- 底本
- Vitruvius Pollio, creator; Krohn, Fritz, editor, F. Krohn
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi1056.phi001.humanitext-lat1:1.6.11-1.6.13
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
作者阐述了晨风的成因及风名的语源,针对对埃拉托斯特尼地周测量的质疑作出辩解,并以字母标注详细给出了通过几何作图绘制八角形风向图以规划避风街区街巷的具体步骤。
Praeterea aurae matutinae, qua sol, cum emergit, de subterranea parte versando pulsat aeris umorem1 et scandendo praeurens exprimit aurarum antelucano impetu flatus. qui cum exorto sole permanserunt, euri venti tenent partes, et ea re, quod ex auris procreatur, ab Graecis εὖρος videtur esse appellatus, crastinusque dies propter auras matutinas αὔριον fertur esse vocitatus. sunt autem nonnulli, qui negant Eratosthenem potuisse veram mensuram orbis terrae colligere. quae sive est certa sive non vera, non potest nostra scriptura non veras habere terminationes regionum,2 unde spiritus ventorum oriuntur.
此外还有清晨的微风,盖因太阳从地下升起之时,借由运转冲击大气的湿气,并在攀升之际先行灼炙,随着拂晓前的冲击挤压出阵阵微风。若这些微风在日出之后仍旧持续,便占据了东南风的区位;因此,由于它由微风孕育而生,似乎被希腊人称为欧洛斯,而次日据说也是因清晨微风而被称作奥里翁。然而,亦有些人断言埃拉托斯特尼不可能推算出大地的真实尺寸。但无论这一数据确凿与否,我们的著述都不可能未曾准确给出风向源起之方位的界线。
Ergo si ita est, tantum erit, uti non certam mensurae rationem sed aut maiores impetus aut minores habeant singuli venti.3 Quoniam haec a nobis sunt breviter exposita, ut facilius intellegatur, visum est mihi in extremo volumine formas sive, uti Graeci dicunt, σχήματα duo explicare, unum ita deformatum, ut appareat, unde certi ventorum spiritus oriantur, alterum, quemadmodum ab impetu eorum aversis directionibus vicorum et platearum evitentur nocentes flatus. erit autem in exaequata planitie centrum, ubi est littera A, gnomonis autem antemeridiana umbra, ubi est b, et a centro, ubi est A, diducto circino ad id signum umbrae, ubi est B, circumagatur linea rotundationis. reposito autem gnomone ubi antea fuerat, expectanda est, dum decrescat faciatque iterum crescendo parem antemeridianae umbrae postmeridianam4 tangatque lineam rotundationis, ubi erit littera C. tunc a signo, ubi est B, et a signo, ubi est C, circino decusatim describatur, ubi erit D; deinde per decusationem et centrum, ubi est A, perducatur linea ad extremum, in qua linea erunt litterae E et F. haec linea erit index meridianae et septentrionalis regionis.
