- 底本
- Vitruvius Pollio, creator; Krohn, Fritz, editor, F. Krohn
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi1056.phi001.humanitext-lat1:3.3.9-3.3.13
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
在称赞周翼廊的功能及赫尔莫戈尼斯的巧思之后,详细阐述了稀柱、广柱、准密柱、密柱与良柱等各柱式中柱高与柱径的比例,以及为校正视错觉而采取的角柱加粗和柱身向上收分(收分比与卷杀)的计算法则。
Pteromatos enim ratio et columnarum circum aedem dispositio ideo est inventa, ut aspectus propter asperitatem intercolumniorum habeat auctoritatem, praeterea, si ex improviso imbrium aquae vis occupaverit et intercluserit hominum multitudinem, ut habeat in aede circaque cellam cum laxamento liberam moram. haec autem ut explicantur in pseudodipteris aedium dispositionibus!1 quare videtur acuta magnaque sollertia effectus operum Hermogenes fecisse reliquisseque fontes, unde posteri possent haurire disciplinarum rationes.
因为周翼廊的法则以及神庙周围柱列的布置之所以被发明出来,乃是为了使外观因柱间距的起伏疏密而具有崇高威严,此外,若突遇暴风骤雨席卷并阻隔了众人,人们亦可在神庙内部及内殿周围拥有宽敞自如的停留避难之所。而这些在神庙的拟双重周柱式布局中得到了何其充分的展现!因此,赫尔莫戈尼斯似乎是以敏锐而极大的巧思达成了作品的卓越效果,并留下了可供后人汲取学艺法则的源泉。
Aedibus araeostylis columnae sic sunt faciendae, uti crassitudines earum sint partis octavae ad altitudines.2 item in diastylo dimetienda est altitudo columnae in partes octo et dimidiam, et unius partis columnae crassitudo conlocetur. in systylo altitudo dividatur in novem et dimidiam partem, et ex eis una ad crassitudinem columnae detur. item in pycnostylo dividenda est altitudo in partes decem, et eius una pars facienda est columnae crassitudo. eustyli autem aedis columnae, uti systyli, in novem partes altitudo dividatur et dimidiam partem, et eius una pars constituatur in crassitudine imi scapi. ita habebitur pro rata parte intercolumniorum ratio.
在稀柱式神庙中,圆柱的构筑应当使其粗细厚度相对于高度为八分之一。同样,在广柱式中,柱高应划分为八又二分之一等份,取其中的一份作为圆柱的粗细。在准密柱式中,柱高应划分为九又二分之一等份,并将其中的一份赋予圆柱的粗细。同样,在密柱式中,柱高应划分为十等份,并以其一份作为圆柱的粗细。然而在良柱式神庙中,正如在准密柱式中一样,柱高应划分为九又二分之一等份,并将其中的一份定为柱轴底部的粗细。这样,与柱间距成正比的比例关系便得以确立。
Quemadmodum enim crescunt spatia inter columnas, proportionibus adaugendae sunt crassitudines scaporum. namque si in araeostylo nona aut decima pars crassitudinis fuerit, tenuis et exilis apparebit, ideo quod per latitudinem intercolumniorum aer consumit et inminuit aspectu scaporum crassitudinem. contra vero pycnostylis si octava pars crassitudinis fuerit, propter crebritatem et angustias intercolumniorum tumidam et invenustam efficiet speciem. itaque generis operis oportet persequi symmetrias. etiamque angulares columnae crassiores faciendae sunt ex sua diametro quinquagesima parte, quod eae ab aere circumciduntur et graciliores videntur esse aspicientibus. ergo quod oculus fallit, ratiocinatione est exaequandum.3
因为柱与柱之间的空隙越是增大,柱轴的粗细厚度就越须按比例增加。倘若在稀柱式中粗细为九分之一或十分之一,柱子就会显得单薄纤弱,这是因为通过柱间距的开阔,空气在视觉上消减并损耗了柱轴的粗细厚度。反之,在密柱式中粗细若是八分之一,则会因柱列的密集与柱间的狭窄而造成臃肿笨拙的外观。因此,必须遵循各类建筑作品的均称。此外,角柱的粗细应当依其自身直径增加五十分之一,因为它们四周处于空旷的大气之中,在观看者眼中显得更为纤细。因此,凡是眼睛所受的错觉蒙蔽,皆须通过合乎理性的计算予以校正拉平。
Contracturae autem in summis columnarum hypotracheliis ita faciendae videntur, uti, si columna sit ab minimo ad pedes quinos denos, ima crassitudo dividatur in partes sex et earum partium quinque summa constituatur. item quae erit ab quindecim pedibus ad pedes viginti, scapus imus in partes sex et semissem dividatur, earumque partium quinque et semisse superior crassitudo columnae fiat. item quae erunt a pedibus viginti ad pedes triginta, scapus imus dividatur in partes septem, earumque sex summa contractura perficiatur. quae autem ab triginta pedibus ad quadraginta alta erit, ima dividatur in partes septem et dimidiam; ex his sex et dimidiam in summo habeat contracturae rationem. quae erunt ab quadraginta pedibus ad quinquaginta, item dividendae sunt in octo partes, et earum septem in summo scapo sub capitulo contrahantur. item si quae altiores erunt, eadem ratione pro rata constituantur contracturae.
