebat solacium, nec minus etiam victum uberiorem subministrabat: quidni? Spiritu faventis eventus quaesticulo forensi nutrito per patrocinia sermonis Romani.
我虽以这种方式许身于圣礼,却因资财匮乏而违愿踟蹰不前;因为旅途的花销耗尽了祖业的微薄积蓄,而城中的各项用度又远超过往在行省时的开销。因此,由于贫困之艰难从中阻隔,正如古老谚语所言,我置身于“祭牲与祭石之间”备受煎熬,然而神明接二连三的催逼依然迫我未止。在历经多次不无极大惊惶的催促之后,我最终奉命变卖了自己那本就微薄的衣物,东拼西凑凑足了所需的款项。而此事本身即是神明特别训诫的: “难道你,”神明说,“若为图谋谋划任何享乐之事,就决不会顾惜自己的衣衫,如今将要步入如此崇高的典礼,却迟疑于委身这无可懊悔的贫穷吗?” 于是,在一切皆备办充裕之后,我又连续十日满足于不含生命的食物,更剃光了头发,蒙受至高之神的夜间秘仪启迪,满怀对纯正信仰的全然信赖,频频出入于神圣仪式的侍奉之中。此事不仅为我的寄居客舍带来了极大的安慰,更为我提供了更为丰饶的生计;怎能不丰饶呢?因为在顺遂机运的气息眷顾下,凭着以罗马之言所作的法庭辩护,公堂诉讼上的微薄收入得以充实我的生计。
Et ecce post pauculum tempus inopinatis et usquequaque mirificis imperiis deum rursus interpellor, et cogor tertiam quoque teletam susceptare. Nec levi cura sollicitus sed oppido suspensus animi mecum ipse cogitationes exercitius agitabam, quorsus nova haec et inaudita se caelestium porrigeret intentio, quid subsecivum quamvis iteratae iam traditioni remansisset: nimirum perperam vel minus plene consuluerunt in me sacerdos uterque: et Hercule iam de fide quoque eorum opinari coeptabam sequius. Quo me cogitationis aestu fluctuantem ad instar insaniae percitum sic instruxit nocturna divinatione demens imago: Nihil est inquit Quod numerosa serie religionis, quasi quicquam sit prius omissum, terreare.2 Quin assidua ista numinum dignatione laetum capesse gaudium, et potius exulta ter futurus quod alii vel semel vix conceditur,3 teque de isto numero merito praesume semper beatum. Ceterum futura tibi sacrorum traditio pernecessaria est, si tecum nunc saltem reputaveris exuvias deae, quas in provincia sumpsisti, in eodem fano depositas perseverat,4 nec te Romae diebus sollemnibus vel supplicare iis vel, cum praeceptum fuerit, felici illo amictu illustrari posse. Quod felix itaque ac faustum salutareque tibi sit, animo gaudiali rursum sacris initiare diis magnis auctoribus.
看哪,没过多久,因着神明那出人意料且处处令人惊奇的指令,我又被再次打断,被迫领受第三次秘仪。我并非怀着轻微的忧虑,而是心绪极度悬悬未决,在心中反复激烈地盘算着,天界神明这前所未闻的崭新旨意意欲何为,在已经重复过的秘法传授之后究竟还残存何等未竟之事。“想必是两位祭司对我处置失当或未尽周全”,指着赫拉克勒斯发誓,我甚至已开始对他们的诚信产生不良的猜疑。正当我沉溺于这种狂乱般的思虑波涛中辗转反侧之际,夜间神谕中的一个狂乱幻象对我作了如下训示: “你毫无理由,”幻象说,“因着宗教礼仪的繁多序列而惊慌失措,仿佛先前有所遗漏一般。倒不如因着神明这持续不断的看重而心怀欢愉,并因你将三次获致他人即便一次亦难得蒙允的恩典而大加欢跃,依凭这一数目理所当然地自认永享福祉。况且,将要举行的圣仪传授对你实属必不可少,只要你此刻至少在心中反思:你在行省领受的女神圣袍依然留在原先的神庙之中,以致在罗马的庄严节日里,你既无法向它们祈祷,在奉命之时亦无法披上那吉祥的盛装而熠熠生辉。因此,为了使此事对你成为吉祥、福佑与救赎,应当在大神们的庇佑下,以欢欣的心情再次加入秘仪。”
Hactenus divini somnii suada maiestas, quod usus foret, pronuntiavit. Nec deinceps postposito vel in supinam procrastinationem reiecto negotio, statim sacerdoti meo relatis quae videram, inanimae protinus castimoniae iugum subeo et lege perpetua praescripta illis decem diebus spontali sobrietate multiplicatis, instructum teletae comparo largitus, ex studio pietatis magis quam mensura rerum collatis. Nec Hercule laborum me sumptuumque quicquam tamen paenituit; quidni? Liberali deum providentia iam stipendiis forensibus bellule fotum. Denique post dies admodum pauculos deus deum magnorum potior, et maiorum summus, et summorum maximus, et maximorum regnator Osiris, non alienam quampiam personam reformatus, sed coram suo illo venerando me dignatus affamine per quietem praecipere visus est, quam nunc incunctanter gloriosa in foro redderem patrocinia, nec extimescerem malevolorum disseminationes, quas studiorum meorum laboriosa doctrina ibi differebat. Ac ne sacris suis gregi cetero permixtus deservirem, in collegium me pastophorum suorum, immo inter ipsos decurionum quinquennalem allegit:5 rursus denique quam raso capillo collegii vetustissimi et sub illis Syllae temporibus conditi munia, non obumbrato vel obtecto calvitio sed quoquoversus obvio, gaudens obibam.
