- 底本
- Vitruvius Pollio, creator; Krohn, Fritz, editor, F. Krohn
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi1056.phi001.humanitext-lat1:4.1.1-4.1.6
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
维特鲁威阐释了科林斯式的比例与构件组合,随后叙述了古典三种样式的起源,重点讲述了多立克式在阿开亚的偶然开端,以及爱奥尼亚殖民时期基于男性身躯比例确立多立克式柱式的过程。
Columnae corinthiae praeter capitula omnes symmetrias habent uti ionicae, sed capitulorum altitudines efficiunt eas pro rata1 excelsiores et graciliores, quod ionici capituli altitudo tertia pars est crassitudinis columnae, corinthii tota crassitudo scapi. igitur quod duae partes e crassitudine corinthiarum adiciuntur, efficiunt excelsitate speciem earum graciliorem.
科林斯式柱除柱头外,其所有对称比例皆与爱奥尼式相同,但柱头的高度使其按比例而言更加高挑而纤细,因为爱奥尼式柱头的高度是柱粗的三分之一,而科林斯式柱头的高度则是整根柱身的粗细。因此,由于科林斯式增加了粗细的三分之二,遂因其高度而使其外观显得更为纤细。
Cetera membra, quae supra columnas inponuntur, aut e doricis symmetriis aut ionicis moribus in corinthiis columnis conlocantur, quod ipsum corinthium genus propriam coronarum reliquorumque ornamentorum non habuerat institutionem, sed aut e triglyphorum rationibus mutuli in coronis et epistyliis guttae dorico more disponuntur, aut ex ionicis institutis zophoroe scalpturis ornati cum denticulis et coronis distribuuntur.
安放在柱子之上的其余构件,在科林斯式柱上要么依据多立克式的比例,要么按照爱奥尼式的惯例来安置,因为科林斯样式本身并没有确立其檐口及其他装饰的固有规制,而是要么按照多立克惯例根据三陇板的法则在檐口布置突檐托块并在额枋上布置水滴饰,要么依照爱奥尼式的规程将饰有雕刻的楣梁与齿饰及檐口一同配置。
Ita e generibus duobus capitulo interposito tertium genus in operibus est procreatum. e columnarum enim formationibus trium generum factae sunt nominationes, dorica, ionica, corinthia, e quibus prima et antiquitus dorica est nata. Namque Achaia Peloponnensoque tota Dorus, Hellenos et Pthias nymphae filius, regnavit, isque Argis, vetusta civitate, Iunonis templo aedificavit eius generis fortuito formae fanum, deinde isdem generibus in ceteris Achaiae civitatibus, cum etiamnum non esset symmetriarum rationata.2
如此,从两种样式中通过置入柱头,在建筑工程中便催生出了第三种样式。盖因三种样式的名称——多立克、爱奥尼、科林斯——乃是从柱子的构形得来,而在它们之中,多立克式是最早且古已有之的。 因为赫楞与宁芙普提亚之子多罗斯曾统治阿开亚及整个伯罗奔尼撒,他在阿尔戈斯这座古老的城邦中在朱诺的圣域中偶然以该样式的形态建造了一座圣所,继而又在阿开亚的其他城邦中以相同的样式建造,而当时比例的理论体系尚未形成。
Postea autem quam Athenienses ex responsis Apollinis Delphici, communi consilio totius Hellados, XIII colonias uno tempore in Asiam deduxerunt ducesque singulis coloniis constituerunt et summam imperii potestatem Ioni, Xuthi et Creusae filio, dederunt, quem etiam Apollo Delphis suum filium in responsis est professus, isque eas colonias in Asiam deduxit et Cariae fines occupavit ibique civitates amplissimas constituit Ephesum, Miletum, Myunta, (quae olim ab aqua est devorata; cuius sacra et suffragium Milesiis Iones attribuerunt), Prienen, Samum, Teon, Colophona, Chium, Erythras, Phocaeam, Clazomenas, Lebedon, Meliten (haec Melite propter civium adrogantiam ab his civitatibus bello indicto communi consilio est sublata; cuius loco postea regis Attali et Arsinoes beneficio Zmyrnaeorum civitas inter Ionas est recepta): hae civitates, cum Caras et Lelegas eiecissent, eam terrae regionem a duce suo Ione appellaverunt Ioniam ibique deorum inmortalium templa constituentes coeperunt fana aedificare. et primum Apollini Panionio aedem, uti viderant in Achaia, constituerunt et eam Doricam appellaverunt, quod in Dorieon civitatibus primum factam eo genere viderunt.