而柱身最上部柱颈处的收分,其做法看来应当如下:柱高若从最低到十五英尺,底部粗细分为六等份,以其中的五份构成顶部的粗细。同样,十五英尺至二十英尺者,柱轴底部应分为六又二分之一等份,以其中的五又二分之一份作为圆柱上部的粗细。同样,二十英尺至三十英尺者,柱轴底部应分为七等份,以其中的六份完成顶部的收分。而高三十英尺至四十英尺者,底部应分为七又二分之一等份,以其中的六又二分之一份作为顶部的收分比例。四十英尺至五十英尺者,同样应分为八等份,并在柱头下方的柱轴最顶端收敛为其中的七份。同样,若有更高者,亦当依照相同的比例法则确定其收分。
Haec autem propter altitudinis intervallum scandentis oculi species adiciuntur crassitudinibus temperaturae.4 venustates enim persequitur visus, cuius si non blandimur voluptati proportione et modulorum adiectionibus, uti quod fallitur temperatione adaugeatur, vastus et invenustus conspicientibus remittetur aspectus. de adiectione, quae adicitur in mediis columnis, quae apud Graecos ἔντασις appellatur, in extremo libro erit forma et ratio eius, quemadmodum mollis et conveniens efficiatur, subscripta.
这些调节,乃是由于攀登高度跨度的眼睛的视觉印象而附加于厚度之上的。因为视觉所追求的是优美,如果我们不用比例与模数的增补来迎合其愉悦,使受到欺骗的视觉通过调节得以补足,那么呈现在观看者面前的外观就会显得庞大而拙劣。至于圆柱中部所作的隆起加粗——这在希腊人那里被称为卷杀(entasis)——关于如何使其做得柔和而得当,其图样与法则将在本卷末尾附录说明。
- 3.3.9haec autem ut explicantur in pseudodipteris aedium dispositionibus!
连词 ut 与直陈式动词 explicantur 连用,构成感叹句(“这些在……中得到了何其充分的展现!”)。此处并非引导目的从句或结果从句,而是作为感叹表达,由衷赞叹前述的实用与美观在拟双重周柱式中体现得淋漓尽致。
- 3.3.10crassitudines earum sint partis octavae ad altitudines
partis octavae 作表语性性质属格(genitive of quality),表示分率(“为八分之一”)。介词短语 ad altitudines 表示比例或对照的基准,意为“相对于高度”。
- 3.3.11quod oculus fallit, ratiocinatione est exaequandum
整个关系代词从句 quod oculus fallit 作为主句被动迂回构式(passive periphrastic)est exaequandum 的主语。关系代词 quod 包含先行词,意为“凡眼睛所受蒙蔽者,皆须通过计算予以校正拉平”。
- 3.3.13Haec autem propter altitudinis intervallum scandentis oculi species adiciuntur crassitudinibus temperaturae.
此句包含倒装与多重修饰结构。主语由首部的 haec 与后部的 temperaturae 共同构成(“这些调节措施”),动词 adiciuntur 接与格 crassitudinibus(“被附加于粗细厚度之上”)。介词 propter 支配复数宾格 species(“由于视觉印象”),其间嵌入修饰 species 的属格短语 scandentis oculi(“攀登的眼睛的”),而现在分词 scandentis 支配宾格 altitudinis intervallum(“高度的跨度”)。
