- 底本
- Vitruvius Pollio, creator; Krohn, Fritz, editor, F. Krohn
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi1056.phi001.humanitext-lat1:5.pr.1-5.pr.5
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
作者阐述了建筑著作因术语晦涩而不同于历史或诗歌,因而必须行文简短,援引毕达哥拉斯派的立方数论和戏剧间歇来证明分设短卷的合理性,并预告本卷将探讨包括广场在内的公共建筑。
Qui amplioribus voluminibus, imperator, ingenii cogitationes praeceptaque explicaverunt, maximas et egregias adiecerunt suis scriptis auctoritates. quod etiam velim nostris quoque studiis res pateretur,1 ut amplificationibus auctoritas et in his praeceptis augeretur; sed id non est, quemadmodum putatur, expeditum. non enim de architectura sic scribitur uti historia aut poemata. historiae per se tenent lectores; habent enim novarum rerum varias expectationes. poematorum vero metra et pedes ac verborum elegans dispositio et sententiarum inter personas distinctas pronuntiatio prolectando sensus legentium perducit sine offensa ad summam scriptorum terminationem.
陛下,那些在篇幅更浩繁的卷册中阐释自己才智的构思与规训的人,为自己的著作增添了极大而卓越的权威。我也诚然希望客观条件允许我们的学术探求也能如此,以便通过铺叙在这些规训中同样提升权威;但这并不像人们所认为的那样容易。因为建筑学并不像历史或诗歌那样被书写。历史著作本身就能吸引读者,因为它们包含着对新鲜事物的多样期待。然而诗歌的格律与音步,优美的措辞安排,以及在鲜明人物之间表达思想的吟诵,引人入胜地陶冶读者的感官,毫无阻碍地将其引向作品的最末篇章。
Id autem in architecturae conscriptionibus non potest fieri, quod vocabula ex artis propria necessitate concepta inconsueto sermone obiciunt sensibus obscuritatem. cum ergo ea per se non sint aperta nec pateant eorum in consuetudine nomina, tum etiam praeceptorum late vagantes scripturae, si non contrahentur, ut paucis et perlucidis sententiis explicentur, frequentia multitudineque sermonis inpediente2 incertas legentium efficient cogitationes. itaque occultas nominationes commensusque e membris operum pronuntians, ut memoriae tradantur, breviter exponam; sic enim expeditius ea recipere poterunt mentes.
但这在建筑学的著述中却不可能发生,因为从这门技艺固有的必要性中构想出来的术语,以不寻常的语言给读者的理解带来了晦涩。因此,既然这些术语本身并不浅显,其名称在日常习俗中也不通用,那么,倘若将规训漫无边际地长篇大论,而不加以浓缩以期用简明清晰的文句阐释,那么语言的繁多与杂沓就会造成阻碍,使读者的思考陷入困惑。因此,为了使其铭记于心,我将阐明深奥的术语以及从建筑构件中得出的均称比例,并予以简短阐述;因为这样一来,人们的心智便能更敏捷地领会它们。
Non minus cum animadvertissem distentam occupationibus civitatem publicis et privatis negotiis, paucis iudicavi scribendum, uti angusto spatio vacuitatis ea legentes breviter percipere possent. Etiamque Pythagorae quique eius haeresim fuerunt secuti, placuit cybicis rationibus praecepta in voluminibus scribere, constitueruntque cybum CCXVI versus eosque non plus tres in una conscriptione oportere esse putaverunt.3
同样,当我注意到国家正为公务和私务的繁忙所缠绕时,我断定应当简明扼要地书写,以便读者能在狭窄的闲暇时间里简短地理解这些内容。 此外,毕达哥拉斯以及追随其学派的人,也赞同在书卷中按照立方的比例来书写规训,他们规定一个立方为二百一十六行,并认为在一篇著述中不应超过三个这样的立方。
Cybus autem est corpus ex lateribus aequali latitudine planitiarum perquadratum. is cum est iactus, quam in partem incubuit, dum est intactus, inmotam habet stabilitatem, uti sunt etiam tesserae, quas in alveo ludentes iaciunt. hanc autem similitudinem ex eo sumpsisse videntur, quod is numerus versuum, uti cybus, in quemcumque sensum insederit, inmotam efficiat ibi memoriae stabilitatem. graeci quoque poetae comici interponentes e choro canticum diviserunt spatia fabularum. ita partes cybica ratione facientes intercapedinibus levant actorum pronuntiationes.
所谓立方体,是由等宽平面的各侧面构成的完全正方的立体。它在被掷出时,无论倾倒在哪个面上,只要未被碰触,就保持着不动摇的稳定性,正如游戏者在棋盘上掷出的骰子一样。他们似乎正是基于这一点借用了这个比喻:即这一行数正如立方体一样,无论落在何种感知中,都能在那里使记忆产生不动摇的稳定。希腊的喜剧诗人也通过插入歌队的歌唱来划分剧作的段落。这样,他们按照立方的比例划分部分,通过幕间间隙减轻了演员演说的劳累。
Cum ergo haec naturali modo sint a maioribus observata animoque advertam inusitatas et obscuras multis res esse mihi scribendas, quo facilius ad sensus legentium pervenire possint, brevibus voluminibus iudicavi scribere; ita enim expedita erunt ad intellegendum. eorumque ordinationes institui, uti non sint quaerentibus separatim colligenda, sed e corpore uno et in singulis voluminibus generum haberent explicationes. itaque, Caesar, tertio et quarto volumine aedium sacrarum rationes exposui, hoc libro publicorum locorum expediam dispositiones. primumque forum uti oporteat constitui, dicam, quod in eo et publicarum et privatarum rerum rationes per magistratus gubernantur.
既然这些都是先人依照自然法则所观察到的,而我又意识到自己必须书写对许多人而言罕见而晦涩的事物,那么为了能更容易地进入读者的感官,我断定应当写成短小的卷册;因为这样便易于理解。我也安排了它们的秩序,使探求者不必分别四处搜集,而是从一部统一的著作中,在每一单卷内就能获得各类建筑的阐释。因此,恺撒,在第三卷和第四卷中我已经阐述了神圣庙宇的法度,在本书中我将阐明公共场所的布局。我将首先说明广场应当如何设立,因为在广场上,公私事务的处置都是由长官们来治理的。
- 5.pr.1quod etiam velim nostris quoque studiis res pateretur
quod 为接续性关系代词,承接前一句的整个内容(通过卷帙浩繁来增加权威)。velim 为现在时虚拟式,表示委婉愿望,其后省略了连词 ut,引导未完成过去时虚拟式的从句 res pateretur,表示与现在事实相反的愿望:“我也诚然希望客观条件允许我们的学术探求也能如此”。
- 5.pr.2frequentia multitudineque sermonis inpediente
由现在分词 inpediente 与名词 frequentia multitudineque sermonis 构成的独立夺格结构。表示伴随情况或原因(“词句的繁多杂沓造成妨碍”),修饰主句的谓语动词 efficient 及宾语 incertas cogitationes。
- 5.pr.3constitueruntque cybum CCXVI versus eosque non plus tres in una conscriptione oportere esse putaverunt
CCXVI versus(216行)作为宾语补足语(或同位语)修饰 constituerunt 的宾语 cybum。后半句中 putaverunt 支配宾语补足结构(AcI),代词 eos(指代这216行的立方体单位)作为非人称不定式 oportere 所支配的 esse 的主语宾格,non plus tres 则作为其谓语宾格,意为“他们认为在一部著作中这些单位不应超过三个”。
