← 阿普列尤斯

辩护篇

§102-103

各项指控的总括驳斥与向马克西穆斯的结语

阿普列乌斯论证了自己根本不存在施用巫术的动机,以精练的两语答辩逐一驳斥控方的各项非难,并在确信捍卫了哲学尊严的前提下向裁判官马克西穆斯的公正见识陈词,结束全篇辩护。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§102

​Quid etiam est, Aemiliane, quod non te iudice refutauerim? quod pretium magiae meae repperisti? cur ergo Pudentillae animum ueneficiis flecterem? quod ut ex ea commodum caperem?1 uti dotem mihi modicam potius quam amplam diceret? o praeclara carmina. an ut eam dotem filiis suis magis restipularetur quam penes me sineret? quid addi ad hanc magiam potest? an uti rem familiarem suam meo adhortatu pleramque filiis condonasset, quae nihil illis ante me maritum fuerat largita, mihi nihil quicquam impertiret? o graue ueneficium dicam an ingratum beneficium.2 an ut testamento, quod irata filio scribebat, filium potius, cui offensa erat, quam me, cui deuincta, heredem relinqueret? hoc quidem multis cantaminibus difficile impetraui. putate uos causam non apud Cl(audium) Maximum agere, uirum aequum et iustitiae pertinacem, sed alium aliquem prauum et saeuum iudicem substituite, accusationum fautorem, cupidum condemnandi: date ei quod sequatur, ministrate uel tantulam uerisimilem occasionem secundum uos pronuntiandi; saltim fingite aliquid, eminiscimini quod respondeatis, qui uos ita rogarit. et quoniam omnem conatum necesse est quaepiam causa praecedat, respondete qui Apuleium dicitis animum Pudentillae magicis illectamentis adortum, quid ex ea petierit, cur fecerit. formam eius uoluerat? negatis. diuitias saltim concupierat? negant tabulae dotis, negant tabulae donationis, negant tabulae testamenti, in quibus non modo non cupide appetisse, uerum etiam dure reppulisse liberalitatem suae uxoris ostenditur. quae igitur alia causa est? quid ommutuistis? quid tacetis? ubi illud libelli uestri atrox principium nomine priuigni mei formatum:

埃米利阿努斯啊,究竟还有什么,是没有在连你作裁判的情况下也被我驳倒的呢?你为我的巫术找到了什么报酬?那我究竟为何要用妖术去动摇普邓蒂拉的心呢?是为了从她那里捞取什么好处呢?为了让她指定给我一份微薄而非丰厚的嫁妆吗?哦,多么绝妙的咒语啊!抑或是为了让她为她的儿子们把那笔嫁妆立约索回,而不是任由我掌管?对于这样的巫术还能补充什么呢?抑或是为了在我的劝导下,让她把大部分家产赠予儿子们——在以我为夫之前她未曾施舍给他们分文——而对我却一无所施?我该称这为可怕的妖术呢,还是一桩不领情的善举?抑或是为了让她在对儿子愤恨之中撰写遗嘱时,宁愿把触怒了她的儿子立为继承人,也不把她深情所系的我立为继承人?这确实是我费尽千咒万符才艰难求得的!且假设你们不是在公正且坚守正义的克劳狄乌斯·马克西穆斯面前辩护,而是换上某个败坏而残忍的法官,一个纵容告发、渴望定罪的人吧:给他一点可以顺应的由头,提供哪怕极微小、看似合理的依循你们作出判决的机会;至少捏造点什么,向如此询问你们的人编造出一些回答吧。既然一切企图必然有某种缘由在先,你们这些声称阿普列乌斯以巫术诱惑袭击普邓蒂拉心灵的人,请回答:他图谋她什么,又为何要这么做?他是垂涎她的容色吗?你们否认。他至少觊觎她的财富吗?嫁妆书板予以否认,赠予契约予以否认,遗嘱书板予以否认,在所有这些文书中均表明,他不仅没有贪婪地攫取,反而严词拒绝了妻子的慷慨。那么究竟还有什么其他缘由?你们为何哑口无言了?为何沉默不语了?你们以我继子之名起草的那份起诉书的可怕开头如今安在:

