← 阿普列尤斯

金驴记

§10.24-10.26

嫉妒之妻对小姑、丈夫与医生的连环谋杀

青年的妻子将小姑误当作情敌而残忍杀害,继而雇佣奸诈医生企图毒杀患病的丈夫,并反施毒计迫使医生一同服毒,完成了双重谋杀。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§10.24

​Sed haec bene atque optime plenaque cum sanctimonia disposita feralem Fortunae nutum latere non potuerunt, cuius instinctu domum iuvenis protinus se direxit saeva rivalitas, et illico haec eadem uxor eius, quae nunc bestiis propter haec ipsa fuerat addicta, coepit puellam velut aemulam tori succubamque primo suspicari, dehinc detestari, dehinc crudelissimis laqueis mortis insidiari: tale denique comminiscitur facinus. Annulo mariti surrepto rus profecta mittit quendam servulum, sibi quidem fidelem sed de ipsa fide pessime merentem,1 qui puellae nuntiaret quod eam iuvenis profectus ad villulam vocaret ad sese, addito ut sola et sine ullo comite quam maturissime perveniet: et ne qua forte nasceretur veniendi cunctatio, tradit annulum marito subtractum, qui monstratus fidem verbis adstipularetur. At illa mandatu fratris obsequens (hoc enim nomen sola sciebat) respecto etiam signo eius quod offerebatur, naviter, ut praeceptum fuerat, incomitata festinat. Sed ubi fraudis extremae lapsa decipulo laqueos insidiarum accessit tunc illa uxor egregia sororem mariti libidinosae furiae stimulis efferata primum quidem nudam flagris ultimo verberat, dehinc, quod res erat, clamantem, quodque frustra paelicatus indignatione bulliret, fratrisque nomen saepius iterantem, velut mentitam atque cuncta fingentem titione candenti inter media femina detruso crudelissime necavit.

然而,这些安排得如此妥帖周全、充满至诚孝悌的举措,却未能避开命运女神那险恶的示意。在命运的驱使下,凶残的嫉妒之火立刻转向了青年的家庭;而正是这位如今因这些罪行被判处兽刑的他的妻子,开始将那少女首先疑作争夺卧榻的仇敌与情妇,继而生出憎恶,继而布下最残忍的死网进行暗算:终于她想出了如下的罪行。她偷走了丈夫的印戒,前往乡间,派遣了一名对她忠心耿耿却对忠义本身犯下弥天大罪的小男仆,向少女通报说,前往庄园的青年正召唤她前去,并附言让她独自一人、不带任何随从尽快赶到;为了防止她心中产生任何拖延前去的疑虑,她交出了从丈夫那里偷来的戒指,这戒指一旦出示,便能证实仆人的话句句属实。那少女遵从哥哥的指令(因为她只知道他这一个称呼),又认出了呈上来的信物,便依从吩咐,轻捷地独自一人急忙赶往。然而,当她落入极端诡诈的罗网、踏入伏击的圈套时,那位“高尚的妻子”被情欲的狂怒所驱使,首先扒光她的衣服,用皮鞭施以极其严酷的笞打;随后,尽管少女喊出事实真相,说明因妾侍之疑而生的愤怒纯属徒然,并反复呼喊着哥哥的名字,那女人却认定她在撒谎和捏造一切,将一根烧得通红的木炭猛刺进她两腿之间,极尽残忍地杀害了她。

§10.25

​Tunc acerbae mortis exciti nuntiis frater et maritus accurrunt, variisque lamentationibus defletam puellam tradunt sepulturae. Nec iuvenis sororis suae mortem tam miseram et a qua minime par erat illatam2 aequo tolerare quivit animo, sed medullitus dolore commotus acerrimaeque bilis noxio furore perfusus exin flagrantissimis febribus ardebat, ut ipsi quoque iam medela videretur necessaria. Sed uxor, quae iampridem nomen uxoris cum fide perdiderat, medicum convenit quendam notae perfidiae, qui iam multarum palmarum spectatus proeliis magna dexterae suae tropaea numerabat, eique protinus quinquaginta promittit sestertia, ut ille quidem momentarium venenum venderet, ipsa autem emeret mortem mariti sui. Quo confecto simulatur necessaria praecordiis leniendis bilique subtrahendae illa praenobilis potio, quam sacram doctiores. nominant, sed in eius vice subditur alia Proserpinae sacra Saluti.3 Iamque praesente familia et nonnullis amicis et affinibus aegroto medicus poculum probe temperatum manu sua porrigebat.

