← 阿普列尤斯

金驴记

§10.33-10.35

对腐败司法的控诉与逃离剧场

目睹帕里斯裁判的演出后,叙述者援引帕拉墨得斯与苏格拉底等不公审判痛斥法官腐败,随后自嘲转回驴子的故事。由于恐惧在与死刑女公开交媾时被野兽撕碎,他趁乱逃出剧场,奔逃至坚克勒埃海滩并沉沉入睡。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§10.33

​Quid ergo miramini si vilissima capita, immo forensia pecora, immo vero togati vulturii, si toti nunc iudices sententias suas pretio nundinantur,1 cum rerum exordio inter deos et homines agitatum iudicium corruperit gratia, et originalem sententiam magni Iovis consiliis electus iudex rusticanus et opilio lucro libidinis vendiderit cum totius etiam suae stirpis exitio? Sic Hercule et aliud sequens iudicium inter inclitos Achivorum duces celebratum, vel cum falsis insimulationibus eruditione doctrinaque praepollens Palamedes proditionis damnatur, vel cum virtute Martia praepotenti praefertur Ulixes modicus Aiaci maximo. Quale autem et illud iudicium apud legiferos Athenienses catos illos et omnis scientiae magistros? Nonne divinae prudentiae senex, quem sapientia praetulit cunctis mortalibus deus Delphicus, fraude et invidia nequissimae factionis circumventus velut corruptor adulescentiae, quam frenis cohercebat, herbae pestilentis succo noxio peremptus est, relinquens civibus ignominiae perpetuae maculam, cum nunc etiam egregii philosophi sectam eius sanctissimam praeoptent et summo beatitudinis studio iurent in ipsius nomen? Sed ne quis indignationis meae reprehendat impetum, secum sic reputans: Ecce nunc patiemur philosophantem nobis2 asinum, rursus unde decessi revertar ad fabulam.

既然在世界开端之际那场在神与人之间举行的审判便已被偏袒所腐蚀,且那位由伟大的朱庇特决意挑选出的乡野羊倌裁判,为了肉欲的得利,竟以整个家族的毁灭为代价出卖了最初的判决,那么如今这帮最下贱之辈,抑或法庭上的牲畜,抑或披着托加的长袍秃鹰,也就是当今所有的法官,将判决视若待价而沽的商品,诸位又何必感到惊异呢?凭赫拉克勒斯起誓,其后在阿开亚人显赫将领中举行的另一场审判亦复如此:一方面,在才学和见识上卓绝群伦的帕拉墨得斯因诬告而被判叛国罪;另一方面,平庸的尤利西斯竟被置于以过人武勇傲视群雄的伟大埃阿斯之上。而在那些制定法律、通晓一切智慧之师的精明雅典人那里,那场审判又是何等光景?那位神圣睿智的老者,那位德尔斐的神明认定其智慧冠绝所有凡人者,不正是被极度恶毒的党派以阴谋和嫉恨所构陷,诬指为败坏青年(实则他是以缰绳管束青年)之人,最终被剧毒之草的汁液夺去生命,从而在同胞身上留下了永世难泯的奇耻大辱吗?哪怕如今杰出的哲学家们仍推崇他那至圣的学派,并在对至福的至高追求中依其名起誓。然而,为了避免有人斥责我宣泄愤怒的冲动,心中暗忖道:“瞧啊,如今我们难道还得容忍一头驴子在我们面前大谈哲学吗?”我还是折返故事本身,回到我方才离开之处。

§10.34

​Postquam finitum est illud Paridis iudicium, Iuno quidem cum Minerva tristes et iratis similes e scaena redeunt, indignationem repulsae gestibus professae; Venus vero gaudens et hilaris laetitiam suam saltando toto cum choro professa est. Tunc de summo montis cacumine per quandam latentem fistulam in excelsum prorumpit vino crocus diluta, sparsimque defluens pascentes circa capellas odoro perpluit imbre, donec in meliorem maculatae speciem canitiem propriam luteo colore mutarent: iamque tota suave fragrante cavea montem illum ligneum terrae vorago decepit. Ecce quidam miles per mediam plateam dirigit cursum petiturus, iam populo postulante, illam de publico carcere mulierem, quam dixi propter multiforme scelus bestiis esse damnatam meisque praeclaris nuptiis destinatam, et iam torus genialis scilicet noster futurus accuratissime disternebatur, lectus Indica testudine pellucidus, plumea congerie tumidus, veste serica floridus. At ego praeter pudorem obeundi publice concubitus, praeter contagium scelestae pollutaeque feminae, metu etiam mortis maxime cruciabar, sic ipse mecum reputans, quod in amplexu venerio scilicet nobis cohaerentibus quaecumque ad exitium mulieris bestia fuisset immissa, non adeo vel prudentia sollers vel artificio docta vel abstinentia frugi posset provenire, ut adiacentem lateri meo laceraret mulierem, mihi vero quasi indemnato et innoxio parceret.