此后,雅典人依据德尔斐阿波罗的神谕,并在全希腊的共同决议下,同时向小亚细亚派出了十三支殖民队,为各殖民队委派了领袖,并将最高指挥权授予克苏托斯与克瑞乌萨之子伊翁(阿波罗在德尔斐的神谕中亦宣称他是自己的儿子)。伊翁率领这些殖民队进入小亚细亚,占领了卡里亚的土地,并在那里建立了极为广阔的城邦:以弗所、米利都、米尤斯(此城昔日为水所吞没;爱奥尼人将其祭仪与表决权归于米利都人)、普里埃内、萨摩斯、忒奥斯、科洛丰、希俄斯、埃律特赖、福卡亚、克拉佐墨奈、勒贝多斯、墨利忒(此墨利忒因其公民的傲慢,在这些城邦共同决议宣战后被消灭;作为其替代,其后因阿塔罗斯国王与阿尔西诺埃的恩德,士麦那人的城邦被接纳于爱奥尼人之中)。这些城邦在驱逐了卡里亚人和勒勒吉人之后,以其领袖伊翁的名字将那片土地称为爱奥尼亚,并在那里为不朽的诸神设立庙宇,开始营建圣所。他们首先如在阿开亚所见那般为泛爱奥尼亚的阿波罗建立了一座神庙,并称之为多立克式,因为他们见到最初在多利斯人的城邦中是以这种样式造就的。
In ea aede cum voluissent columnas conlocare, non habentes symmetrias earum et quaerentes, quibus rationibus efficere possent, uti et ad onus ferendum essent idoneae et in aspectu probatam haberent venustatem, dimensi sunt virilis pedis vestigium et id retulerunt in altitudinem. cum invenissent pedem sextam partem esse altitudinis in homine, item in columnam transtulerunt et, qua crassitudine fecerunt basim scapi, tantas sex cum capitulo in altitudinem extulerunt.3 ita dorica columna virilis corporis proportionem et firmitatem et venustatem in aedificiis praestare coepit.
当他们意图在该神庙中设立柱子时,由于尚未掌握它们的比例,又在探求能够依据何种法则使之既适于承受荷载,又在观瞻上具有令人称道的优美,他们便测量了成年男子的足印,并将其与身高联系起来。当发现男子之足为身高的六分之一时,他们同样将其转化运用于柱子上;他们以何等粗细制作柱身的基底,便连同柱头一起在高度上提升了其六倍之多。多立克柱遂如此在建筑物中展现出了男子身躯的比例、稳固与优美。
- 4.1.1pro rata
成语性副词短语(为 pro rata parte 的省略),意为“按比例”、“相应地”。在此表示柱身的外观随着柱头高度的增加而在比例上显得更加高挑纤细(excelsiores et graciliores)。
- 4.1.3cum etiamnum non esset symmetriarum rationata
手抄本中的异文难点,作 rationata(部分校勘本改作 ratio nata)。无论视为形容词名词化中性复数(或无人称用法)意指“比例的理性体系”,还是作 ratio nata(“体系诞生”),其句法含义皆表明当时尚未建立起关于比例系统(symmetriarum)的合理法则与体系。
- 4.1.6qua crassitudine fecerunt basim scapi, tantas sex cum capitulo in altitudinem extulerunt
表示度量与程度的相关句构。关系从句 qua crassitudine...(柱身基底做成何等粗细)确定了基准尺度,主句以度量宾格 tantas sex(该粗细的六倍)呼应,指明包括柱头在内的高度被提升为基底粗细的六倍。