这时,被这惨死噩耗惊动的哥哥和丈夫急忙赶来,伴随着哀恸的啼哭悼念了少女,并将她安葬。青年无法以平静的心情忍受妹妹如此凄惨、且由最不应当施加这般行径之人所造成的死亡;他痛彻骨髓,被极度胆汁带来的有害狂乱所笼罩,自此燃起极高烈的热病,以致他自己身上也显得急需医治了。但那位早已同忠贞一起丧失了妻子名义的妇人,去找了一位以奸诈著称的医生,该医生在多次较量的角逐中饱经考验,右手上数着无数辉煌的战果;她立即向他许诺五万塞斯特斯,让他出售一种立即使人毙命的毒药,而自己则买下丈夫的性命。毒药调配完毕后,他们谎称这是为了抚慰内脏、消除胆汁所必需的那种名贵药饮,即博学之士称之为“圣药”的饮剂,但取而代之被暗中调换的,却是献给普洛塞耳皮娜而非健康女神萨路斯的另一种药剂。此时,在奴仆家人以及若干朋友和亲眷在场的情形下,医生正亲手将调配得宜的杯子递向病人。

§10.26

​Sed audax illa mulier, ut simul ei conscium sceleris amoliretur et quam desponderat pecuniam lucraretur, coram detento calice, Non prius, inquit Medicorum optime, non prius carissimo mihi marito trades istam potionem, quam de ea bonam partem hauseris ipse. Unde enim scio an noxium in ea lateat venenum? Quae res utique te, tam prudentem tamque doctum virum, nequaquam offendet, si religiosa uxor circa salutem mariti sollicita necessariam affero pietatem. Qua mira desperatione truculentae feminae repente perturbatus medicus, excussusque toto consilio et ob angustiam temporis spatio cogitandi privatus, antequam trepidatione aliqua vel cunctatione ipsa daret malae conscientiae suspicionem, indidem de potione gustavit ampliter: quam fidem secutus adolescens etiam, sumpto calice, quod offerebatur hausit. Ad istum modum praesenti transacto negotio medicus quam celerrime domum remeabat salutifera potione pestem praecedentis veneni festinans extinguere: nec eum obstinatione sacrilega, qua semel coeperat, truculenta mulier ungue latius a se discedere passa est, Priusquam inquit Digesta potione medicinae proventus appareat, sed aegre precibus et obtestationibus eius multum ac diu fatigata tandem abire concessit. Interdum perniciem caecam totis visceribus furentem medullae penitus attraxerant: multum denique saucius et gravedine somnulenta iam demersus domum pervadit aegerrime, vixque enarratis cunctis ad uxorem, mandato saltem promissam mercedem mortis geminatae deposceret,4 sic elisus violenter spectatissimus medicus effundit spiritum.

然而那个大胆的女人,为了同时除掉罪行的知情人并侵吞她所许诺的金钱,当众拦住了杯子,说道: “不行,”她说,“最卓越的医生,在你亲自喝下这药水的一大部分之前,你绝不能把这杯药递给我最亲爱的丈夫。因为我从何得知其中是否潜藏着有害的毒物呢?如果我作为一位虔诚的妻子为丈夫的安康忧心忡忡而表现出必要的关切,这对于你这样审慎博学的人来说,必定绝不会见怪吧。” 医生被这凶残妇人突如其来的诡异亡命之举弄得措手不及,整个计谋被彻底打乱,又因时间紧迫被剥夺了思索的余地;为了不在任何慌乱或迟疑中引起对罪恶内情的怀疑,他从那药水中大口尝了一番;看到这种担保,青年也接过杯子,将呈上的药一饮而尽。眼前的差事以此种方式办妥后,医生以最快的速度返家,急于用解毒的灵药扑灭先入之毒的祸患;然而,那凶残的女人凭着一旦开了头便不可收拾的悖逆固执,绝不容许他离开她哪怕一指之宽,“不行,”她说,“必须等到药力消化、疗效显现出来为止。” 但她在医生长久竭力的哀求与乞告下疲惫不堪,终于准许他离去。在此期间,在五脏六腑中肆虐的隐秘灾毒已被骨髓深深吸纳;终于,他身受重创,已然陷入沉睡般的窒息沉滞之中,极度艰难地回到家中;在勉强向妻子讲明了一切,并嘱咐她无论如何要索取那项害死两条人命的许诺酬金之后,这位大名鼎鼎的医生便在剧烈的抽搐中咽了气。

语法注4 条
  1. 10.24de ipsa fide pessime merentem

    此处使用了“bene/male mereri de + 夺格”(对……有功/得罪……)的固定句式。它与前文的“sibi quidem fidelem”(对她确实忠诚)形成鲜明对照,表现出道义上的讽刺:这名男仆虽效忠于女主人,行为却严重践踏了“忠义本身”(ipsa fides)。

  2. 10.25a qua minime par erat illatam

    关系代词短语 a qua 作为行为主体夺格,修饰分词 illatam(后者修饰 mortem)。在 minime par erat 之后省略了被动不定词 inferri,整句结构为“由最不应当施加[死]之人所强加的[死]”。

  3. 10.25alia Proserpinae sacra Saluti

    这是承接前文“sacram [potionem]”(博学者称为‘神药’的希埃拉剂)的讽刺性对比。常规药物本应是奉献给健康女神(Salus)的,调换后的毒药却是献给冥后普洛塞耳皮娜(Proserpina,即带来死亡)的。Saluti 与 Proserpinae 构成与格上的鲜明对照(“献给普洛塞耳皮娜而非健康女神的另一种药”)。

  4. 10.26mandato saltem promissam mercedem mortis geminatae deposceret

    夺格 mandato(“留下吩咐/指令”)直接引出无 ut 的虚拟式 deposceret 构成间接命令:“留下嘱托,让她至少索取那双重命案(丈夫与他自己之死)所许诺的酬劳”。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi1212.phi002.humanitext-lat1:10.24-10.26