§103

​hunc ego, domine Maxime,reum apud te facere institui? quin igitur addis; reum magistrum, reum uitricum, reum deprecatorem?3 sed quid deinde? plurimorum maleficiorum et manifestissimorum. cedo unum de plurimis, cedo dubium uel saltem obscurum de manifestissimis. ceterum ad haec, quae obiecistis, numera an binis uerbis respondeam. dentes splendidas: ignosce munditiis. specula inspicis: debet philosophus. uersus facis: licet fieri. pisces exploras: Aristoteles docet. lignum consecras: Plato suadet. uxorem ducis: leges iubent. prior natu ista est: solet fieri. lucrum sectatus es: dotalis accipe, donationem recordare, testamentum lege. quae si omnia affatim retudi, si calumnias omnes refutaui, si me in omnibus non modo criminibus, uerum etiam maledictis procul a culpa tutus sum, si philosophiae honorem, qui mihi salute mea antiquior est, nusquam minui, immo contra ubique si cum septem pennis eum tenui: si haec, ut dico, ita sunt, possum securus existimationem tuam reuereri quam potestatem uereri,4 quod minus graue et uerendum mihi arbitror a procons(ule) damnari quam si a tam bono tamque emendato uiro improber. Dixi.

“马克西穆斯大人,我决意在您面前使此人成为被告”? 那么你们为何不加上一句: “作为老师的被告、作为继父的被告、作为求情人的被告”? 但接下来又是什么呢? “因犯有极多且最为昭彰的罪恶。” 且从极多之中拿出一件来,且从最为昭彰之中拿出一件存疑或哪怕含糊的来!至于你们提出的这些非难,数数看我是不是各用两个词作答: “你洁白牙齿。” 请原谅整洁。 “你照镜子。” 哲学家理当如此。 “你作诗篇。” 这是被允许的。 “你探究鱼类。” 亚里士多德有教导。 “你供奉木雕。” 柏拉图所劝导。 “你娶妻室。” 法律之命令。 “那个女人年龄更长。” 常有之事。 “你追逐利益。” 拿去嫁妆契约,回想生前赠予,读读那份遗嘱。如果我已经彻底击碎了所有这些指控,如果我已经驳斥了所有诬蔑,如果在一切罪名乃至恶言诽谤面前我都已远离过错、保全自身,如果我未曾贬损哲学的荣耀——它对我而言比我自身的安危更为重要——反之若在各处都以七重羽翼维系了它:如果正如我所说,事情确是如此,我便能坦然地敬重您的见识而非畏惧您的权力;因为我认为,被一位资深执政官定罪,比起遭到一位如此善良、无可指摘之人的否定,对我来说倒算不上多么沉重和令人惧怕的事。 我言尽于此。

语法注4 条
  1. 102quod ut ex ea commodum caperem?

    quod 为疑问形容词,修饰 commodum(“何种利益”),ut 引导目的从句,承接前文 cur ... flecterem? 所蕴含的主动词,构成修辞性疑问句:“究竟为了从她那里取得何种利益(才施术)?”

  2. 102o graue ueneficium dicam an ingratum beneficium.

    dicam 为审慎思考/犹豫疑问的现在时虚拟式(“我该称之为……吗?”)。通过 an 引导的选择疑问句,在控方指控的“巫术/毒害”(ueneficium)与实际上的“恩惠”(beneficium)之间构成精妙的双关修辞(paronomasia)。

  3. 103reum magistrum, reum uitricum, reum deprecatorem

    三个名词(magistrum、uitricum、deprecatorem)作为同位语修饰 reum。针对起诉书的程式用语“hunc reum facere”(使此人成为被告),排比列举被告对原告普邓斯所兼具的恩师、继父与调停者身份,形成强烈的反讽修辞。

  4. 103possum securus existimationem tuam reuereri quam potestatem uereri

    在比较连词 quam 之前省略了副词 potius 或 magis,这在白银时期及帝国时期的拉丁语中极为常见。形成了将“敬重(reuereri)其见识”与“畏惧(uereri)其权力”相对照的结构。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi1212.phi001.humanitext-lat1:102-103