- 底本
- Vitruvius Pollio, creator; Krohn, Fritz, editor, F. Krohn
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi1056.phi001.humanitext-lat1:9.7.1-9.7.7
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
在列举各地纬度所对应的立杆与影长比例后,维特鲁威逐步详述了日晷制作基础——日晷投影图(analemma)的几何作图步骤,并进而说明将介绍各类日晷及其发明者。
Nobis autem ab his separandae sunt rationes et explicandae menstruae dierum brevitates itemque dilatationes. namque sol aequinoctiali tempore ariete libraque versando, quas e gnomone partes habet novem, eas umbrae facit VIII in declinatione caeli, quae est Romae. itemque Athenis quam magnae sunt gnomonis partes quattuor, umbrae sunt tres, ad VII Rhodo V, ad XI Tarenti IX, ad quinque Alexandriae tres, ceterisque omnibus locis aliae alio modo umbrae gnomonum aequinoctiales a natura rerum inveniuntur disparatae.
然而,我们必须将自己的学说与这些内容区分开来,并解释各月昼长的缩短与伸长。因为在春分与秋分之时,太阳运行于白羊座与天秤座,在罗马的天顶偏角下,日晷立杆的九份长度会产生八份的影长。同样在雅典,立杆长为四份时,影长为三份;在罗得岛,为七比五;在塔兰托,为十一比九;在亚历山大里亚,为五比三;在所有其他地方,自然本身所决定的立杆在分点的影长也各不相同。
Itaque in quibuscumque locis horologia erunt describenda, eo loci1 sumenda est aequinoctialis umbra, et si erunt quemadmodum Romae gnomonis partes novem, umbrae octo, linea describatur in planitia et e media πρὸς ὀρθᾶς2 erigatur quae dicitur gnomon. et a linea, quae erit planities, in linea gnomonis circino novem spatia dimetiantur; et quo loco nonae partis signum fuerit, centrum constituatur, ubi erit littera A; et diducto circino ab eo centro ad lineam planitiae, ubi erit littera B, circinatio circuli describatur, quae dicitur meridiana.
因此,无论在何处绘制日晷,都必须取该地的分点影长;如果像罗马那样,立杆为九份,影长为八份,就在平面上画一条线,并从其中点垂直竖起一条被称为立杆的线。从作为平面的那条线起,用圆规在立杆线上量出九个等分;在第九份的记号处确定中心,即字母A所在之处。把圆规从该中心张开至平面所在的线(即字母B所在之处),画出一个圆周,被称为子午线圈。
Deinde ex novem partibus, quae sunt a planitia ad gnomonis centrum, VIII sumantur et signentur in linea, quae est in planitia, ubi erit littera C. haec autem erit gnomonis aequinoctialis umbra. et ab eo signo et littera C per centrum, ubi est littera A, linea perducatur, ubi erit solis aequinoctialis radius. tunc a centro diducto circino ad lineam planitiae aequilatatio signetur, ubi erit littera E sinisteriore parte et D ulteriore in extremis lineae circinationis. et per centrum perducendum, ut aequa duo hemicyclia sint divisa. haec autem linea a mathematicis dicitur horizon.
接着,在从平面到立杆中心的九份中取出八份,标记在位于平面的线上字母C所在之处。这就是立杆的分点影长。从该记号和字母C穿过字母A所在的中心引一条线,这就是分点的太阳光线。然后把圆规从中心张开至平面的线,在圆周线的两端标出等距的宽度,左侧为字母E,外侧为D。穿过中心引线,使之被分成两个相等的半圆。这条线被数学家们称为地平线。
Deinde circinationis totius sumenda pars est XV; et circini centrum conlocandum in linea circinationis, quo loci secat eam lineam aequinoctialis radius, ubi erit littera F; et signandum dextra sinistra, ubi sunt litterae G H. deinde ab his et per centrum lineae usque ad lineam planitiae perducendae sunt, ubi erunt litterae I K. ita erit solis radius unus hibernus, alter aestivus. contra autem E littera D erit, qua secat circinationem linea, quae est traiecta per centrum, ubi est littera A; et contra G erunt litterae I et M; et contra H litterae erunt K et L; et contra C et F et A erit littera N.
接着,取整个圆周的十五分之一;将圆规的中心置于分点光线切过圆周线的地方,即字母F所在之处;在左右两边标记字母G和H所在之处。然后从这些点穿过中心引线,直达平面所在的线,即字母I和K所在之处。这样一条太阳光线就成为冬至光线,另一条成为夏至光线。在字母E的相对一侧是字母D,这是穿过字母A所在中心的线切过圆周的地方;G的相对一侧是字母I和M;H的相对一侧是字母K和L;C、F、A的相对一侧则是字母N。
Tunc perducendae sunt διαμέτρω3 ab G ad L et ab H ad M. quae erit superior, partis erit aestivae, inferior hibernae. eaeque διαμέτρω sunt aeque mediae dividendae, ubi erunt litterae O et P, ibique centra signanda. et per ea signa et centrum A lineae ad extrema lineae circinationis sunt perducendae, ubi erunt litterae Q et R. haec erit linea πρὸς ὀρθᾶς radio aequinoctiali. vocabitur autem haec linea mathematicis rationibus axon. et ab eisdem centris diducto circino ad extremas diametros describantur hemicyclia, quorum unum erit aestivum, alterum hibernum.