至此,神圣梦境那充满劝导力的威严宣告了必需之事。此后,我未将此事延后或推入懒散的拖延之中,而是立刻向我的祭司汇报所见之象,随即屈从于绝食荤腥的禁欲之轭;我以自发的节制将永恒法律规定的那十日成倍延长,更出于虔敬的热忱而非资财的多寡倾囊相助,购置齐备了秘仪所需的器用。指着赫拉克勒斯发誓,我对一切劳苦和花费毫无悔意;怎能悔惜呢?因为因着诸神慷慨的眷顾,我早已靠着法庭的报酬得到了优渥的滋养。终于,在极少几天之后,那在大神之中更有能力、在诸大之中居至尊、在至尊之中居最大、在至大之中掌王权的神明奥西里斯,未曾变作任何他人形貌,而是屈尊以其尊严的慈言,在睡梦中当面训谕我:如今当毫不迟疑地在法庭上作出荣耀的辩护,无须惧怕那些因我研习学术的勤勉学识传播开来而招致的恶人流言。为了不让我混杂在其余信徒群体中履行神职,他将我选入他的抬神轿祭司团,甚至列入十人评议员本身的五年任期执事之中。最后,我再次剃光头发,毫不掩饰亦不遮盖秃顶,而是四处坦然示人,欢欣鼓舞地履行着这个早在苏拉时代即已创立的古老神官团的职责。
- 11.28inter sacrum et saxum positus
古拉丁语成语,字面意为“置于祭牲与(宰杀之)石之间”,比喻陷于进退维谷的绝境或进退两难的困境。此处指卢基乌斯在履行宗教神圣义务与极度贫困之间所承受的痛苦煎熬。
- 11.29Nihil est inquit Quod numerosa serie religionis, quasi quicquam sit prius omissum, terreare
句式 nihil est quod 接虚拟语气(terreare 即 terrearis,第二人称单数被动语态现在时虚拟式),意为“毫无理由……/何须……”。其中嵌有条件比较从句 quasi quicquam sit prius omissum(“仿佛先前遗漏了什么一样”)。
- 11.29ter futurus quod alii vel semel vix conceditur
futurus 为将来分词,与祈使动词 exulta 搭配,作主语的状态修饰语。关系从句 quod alii vel semel vix conceditur(“他人即便一次亦难得蒙允之事/身份”)在意义上作为 futurus 的表语成分,整体意为“三次成为他人即便一次都难以获准的身份/之人”。
- 11.29exuvias deae, quas in provincia sumpsisti, in eodem fano depositas perseverat
动词 perseverat 在此处用作无人称动词或表示状态持续的不及物动词,统辖宾格分词结构 exuvias deae ... depositas [esse] perseverat(“女神的圣袍依然存放在同一神庙中这一状态持续着”)。随后的 nec te ... posse 亦由 reputaveris 引领,并列构成间接引语。
- 11.30inter ipsos decurionum quinquennalem allegit
quinquennalem 是单数宾格词,指“五年任期(或每五年选任)的高级职衔”。与属格 decurionum(十人评议员的)连用,指代抬神轿祭司团中由十人评议员构成的最高执事机构或五年一度的主席职位,表明卢基乌斯被擢升至该司铎团的核心决策层。
