← 维特鲁威

建筑十书

§1.6.1-1.6.5

抵御害风的街道规划与八风体系

论述了在城内规划街道时隔绝有害风气的重要性,以汽转球实验阐明风的物理生成原理,探讨了风对健康的影响,并以雅典的风之塔为例介绍了八风体系。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§1.6.1

​Moenibus circumdatis sequuntur intra murum arearum divisiones platearumque et angiportûm ad caeli regionem directiones. dirigentur haec autem recte, si exclusi erunt ex angiportis venti prudenter. qui si frigidi sunt, laedunt; si calidi, vitiant; si umidi, nocent. quare vitandum videtur hoc vitium et avertendum, ne fiat quod in multis civitatibus usu solet venire. quemadmodum in insula Lesbo oppidum Mytilenae magnificenter est aedificatum et eleganter, sed positum non prudenter. in qua civitate auster cum flat, homines aegrotant; cum corus, tussiunt; cum septentrio, restituuntur in salubritatem, sed in angiportis et plateis non possunt consistere propter vehementiam frigoris.

当城墙环绕筑成之后,接下来便是城墙之内地块的划分,以及大道与小巷朝向天空方位的走向。然而,如果能明智地将风从小巷中隔绝开来,这些道路便能得到正确的定向。因为这些风若是寒冷的,就会带来伤害;若是炎热的,就会损败体质;若是湿润的,就会造成危害。因此,看来应当避免并消除这一缺陷,免得发生许多城市中常见的现象。正如在莱斯博斯岛上的米提利尼城,虽建造得宏伟而雅致,其位置选定却不够明智。在那座城市里,当南风吹起时,人们便生病;当西北风吹起时,人们便咳嗽;当北风吹起时,他们虽恢复了健康,却由于严寒而无法在小巷与大道上停留。

§1.6.2

​Ventus autem est aeris fluens unda cum certa motus redundantia. nascitur, cum fervor offendit umorem et impetus spiritus factionis1 exprimit vim flatus. id autem verum esse ex aeolis aereis licet aspicere et de latentibus caeli rationibus artificiosis rerum inventionibus divinitatis exprimere veritatem. fiunt enim aeoli pilae aereae cavae,— hae habent punctum angustissimum—quae aqua infunduntur conlocanturque ad ignem; et antequam calescant, non habent ullum spiritum, simul autem ut fervere coeperint, efficiunt ad ignem vehementem flatum. ita scire et iudicare licet e parvo brevissimoque spectaculo de magnis et inmanibus caeli ventorumque naturae rationibus.

风乃是空气流动之波,伴随着一定程度的过度运动。当热力遇到湿气,产生气流的驱动力压迫出风吹拂的威力时,风便由此生成。而这一点之所以属实,可以从青铜的风神之球(汽转球)中观察得知,并能借助人工巧妙的发明,将关于天空隐藏法则的神性真相揭示出来。盖风神之球被制成空心的青铜球——它们有一个极微小的细孔——其中注入水并置于火旁;在它们受热之前,球内没有任何气流,但一旦开始沸腾,便向着火处产生强烈的喷气。由此,便能从这微小而短暂的景象中,认识并判断天空与风之自然的宏大而浩瀚的法则。

§1.6.3

​Venti autem si ex habitationibus exclusi fuerint, non solum efficient corporibus valentibus locum salubrem, sed etiam si qui morbi ex aliis vitiis forte nascentur, qui in ceteris minus salubribus locis habent curationes medicinae contrariae,2 in his propter exclusiones ventorum temperatura expeditius curabuntur. vitia autem sunt, quae difficulter curantur in regionibus, quae sunt supra scriptae, haec: gravitudo arteriace, tussis, pleuritis, pthisis, sanguinis eiectio et cetera, quae non detractionibus sed adiectionibus curantur. haec ideo difficulter medicantur, primum quod ex frigoribus concipiuntur, deinde quod defatigatis morbo viribus eorum aer agitatus est molestus; namque ubi ventorum agitationibus extenuatur, a vitiosis corporibus detrahit sucum et efficit ea exiliora. contra vero lenis et crassus aer, qui perflatus non habet neque crebras redundantias, propter inmotam stabilitatem adiciendo ad membra eorum alit eos et reficit, qui in his sunt inpliciti morbis.

