← 阿普列尤斯

金驴记

§10.1-10.3

寄宿市参事宅邸与继母对继子的表白

士兵将驮满辎重和武器的驴子带至一座小城镇并借宿于十人市参事家中;宅邸中美貌的继母疯狂爱上了品学兼优的继子,装病将他召入寝室,以在继子脸上认出丈夫相貌为借口向其吐露爱意。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§10.1

​DIE sequenti meus quidem dominus hortulanus quid egerit nescio, me tamen miles ille, qui propter eximiam impotentiam pulcherrime vapularat, ab illo praesepio nullo equidem contradicente deductum abducit atque a suo contubernio (hoc enim mihi videbatur) sarcinis propriis onustum et prorsum exornatum armatumque militariter producit ad viam. Nam et galeam gerebam nitore praemicantem et scutum longius relucens sed etiam lanceam longissimo hastili conspicuam, quae scilicet non disciplinae tunc quidem causa sed propter terrendos miseros viatores in summo atque edito sarcinarum cumulo ad instar exercitus sedulo composuerat. Confecta campestri nec adeo difficili via ad quandam civitatulam pervenimus, nec in stabulo sed in domo cuiusdam decurionis devertimus, statimque me commendato cuidam servulo ipse ad praepositum suum, qui mille armatorum ducatum sustinebat, sollicite proficiscitur.

第二天,我不知道我的主人菜农如何了;然而,那个由于极度的蛮横而挨了一顿结实痛打的士兵,在无人反对的情况下将我从马槽边牵走,并从他的营房里(在我看来似乎如此)用他自己的行囊将我驮满,将我完全按照军中式样装扮并武装起来,领上了道路。因为我不仅驮着闪闪发光的头盔和远远反射光芒的盾牌,还驮着一柄长矛,其极长的矛杆引人注目;他之所以将这些兵器精心布置在行囊高耸的顶端,装出一支大军的声势,当时显然绝非为了军纪,而是为了恐吓那些可怜的过路人。走完了一段平坦且并不十分艰难的道路后,我们来到了一座小城镇;我们没有住在客栈,而是投宿在一名称作十人市参事的人家中;士兵立刻将我托付给一名年轻的家奴,自己则神色焦虑地前往自己那位统领一千名武装部队的长官那里。

§10.2

​Post dies plusculos ibidem dissignatum scelestum ac nefarium facinus memini, sed ut vos etiam legatis, ad librum profero. Dominus aedium habebat iuvenem filium probe litteratum atque ob id consequenter pietate, modestia praecipuum, quem tibi quoque provenisse cuperes vel talem.1 Huius matre multo ante defuncta, rursum matrimonium sibi reparaverat, ductaque alia filium procreaverat alium, qui adaeque iam duodecimum annum aetatis supercesserat. Sed noverca forma magis quam moribus in domo mariti praepollens, seu naturaliter impudica seu fato ad extremum impulsa flagitium, oculos ad privignum adiecit: iam ergo, lector optime, scito te tragoediam, non fabulam legere, et a socco ad cothurnum ascendere. Sed mulier illa quamdiu primis elementis Cupido parvulus nutriebatur, imbecillis adhuc eius viribus facile ruborem tenuem deprimens silentio resistebat: at ubi, completis igne vesano totis praecordiis, immodice bacchatus Amor exaestuabat, saevienti deo iam succubuit, et languore simulato vulnus animi mentitur in corporis valetudine. Iam cetera salutis vultusque detrimenta et aegris et amantibus examussim convenire nemo qui nesciat: pallor deformis, marcentes oculi, lassa genua, quies turbida et suspiritus cruciatus tarditate vehementior: crederes et illam fluctuare tantum vaporibus febrium, nisi quod et flebat.2 Heu medicorum ignarae mentes! Quid venae pulsus, quid caloris intemperantia, quid fatigatus anhelitus et utrimquesecus iactatae crebriter laterum mutuae vicissitudines? Dii boni! Quam facilis licet non artifici medico, cuivis tamen docto Veneriae cupidinis comprehensio, cum videas aliquem sine corporis calore flagrantem.

我记得几天之后在同一个地方发生了一桩恶毒而令人发指的罪行,但为了让诸位也能读到,我将其记录在书中。那座宅邸的主人有一个年轻的儿子,饱读诗书,因而格外孝顺、谦逊,即便是你,也会渴望自己能有这样一个儿子,或者至少是这般的儿子。少年的母亲早已过世,父亲便重新续弦,娶了另一位妻子并生了另一个儿子,也已经过了十二岁。但这位继母在丈夫家中仰仗美貌而非品德得势,不知是天性轻浮,还是被命运驱使走向极端的罪愆,竟把目光投向了自己的继子。因此,亲爱的读者啊,请明白你读到的不是滑稽故事,而是悲剧,正从喜剧的便鞋跃升至悲剧的高靴。然而,只要年幼的丘比特还在最初的萌芽中滋长,其力量尚且微弱,那个女人便只是隐忍不发,轻易压制住淡淡的羞红,以沉默抵御着;但当狂乱的烈火充塞了整个胸膛、放纵狂暴的爱情翻江倒海时,她终于屈服于肆虐的神明,借口身体欠安,用虚假的病容掩盖内心的创伤。大家都清楚,健康与面容受损的种种表征,在病人和情人身上是何其完全一致:难看的苍白、涣散的眼神、乏力的双膝、辗转反侧的睡眠,以及因痛苦的缓慢拖延而愈发强烈的叹息。若不是她还在流泪,你真会以为她只是在热病的虚热中煎熬。唉,医生们蒙昧的心啊!脉搏的跳动、体温的失调、疲惫的喘息,以及在床榻上频频翻覆的躯体,究竟算得了什么?善良的神啊!即便不是精通医术的医者,任何通晓维纳斯情欲之人,在看到有人虽无身体的热度却烈火焚身时,要看出其中的端倪又是何等容易!