因此,即使情况如此,唯一的后果也只是各个风向并非拥有固定的测量比例,而是或具有较大的冲力,或具有较小的冲力而已。 鉴于这些内容已由我们简要阐明,为使读者更容易理解,我认为在卷末阐述两幅图样——或如希腊人所称的图型——是妥当的:其一描绘成能显明固定的风力从何处生起,其二则展现如何通过使小巷与大道的朝向避开风力,从而免遭有害狂风的侵袭。在平整的平面上,以字母A所在之处为中心,日晷针的午前之影落在B所在之处;从中心A所在处将圆规张开至针影标记B所在之处,回转画出圆周线。随后将日晷针放回原处,必须等待阴影缩短,并随着再次延长使午后之影与午前之影相等,且触及字母C所在处的圆周线。随后,自标记B与标记C所在之处出发,用圆规画出相交的弧线,交点定为D;接着穿过该交点与中心A所在处,将一条线引向外周,字母E与F将位于此线上。此线即为正南与正北方位的指示线。
Tunc circino totius rotundationis sumenda est pars XVI, circinique centrum ponendum est in meridiana linea, qua tangit rotundationem, ubi est littera E, et signandum dextra sinistra, ubi erunt litterae G H. item in septentrionali parte centrum circini ponendum in rotundationis et septentrionali linea, ubi est littera F, et signandum dextra ac sinistra, ubi sunt litterae I et K, et ab G ad K et ab H ad I per centrum lineae perducendae. ita quod erit spatium ab G ad H, erit spatium venti austri et partis meridianae; item quod erit spatium ab I ad K, erit septentrionis. reliquae partes dextra ter ac sinistra ter dividendae sunt aequaliter, quae sunt ad orientem, in quibus litterae L M, et ab occidente, in quibus sunt litterae N et O. ab M ad O et ab L ad N perducendae sunt lineae decusatim. et ita erunt aequaliter ventorum octo spatia in circumitione. quae cum ita descripta erunt, in singulis angulis octagoni, cum a meridie incipiemus, inter eurum et austrum in angulo erit littera G, inter austrum et africum H, inter africum et favonium N, inter favonium et caurum O, inter caurum et septentrionem K, inter septentrionem et aquilonem I, inter aquilonem et solanum L, inter solanum et eurum M. ita his confectis inter angulos octagoni gnomon ponatur, et ita dirigantur angiportorum divisiones.
随后,用圆规截取整个圆周的十六分之一,将圆规的中心置于正午线与圆周相切处,即字母E所在之处,并在其左右作记,定为字母G与H所在之处。同样,在正北部分,将圆规中心置于圆周与正北线的交点,即字母F所在之处,并在其左右作记,定为字母I与K所在之处,并穿过中心引出从G至K以及从H至I的线。如此,自G至H的空间便是南风与正南部分的区域;同样,自I至K的空间则是北风的区域。位于东侧标有字母L与M之处,以及位于西侧标有字母N与O之处的其余部分,应当在左右两侧各均等地三等分。自M至O以及自L至N应当引出相交的线。如此,在圆周上便均等地分布着八个风的区域。当这些都如此绘制完毕之后,在八角形的各个角上,若我们从正南开始:在东南风与南风之间的角上将是字母G,南风与西南风之间是H,西南风与西风之间是N,西风与西北风之间是O,西北风与北风之间是K,北风与东北风之间是I,东北风与东风之间是L,东风与东南风之间是M。在完成这些步骤之后,将日晷针置于八角形各角之间,并以此来确定小巷划分的朝向。
- 1.6.11qua sol, cum emergit, de subterranea parte versando pulsat aeris umorem
关系副词 qua 既可理解为表原因或手段的“由此/以此方式”,亦可理解为环境副词“在……之处”。在此它引出解释清晨微风生成机理的从属从句,作原因性/说明性解释在上下文中最符合文意。
- 1.6.11non potest nostra scriptura non veras habere terminationes regionum
双重否定(non potest ... non veras habere)构成强烈的肯定语气,意为“我们的著述不可能不具备方位的真实界线(即必然具备准确界线)”。此句强调无论埃拉托斯特尼对地球周长的测算是否绝对精确,几何学划分风向方位的有效性均不受影响。
- 1.6.12tantum erit, uti non certam mensurae rationem sed aut maiores impetus aut minores habeant singuli venti
tantum erit, uti... 为带结果从句的非人称句式,意为“唯一的结果不过是……”或“至多只是……”。此句在论证上构成退让推论:即便批评埃拉托斯特尼的人是对的,后果也仅仅是各风向所占势力大小略有不同而已。
- 1.6.12expectanda est, dum decrescat faciatque iterum crescendo parem antemeridianae umbrae postmeridianam
阴性单数动形词 expectanda est 的主语承接前文语境中的 umbra(针影)。连词 dum 后接虚拟式动词(decrescat, faciat, tangat),表示期待与等待的终点期限(“直到它缩短并且……使……”)。