在帕里斯的那场审判结束后,朱诺与密涅瓦满面愁容、形同含怒地退出了舞台,以身姿宣泄着遭拒的不平;维纳斯则欣喜欢快,携整个舞队翩跹起舞以示其欢欣。此时,自山巅通过一根隐秘的管道,融于葡萄酒中的番红花汁液喷涌向高空,四散洒下,芬芳的细雨淋漓浇洒在四周啃草的幼山羊身上,直至它们被染出更美的样貌,将原有的白毛换作金黄色;就在整座剧场弥漫着芳香之际,地面的一道裂堑将那座木山吞没无踪。看哪,一名士兵穿过街道中央奔跑而来,在民众的呼求之下,正要去公立监狱押解那个女人——正如我前文所述,她因犯下多重罪行而被判喂野兽,且注定要与我结下这桩“辉煌的婚事”。此时,我们未来的喜榻正被极尽精巧地铺陈开来:床架镶嵌着印度玳瑁,晶莹剔透,床垫因堆积的羽毛而蓬松鼓起,绚烂的丝绸床单光彩照人。然而,除了在众目睽睽之下行房的羞耻,以及遭受这个恶毒污秽女人的玷污之外,死亡的恐惧更令我备受折磨,我独自思忖道:当我们在情欲的拥抱中紧贴在一起时,无论放出何等野兽来处决这个女人,它绝不可能敏慧通理、受过精妙驯化或克制有度到仅撕碎贴在我身侧的女人,而对我这个未被判罪的无辜者网开一面。

§10.35

​Ergo igitur non de pudore iam sed de salute ipsa sollicitus, dum magister meus lectulo probe coaptando districtus inseruit et tota familia partim ministerio venationis occupata, partim voluptario spectaculo attonita meis cogitationibus liberum tribuebatur arbitrium, nec magnopere quisquam custodiendum tam mansuetum putabat asinum, paulatim furtivum pedem proferens portam, quae proxuma est, potitus,3 iam cursu me celerrimo proripio, sexque totis passuum milibus perniciter confectis Cenchreas pervado, quod oppidum audit quidem nobilissimae coloniae Corinthiensium, alluitur autem Aegaeo et Saronico mari: inibi portus etiam tutissimum navium receptaculum magno frequentatur populo. Vitatis ergo turbulis et electo secreto litore prope ipsas fluctuum aspergines in quodam mollissimo harenae gremio lassum corpus porrectus4 refoveo: nam et ultimam diei metam curriculum solis deflexerat, et vespernae me quieti traditum dulcis somnus oppresserat.

因此,我此刻顾不得羞耻,只一心顾及性命。正当我的主人忙于妥帖调整寝榻,家仆们亦一部分忙于操持斗兽事务、一部分被声色盛宴吸引得目瞪口呆,使得我的意图获得了自由决断的空间;加之无人认为这样一头温顺的驴子需要严加看管,我便悄无声息地迈出脚步,占住了最近的一道城门,随即以极快的速度飞奔逃离。在迅疾奔行整整六罗马里后,我抵达了坚克勒埃。此城据闻隶属于哥林多人最显赫的殖民地,濒临爱琴海与萨罗尼科斯海;城中的港湾是船只极安全的避风所,人流如织。于是我避开喧闹的人群,挑选了一处紧邻浪花飞溅的僻静海滩,将疲惫的身躯舒展在极柔软的沙怀之中以恢复体力:因为太阳的御车已倾斜滑向白昼最后的转折之标,甜美的睡意将投身于黄昏静谧的我深深淹没。

语法注4 条
  1. 10.33pretio nundinantur

    pretium(金钱、代价)的夺格 pretio(表示价格)与异态动词 nundinor(在市场上交易、买卖)的现在时第三人称复数 nundinantur,带直接宾语 sententias suas,意为“以金钱交易判决”或“将判决待价而沽”。

  2. 10.33nobis

    伦理与格(dativus ethicus),表示说话者或听众的主观关注或讽刺语调,意为“(在我们面前/替我们)高谈哲理的驴子”。

  3. 10.35portam, quae proxuma est, potitus

    异态动词 potior(夺取、到达)在古典标准散文中通常支配夺格,但在古拉丁语和晚期拉丁语中常支配宾格(此处为 portam)。分词 potitus 与主句主语(ego)一致,修饰主句动词。

  4. 10.35lassum corpus porrectus

    完成时分词 porrectus 具中动/反身含义,后接直接宾格 lassum corpus(“舒展着我疲惫的身躯”),亦可视为希腊式限制宾格。主格分词 porrectus 与主语 ego 一致,修饰动词 refoveo。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi1212.phi002.humanitext-lat1:10.33-10.35