§10.3

​Ergo igitur impatientia furoris altius agitata diutinum rupit silentium et ad se vocari praecipit filium: quod nomen in eo, si posset, ne ruboris admoneretur, libente eraderet.3 Nec adulescens aegrae parentis moratus imperium, senili tristitie striatam gerens frontem cubiculum petit, uxori patris matrique fratris utcumque debitum sistens obsequium. Sed illa cruciabili silentio diutissime fatigata, et ut in quodam vado dubitationis haerens, omne verbum quod praesenti sermoni putabat aptissimum rursum improbans mi tante etiam nunc pudore, unde potissimum caperet exordium decunctatur. At iuvenis nihil etiam tunc sequius suspicatus, summisso vultu rogat ultro praesentes causas aegritudinis. Tunc illa nancta solitudinis damnosam occasionem, prorumpit in audaciam, et ubertim allacrimans laciniaque contegens faciem voce trepida sic eum breviter affatur: Causa omnis et origo praesentis doloris et etiam medela ipsa et salus unica mihi tute ipse es: isti enim tui oculi per meos oculos ad intima delapsi praecordia meis medullis acerrimum commovent incendium. Ergo miserere tua causa pereuntis nec te religio patris omnino deterreat, cui morituram prorsus servabis uxorem:4 illius enim recognoscens imaginem in tua facie merito te diligo. Habes solitudinis plenam fiduciam, habes capax necessarii facinoris otium: nam quod nemo novit, paene non fit.

因此,在愈发剧烈的狂乱折磨下,她终于打破了长久的沉默,命人将儿子唤到跟前——若有可能,她极乐意将他身上的这一称呼抹去,免得勾起羞耻之心。青年未敢耽搁患病母亲的指令,带着刻有老者般悲伤皱纹的前额来到卧室,向父亲的妻子、弟弟的母亲献上无论如何都应尽的顺从。然而,那女人被痛苦的沉默长久折磨得心力交瘁,仿佛搁浅在犹疑的浅滩上,将原本认为最适合眼下言辞的一切话语再次推翻,羞耻之心在心头仍在激战,迟疑着究竟从何处开口最为得当。而青年此时仍未怀疑有任何不轨之事,低着头主动询问她眼下的病因。于是她抓住了独处这一凶险的时机,猛然鼓起勇气,泪如泉涌,用衣角掩着面,以颤抖的声音简短地对他说道: “眼下我这一切痛苦的原因与根源,甚至唯一的药石与生机,正全在你自己身上。因为你的那双眼睛穿过我的双眼,坠入了我内心深处,在我的骨髓里点燃了最炽烈的火焰。因此,求你怜悯因你而快要死去的我吧;对父亲的敬畏绝不应阻拦你,因为你完全是在为他挽救一位行将死去的妻子。我正是因为在你的脸上认出了他的面貌,才理所应当地爱上了你。你完全可以确信我们此刻独处无虞,有充裕的闲暇去完成这不得不做的事;因为无人知晓之事,便几乎等于未曾发生。”

语法注4 条
  1. 10.2quem tibi quoque provenisse cuperes vel talem

    cuperes 为泛指第二人称(理想第二人称)的未完成过去时虚拟式,表示潜在或虚拟愿望(“即便是你也会渴望生下这样的儿子”)。vel talem 紧承 quem,意为“或者至少是这般的儿子”,起让步与强调作用。

  2. 10.2crederes et illam fluctuare tantum vaporibus febrium, nisi quod et flebat

    主句中的 crederes 是理想第二人称的未完成过去时虚拟式,表示潜在推测(“你会以为……”)。与其相对,由 nisi quod(“若非因为……”、“除了……之外”)引导的例外从句由于陈述客观事实(她在哭泣),因而使用直陈式未完成过去时 flebat。

  3. 10.3quod nomen in eo, si posset, ne ruboris admoneretur, libente eraderet

    quod 为连接关系形容词,修饰 nomen 并指代前文的 filium,作 eraderet 的直接宾语。条件句 si posset ... eraderet 采用未完成过去时虚拟式表达与叙事现状相反的假设。目的从句 ne ruboris admoneretur 中,ruboris 为由提醒动词 admoneretur(被动语态)所支配的事项属格(表示被提醒的内容)。

  4. 10.3cui morituram prorsus servabis uxorem

    与格关系代名词 cui 指代先行词 patris,充当利害与格(“为他”)。将来分词 morituram 修饰 uxorem,带有条件含义(“若非如此必死无疑的妻子”),构成了继母诡辩逻辑的核心,即把不伦勾当悖论式地包装成替父亲挽救妻子的孝行。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi1212.phi002.humanitext-lat1:10.1-10.3