随后,应当从G到L以及从H到M引两条直径(平行弦)。处于上方的一条属于夏至部分,下方的一条属于冬至部分。这两条直径应当在正中平分,在那里标出字母O和P作为中心。穿过这些记号和中心A引线至圆周线的端点,即字母Q和R所在之处。这条线将与分点光线成直角。按照数学理论,这条线被称为轴(axon)。从这些相同的中心把圆规张开至直径的端点画出半圆,其中一个是夏至半圆,另一个是冬至半圆。
Deinde in quibus locis secant lineae paralleloe lineam eam quae dicitur horizon, in dexteriore parte erit littera S, in sinisteriore T. et ab littera S ducatur linea parallelos axoni ad extremum dextrum hemicyclium, ubi erit littera V; et ab T ad sinistrum hemicyclium item parallelos linea ducatur ad litteram X. haec autem paralleloe lineae vocitantur †locothomus. et tum circini centrum conlocandum est eo loci, quo secat circinationem aequinoctialis radius, ubi erit littera F; et diducendum ad eum locum, quo secat circinationem aestivus radius, ubi est littera H. e centro aequinoctiali intervallo aestivo circinatio circuli menstrui agatur, qui menaeus dicitur. ita habebitur analemmatos deformatio.
接着,在这些平行线切割被称为地平线的地方,右侧为字母S,左侧为T。从字母S引一条与轴平行的线到右侧半圆的边缘,即字母V所在之处;从T同样向左侧半圆引一条平行线,直到字母X。这些平行线俗称为locothomus。随后,圆规的中心应置于分点光线切割圆周的地方,即字母F所在之处;并将其张开到夏至光线切割圆周的地方,即字母H所在之处。以分点中心、夏至间距画出一个月份圆的圆周,被称为menaeus。这样便得到了日晷投影图(analemma)的形貌。
Cum hoc ita sit descriptum et explicatum, sive per hibernas lineas sive per aestivas sive per aequinoctiales aut etiam per menstruas in subiectionibus rationes horarum erunt ex analemmatos describendae, subiciunturque in eo multae varietates et genera horologiorum et describuntur rationibus his artificiosis. omnium autem figurarum descriptionumque earum effectus unus, uti dies aequinoctialis brumalisque itemque solstitialis in duodecim partes aequaliter sit divisus. quas ob res non pigritia deterritus praetermisi, sed ne multa scribendo offendam, a quibusque inventa sunt genera descriptionesque horologiorum, exponam.4 neque enim nunc nova genera invenire possum nec aliena pro meis praedicanda videntur. itaque quae nobis tradita sunt et a quibus sint inventa, dicam.
当此图如此绘制并阐明之后,无论是通过冬至线、夏至线、分点线还是各月的线,都可以在其下的投影中从日晷投影图绘制出时辰的计算,许多变化和种类的日晷都被置于其下,并依这些精巧的理论绘制出来。然而所有这些图形和绘制的效果只有一个,即让分点、冬至和夏至的白昼均等地分成十二等份。因此,我并不是因懈怠而有所遗漏,而是为了不因长篇累牍而惹人生厌,才将各类日晷及其作图法是由何人发明的加以陈述。因为我现在既无法发明新的种类,也不宜将他人的成果称作自己的创造。所以,凡传授给我们的事物以及它们是由谁发明的,我都将一一说明。
- 9.7.2eo loci
代词副词 eo 与表示地点的属格(部分属格用法)loci 相结合的惯用表达,意为“在那个地方”或“在当地”。
- 9.7.2πρὸς ὀρθᾶς
直接借用希腊语成语 πρὸς ὀρθὰς (γωνίας),作副词短语使用,意为“成直角地”或“垂直地”,相当于拉丁语的 ad perpendiculum 或 ad rectos angulos。
- 9.7.5διαμέτρω
源自希腊语阴性名词 διάμετρος 的双数主格(被当作阴性复数处理的双数形)。此处指代 ab G ad L 与 ab H ad M 这两条平行弦(直径),故使用双数形式。
- 9.7.7non pigritia deterritus praetermisi, sed ne multa scribendo offendam, a quibusque inventa sunt genera descriptionesque horologiorum, exponam
主句的对比结构。前半句“我并非因懈怠受阻而予以略去(non pigritia deterritus praetermisi)”,后半句则插入目的从句“以免长篇累牍惹人生厌(ne multa scribendo offendam)”,引出主动词 exponam,其宾语为间接疑问从句 a quibusque inventa sunt...。
