- 底本
- Vitruvius Pollio, creator; Krohn, Fritz, editor, F. Krohn
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi1056.phi001.humanitext-lat1:7.7.1-7.7.5
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
本节记述了天然矿物颜料(黄土、红土、帕莱托尼姆白土、梅洛斯白土、绿土、雌黄、鸡冠石)的产地、命名渊源及开采情况。
Primum autem exponemus, quae per se nascentia fodiuntur, uti sil, quod graece ὤχρα dicitur. haec vero multis locis, ut etiam in Italia, invenitur;1 sed quae fuerat optima, attica, ideo nunc non habetur, quod Athenis argentifodinae cum habuerunt familias, tunc specus sub terra fodiebantur ad argentum inveniendum. cum ibi vena forte inveniretur, nihilominus uti argentum persequebantur;2 itaque antiqui egregia copia silis ad politionem operum sunt usi.
首先,我们将阐述那些自然生成并被开采出来的颜料,例如希腊语中称为奥克拉的黄土。它见于许多地方,甚至在意大利也有;但从前最好的阿提卡黄土,如今已无法获得了,这是因为在雅典,当银矿拥有劳工队伍时,人们为了探寻白银而在地下挖掘坑道。当偶然在那里发现矿脉时,人们对它的追寻绝不亚于白银;因此古人在工程饰面中使用了极大量的黄土。
Item rubricae copiosae multis locis eximuntur, sed optimae paucis, uti Ponto Sinope, et Aegypto, in Hispania Balearibus, non minus etiam Lemno, cuius insulae vectigalia Atheniensibus senatus populusque Romanus concessit fruenda.3
同样,红土在许多地方被大量开采,但最好的只出自少数地方,如本都的锡诺珀、埃及、西班牙的巴利阿里群岛,同样还有利姆诺斯岛,罗马元老院与人民曾把该岛的税收收益批给雅典人享有。
Paraetonium vero ex ipsis locis, unde foditur, habet nomen. eadem ratione melinum, quod eius metallum in sola cycladi Melo dicitur esse.
而帕莱托尼姆白土则是从其开采地的地名得名的。出于同样的原因有梅洛斯白土,因为据说在基克拉泽斯群岛中,它的矿藏仅存在于梅洛斯岛。
Creta viridis item pluribus locis nascitur, sed optima Zmyrnae; hanc autem Graeci θεοδοτεῖον vocant, quod Theodotus nomine fuerat, cuius in fundo id genus cretae primum est inventum.
绿土也出产于许多地方,但最好的在士麦那;希腊人称之为西奥多特土,这是因为曾有一位名叫西奥多特的人,正是在他的地产上最初发现了这种土。
Auripigmentum, quod ἀρσενικόν graece dicitur, foditur Ponto. sandaraca item pluribus locis, sed optima Ponto proxime flumen Hypanim habet metallum.
希腊语中称为阿尔塞尼孔的雌黄出产于本都。鸡冠石同样出产于许多地方,但最好的矿藏在本都紧邻许帕尼斯河之处。
- 7.7.1haec vero multis locis, ut etiam in Italia, invenitur
女性单数主格代词 haec 指代中性名词 sil,但其语法性受到了前句述语中的希腊语阴性名词 ὤχρα 的吸引(性吸引现象,attractio generis)。后面的 quae fuerat optima, attica 亦延续了这一阴性形式。
- 7.7.1nihilominus uti argentum persequebantur
此处的 uti 为副词 ut 的异体,意为“正如”、“不亚于”。persequebantur 的直接宾语为前文的 vena (silis),整句意为“他们追寻它绝不亚于白银”。若将 uti 视为引导目的或结果的连词 ut,则会导致该结构缺少主谓搭配,故不可取。
- 7.7.2concessit fruenda
述语动形容词结构:concedo 支配直接宾语 vectigalia(中性复数宾格)以及同格的动形容词 fruenda(中性复数宾格),表示目的:“把收益准予享用”(即“允许享用其收益”)。
