← 阿普列尤斯

金驴记

§11.21-11.22

入教神谕的降临与大祭司的筹备指示

卢修斯迫切恳求大祭司为他举行入教秘仪,大祭司则劝他耐心遵候神谕。不久,伊西斯在夜梦中昭示吉日已至并指定祭司米特拉斯主祭,大祭司遂欣然接纳卢修斯,并依据秘典告知其所需的筹备事宜。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§11.21

​Quo facto idem sollicitus sedulum colendi frequentabam ministerium spe futura beneficiis praesentibus pignerata; nec minus in dies mihi magis magisque accipiendorum sacrorum cupido gliscebat, summisque precibus primarium sacerdotem saepissime conveneram, petens ut me noctis sacratae tandem arcanis initiaret. At ille, vir alioquin gravis et sobriae religionis observatione famosus, clementer ac comiter et ut solent parentes immaturis liberorum desideriis modificari,1 meam differens instantiam, spei melioris solaciis alioquin anxium mihi permulcebat animum. Nam et diem quo quisque possit initiari deae nutu demonstrari, et sacerdotem qui sacra debeat ministrare eiusdem providentia deligi, sumptus etiam caerimoniis necessarios simili praecepto destinari: quae cuncta nos quoque observabili patientia sustinere censebat, quippe cum aviditati contumaciaeque summe cavere, et utramque culpam vitare, ac neque vocatus morari nec non iussus festinare deberem. Nec tamen esse quemquam de suo numero tam perditae mentis vel immo destinatae mortis, qui non sibi quoque seorsum iubente domina, temerarium atque sacrilegum audeat ministerium subire noxamque letalem contrahere. Nam et inferum claustra et salutis tutelam in deae manu posita, ipsamque traditionem ad instar voluntariae mortis et precariae salutis celebrari, quippe cum transactis vitae temporibus iam in ipso finitae lucis limine constitutos, quis tamen tuto possint magna religionis committi silentia,2 numen deae soleat elicere et sua providentia quodam modo renatos ad novae reponere rursus salutis curricula Ergo igitur me quoque oportere caeleste sustinere praeceptum, quamquam praecipua evidentique magni numinis dignatione iamdudum felici ministerio nuncupatum destinatumque, nec secus quam cultores ceteri cibis profanis ac nefariis iam nunc temperare, quo rectius ad arcana purissimae religionis secreta pervaderem.

此事既成,我同样满怀热忱,殷勤履行崇奉之役,当下的恩惠使未来的期望有了保证;我日复一日领受圣仪的渴望不仅未见减退,反而愈发炽烈,我屡次以最诚挚的祈求拜会大祭司,请求他最终引领我受入圣夜的秘仪。然而他本是一个庄严持重、因奉行严谨戒律而闻名的人,便温和谦逊地,如同父母节制儿女未成熟的欲望那般,推延我的急迫请求,以更美好的希望之慰抚平了我原本焦虑的心灵。因为他指出,每个人受入秘仪的日期都由女神的默许来昭示,司理圣仪的祭司也依其神意来选定,甚至典礼所需的费用也是依同样的敕令来规定;他认为对于这一切,我也应当以值得赞许的耐心去承受,因为我务必极其谨防贪求与刚愎,避免这两种过失,既不可在被召唤时迟延,亦不可在未奉命时急躁。而且,在他身旁的同侪中,绝无任何人神智昏乱至此,或者说自寻死路至此,竟敢在女主未曾也向其单独下令的情况下,冒昧承担鲁莽且亵圣的职事,招致致命的祸患。因为冥府的关隘与生命的庇护皆掌握在女神之手,而秘仪的传授本身正是仿若自愿的死亡与乞求而得的获救一样被奉行;盖因当人历尽一生的光阴,已然立于熄灭之光的门槛之上时,只要宗教的大沉默尚能安全地托付给他们,女神的神能便往往将他们召引而出,并以其神意使之在某种程度上获得重生,重新踏上崭新生命的程途。因此,我也应当遵候上天的训示,尽管由于伟大神明的特殊而昭著的眷顾,我早已被指名注定要领受这福祉的职事,且我从现在起就应如同其余崇拜者一样禁绝世俗不洁之食,以便能更端正地深入那至纯宗教的玄奥奥秘。

