← 维特鲁威

建筑十书

§10.16.8-10.16.12

各地防御实战的范例与全书结语

维特鲁威列举了罗得岛、希俄斯、阿波罗尼亚和马西利亚的防守战例,阐明城邦的解救主要归功于建筑师对抗机械的智谋而非攻城器械本身,并由此宣告这部十卷本建筑学著作的完结。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§10.16.8

​Tunc Rhodii Diogneti sollertia liberati bello publice gratias egerunt honoribusque omnibus eum et ornamentis exornaverunt. Diognetus eam helepolim reduxit in urbem et in publico conlocavit et inscripsit 'Diognetus e manubiis id populo dedit munus'. ita in repugnatoriis rebus non tantum machinae, sed etiam maxime consilia sunt comparanda.

当时罗得人因狄奥格内托斯的智谋而摆脱了战争,公开发表谢意,并以一切荣誉和嘉奖表彰他。狄奥格内托斯将那台破城塔运回城内,安置在公共场所,并刻上铭文:“狄奥格内托斯以战利品将此物赠予人民。”因此,在防守战术中,不仅需要准备机械,更尤其需要准备计谋。

§10.16.9

​Non minus Chio1 cum supra naves sambucarum machinas hostes comparavissent, noctu Chii terram, harenam, lapides progesserunt in mare ante murum. ita illi postero die cum accedere voluissent, naves supra aggerationem, quae fuerat sub aqua, sederunt nec ad murum accedere nec retrorsus se recipere potuerunt, sed ibi malleolis confixae incendio sunt conflagratae. Apollonia quoque cum circumsederetur et specus hostes fodiendo cogitarent sine suspicione intra moenia penetrare, id autem a speculatoribus esset Apolloniatibus renuntiatum, perturbati nuntio propter timorem consiliis indigentes animis deficiebant, quod neque tempus neque certum locum scire poterant, quo emersum facturi fuissent hostes.2

同样在希俄斯,当敌人将桑布卡攻城桥装置安装在战船上时,希俄斯人乘夜将泥土、沙子和石块运出,倾入城墙前方的海中。因此次日敌船试图进逼时,搁浅在位于水下的堆筑堤坝之上,既不能逼近城墙,也不能向后退缩,而是在该处被火箭射中,因火灾而焚毁。阿波罗尼亚被围困时也是如此,当时敌人企图开凿地道在不被察觉的情况下潜入城内,这一情况被侦察兵报告给阿波罗尼亚人,他们因这一消息而惊慌失措,因恐惧而缺乏对策,意志消沉,因为他们既无法知晓敌人将在何时、也无法知晓其将在哪个确切地点突破而出。

§10.16.10

​Tum vero Trypho Alexandrinus ibi fuerat architectus. is intra murum plures specus designavit et fodiendo terram progrediebatur extra murum dumtaxat extra sagittae missionem et in omnibus vasa aenea suspendit. ex his in una fossura, quae contra hostium specus fuerat, vasa pendentia ad plagas ferramentorum sonare coeperunt. ita ex eo intellectum est, qua regione adversarii specus agentes intra penetrare cogitabant. sic lineatione cognita temperavit aenea aquae ferventis et picis de superne contra capita hostium et stercoris humani et harenae coctae candentis. dein noctu pertudit crebra foramina et per ea repente perfundendo qui in eo opere fuerunt hostes omnes necavit.

然而当时,来自亚历山大里亚的特里丰在当地担任建筑师。他在城墙内侧规划了多条坑道,掘土向城墙外掘进,直达弓箭射程之外,并在所有坑道内悬挂了青铜器皿。在这些坑道中,正对着敌人地道的一处开掘地段,悬挂的器皿随着铁制工具的敲击声开始震响。由此便弄清了对手正在掘进地道企图潜入城内的确切方位。查明了地道走向之后,他便在上方向着敌人的头部准备好盛有沸水和沥青、以及人粪和烧得滚烫的炽热沙子的青铜锅。随后他在夜间凿穿密集的小孔,通过这些孔穴突然向下浇灌,将从事该工程的敌人全部消灭。

§10.16.11

​Item Massilia cum oppugnaretur et numero supra XXX specus tum agerent, Massilitani suspicati totam quae fuerat ante murum fossam altiore fossura depresserunt. ita specus omnes exitus in fossam habuerunt. quibus autem locis fossa non potuerat fieri, intra murum barathrum amplissima longitudine et amplitudine uti piscinam fecerunt contra eum locum, qua specus agebantur, eamque e puteis et e portu impleverunt. itaque cum specus esset repente naribus apertis,3 vehemens aquae vis inmissa supplantavit fulturas, quique intra fuerunt, et ab aquae multitudine et ab ruina specus omnes sunt oppressi.

同样,当马西利亚遭到围攻、敌人当时开凿了三十多条地道时,马西利亚人觉察到这一点,将城墙前方的整条壕沟挖得更深。这样一来,所有地道都通入了壕沟之中。而在无法开挖壕沟的地方,他们便在城墙内侧正对着敌人挖掘地道的方位,修建了一道极为长而宽阔的深池犹如水库,并从水井和港口引水将其注满。因此,当地道骤然凿出通风出口时,猛烈灌入的水流冲垮了支撑柱,身在其中的所有人皆被巨大的水量和地道的坍塌所压毙。

§10.16.12

​Etiam cum agger ad murum contra eos compararetur et arboribus excisis eoque conlocatis locus operibus exaggeraretur, ballistis vectes ferreos candentes in id mittendo totam munitionem coegerunt conflagrare. testudo autem arietaria cum ad murum pulsandum accessisset, permiserunt laqueum et eo ariete constricto, per tympanum ergata circumagentes4 suspenso capite eius non sunt passi tangi murum. denique totam machinam malleolis candentibus et ballistarum plagis dissipaverunt. ita eae civitates non machinis, sed contra machinarum rationem architectorum sollertia sunt liberatae. Quas potui de machinis expedire rationes pacis bellique temporibus et utilissimas putavi, in hoc volumine perfeci. in prioribus vero novem de singulis generibus et partibus comparavi, uti totum corpus omnia architecturae membra in decem voluminibus haberet explicata.

此外,当敌人针对他们向城墙构筑起攻城土堤,砍伐树木置于其上并通过工程使地面高耸时,他们用投石机向其中发射烧红的铁条,迫使整个工事起火燃烧。而当装有破城槌的龟甲车逼近撞击城墙时,他们放下一根套索紧紧套住破城槌,通过鼓轮转动绞盘将破城槌的头部吊起,不让它触及城墙。最后,他们用炽热的火箭和投石机的轰击彻底摧毁了整台机械。因此,这些城邦不是依靠机械,而是依靠建筑师对抗机械原理的智谋而获得解救的。 关于和平时期与战争时期的机械,凡我所能阐明的原理且认为最为有用的,均已在本卷中阐述完毕。而在前九卷中,我已分别论述了各个门类与组成部分,从而使全书十卷构成一个完整的体系,将建筑学的全部构件阐释明晰。

语法注4 条
  1. 10.16.9Chio

    用于小岛名称的无介词处所夺格(代替方位格 Chii),在文脉中意为“在希俄斯”。

  2. 10.16.9quo emersum facturi fuissent hostes

    由 scire poterant 统辖的间接疑问从句。emersum 是第四变格阳性名词 emersus(出现、突围)的单数宾格,与迂说形式虚拟式过去完成时 facturi fuissent 连用,表达在过去视角下的未来动作(“敌人将在何处突破出来”)。

  3. 10.16.11naribus apertis

    naribus 字面意为“鼻孔”,此处指地下地道的“通风口”或“出入口”的隐喻性工程用语。在 cum 从句中作独立夺格(或方式夺格),意指“当地道穿出其开口时”。

  4. 10.16.12ergata circumagentes

    ergata 源自希腊语借词 ἐργάτης(绞盘、起重机)。此处用作第一变格阴性名词的手段夺格,表示“通过绞盘进行旋转”。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi1056.phi001.humanitext-lat1:10.16.8-10.16.12