§11.22

​Dixerat sacerdos, nec impatientia corrumpebatur obsequium meum, sed intentus miti quiete et probabili taciturnitate sedulum quot dies obibam culturae sacrorum ministerium. Nec me fefellit vel longi temporis prolatione cruciavit deae potentis benignitas salutaris, sed noctis obscurae non obscuris imperiis evidenter monuit advenisse diem mihi semper optabilem, quo me maximi voti compertiret,3 quantoque sumptu deberem procurare supplicamentis; ipsumque Mithram illum suum sacerdotem praecipuum, divino quodam stellarum consortio, ut aiebat, mihi coniunctum, sacrorum ministrum decernit. Quis et ceteris benivolis praeceptis summatis deae recreatus animi,4 necdum satis luce lucida, discussa quiete, protinus ad receptaculum sacerdotis contendo, atque eum cubiculo suo commodum prodeuntem continuatus salute Solito constantius destinaveram iam velut debitum sacris obsequium flagitare: at ille statim, ut me conspexit prior, O inquit Luci, te felicem, te beatum, quem propitia voluntate numen augustum tantopere dignatur: et quid inquit Iam nunc stas otiosus teque ipsum demoraris? Adest tibi dies votis assiduis exoptatus, quo deae multinominis divinis imperiis per istas meas manus piissimis sacrorum arcanis insinueris: et iniecta dextera senex comissimus ducit me protinus ad ipsas fores aedis amplissimae, rituque sollemni apertionis celebrato ministerio ac matutino peracto sacrificio, de opertis adyti profert quosdam libros litteris ignorabilibus praenotatos, partim figuris cuiuscemodi animalium concepti sermonis compendiosa verba suggerentes, partim nodosis et in modum rotae tortuosis capreolatimque condensis apicibus a curiosa profanorum lectione munita: indidem mihi praedicat quae forent ad usum teletae necessario praeparanda.

祭司言罢,我的顺从并未因急躁而败坏,而是专注于柔和的静谧与可嘉的缄默,每日勤谨履行侍奉圣仪的职事。大能女神施行救赎的仁慈亦未欺骗我,或以漫长的拖延折磨我,而是借由黑夜中毫不含糊的命令,清晰地告诫我始终企盼的日子已经来临,届时她将成全我最大的誓愿,并指示我应筹备多少费用用于祈祷;并且,她指定她那位杰出的大祭司米特拉斯为圣仪的主祭——如她所言,此人因星宿的某种神圣契合而与我相联结。因至高女神的这些以及其他仁慈的训诫而使心灵倍感鼓舞,在天光尚不甚明朗之时,我便驱散睡意,径直奔赴祭司的寓所,恰好迎上他刚走出房门,我一连向他致安,比以往更加坚定地决意立即要求他施行圣仪,犹如这是理应履行的义务;然而他一抢先看见我,便道: “哦,”他说,“卢修斯,你是何等幸福,何等蒙福,威严的神明竟以眷顾的旨意如此厚待于你!为何,”他说,“你至今仍闲站着耽搁自己?你以不断祈求所热切盼望的日子已降临于你,在这一天,依多名女神的神圣谕令,经由我的这双手,你将被引入圣仪最虔敬的奥秘之中!” :说着,这位极和蔼的老人把右手搭在我身上,径直领我来到宏伟殿宇的门前;在举行了庄严的开门仪式并完成了清晨的祭祀后,他从内殿的幽秘处取出几卷用不可辨认的文字标记的书籍,有的借助各种动物的形体提示所构成语言的简括词句,有的则带有绳结状、如车轮般回环且如藤蔓般密集盘绕的笔划,以防世俗之人的窥探阅读;他当场据此向我宣布,受秘仪灌顶所需筹备的一切必需之物。

语法注4 条
  1. 11.21ut solent parentes immaturis liberorum desideriis modificari

    “modificari”在此处作为异相动词(具有中间语态/主动意义)使用,支配与格“desideriis”,意为“节制、限制”(“正如父母习惯于节制儿女未成熟的愿望”),而非单纯的被动语态。

  2. 11.21quis tamen tuto possint magna religionis committi silentia

    “quis”是关系代词与格复数“quibus”的古体(缩略形),充当动词“committi”的间接宾语(“宗教的崇高沉默[秘仪]可安全托付予他们”)。虚拟语气“possint”引导一个限定性或特征性关系从句。

  3. 11.22quo me maximi voti compertiret

    手抄本所传的“compertiret”通常被视作“compotiret”(源自动词“compotire”)的异写或讹误,遵循“使某人(宾格 me)获得某物(属格 maximi voti)”的双重结构(aliquem alicuius rei compotire,即“使我得以偿还我最大的宿愿”)。

  4. 11.22recreatus animi

    “animi”是表示限定或精神状态的属格(所谓心理状态属格,genitivus animi),修饰被动分词“recreatus”(“心灵受到鼓舞”)。这并非古地格的残留,而是受希腊语影响、常见于拉丁诗歌及后奥古斯都时代散文中的修饰结构。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi1212.phi002.humanitext-lat1:11.21-11.22