若是将风从住宅中隔绝开来,不仅会为健康的体魄提供一个合乎卫生的场所,而且即使偶然因其他疾患而产生某些病症——这些病症在其他不太健康的场所需要通过相反性质的药物来治疗——在这些由于风被隔绝而拥有温和气候的场所中,也能更快地得到治愈。而在上述地区难以治愈的疾患如下:重伤风、支气管炎、咳嗽、胸膜炎、肺结核、咯血,以及其他不是通过损耗法而是通过滋补法来治疗的疾病。这些疾病之所以难以医治,首先是因为它们因受寒而染上;其次是因为对于因病力竭的人而言,受到扰动的空气是极具侵害性的;盖当空气因风的搅动而变得稀薄时,便会从病体中抽走水分,使它们更加孱弱。反之,柔和而浓密的空气没有穿堂狂风,也没有频发的剧烈激荡,因其不动如初的稳定性,通过为病人的肢体增添养分,从而滋补并恢复那些身患这些疾病的人。

§1.6.4

​Nonnullis placuit esse ventos quattuor: ab oriente aequinoctiali solanum, a meridie austrum, ab occidente aequinoctiali favonium, ab septentrionali septentrionem. sed qui diligentius perquisierunt, tradiderunt eos esse octo, maxime quidem Andronicus Cyrrestes, qui etiam exemplum conlocavit Athenis turrem marmoream octagonon et in singulis lateribus octagoni singulorum ventorum imagines excalptas contra suos cuiusque flatus3 designavit, supraque eam turrim metam marmoream perfecit et insuper Tritonem aereum conlocavit dextra manu virgam porrigentem, et ita est machinatus, uti vento circumageretur et semper contra flatum consisteret supraque imaginem flantis venti indicem virgam teneret.

有些人主张风有四种:自春分秋分日出方向吹来的东风,自南方吹来的南风,自春分秋分日落方向吹来的西风,自北方吹来的北风。然而那些更为严密探究的人则传述说风有八种,尤其是居鲁士的安德罗尼库斯,他甚至在雅典建立了一座八角形的大理石塔作为实证,在八角形的每一面上雕刻出各个风的形象,正对着各自吹拂的方向;并且在那座塔上修造了一个大理石的圆锥尖顶,在其上安置了一个右臂伸出长杖的青铜特里同,并以此种机械设计使其能被风带动旋转,始终迎着风吹的方向驻留,将作为指示器的长杖保持在所吹之风的雕像上方。

§1.6.5

​Itaque sunt conlocati inter solanum et austrum ab oriente hiberno eurus, inter austrum et favonium ab occidente hiberno africus, inter favonium et septentrionem caurus, quem plures vocant corum, inter septentrionem et solanum aquilo. hoc modo videtur esse expressum, uti pateat numerus et nomina et partes, unde flatus certi ventorum spirent. quod cum ita exploratum habeatur,4 ut inveniantur regiones et ortus eorum, sic erit ratiocinandum.

因此,东风与南风之间、自冬至日出方向吹来的是东南风;南风与西风之间、自冬至日落方向吹来的是西南风;西风与北风之间吹来的是考鲁斯风(多数人称之为科鲁斯风);北风与东风之间吹来的是东北风。通过这种方式,看来已作了表述,以便让风的数量、名称以及特定的风吹拂而来的方位清晰地展现出来。既然对此已探明确凿,为了找出它们的方位和发源地,便应当按如下方式进行推算。

语法注4 条
  1. 1.6.2impetus spiritus factionis

    名词 spiritus(气息、气流)作为 factionis(生成、产生)的宾格性属格,而 factionis 则是限定 impetus(冲动、驱动力)的属格,全句意为“产生气流的驱动力”。

  2. 1.6.3curationes medicinae contrariae

    属格短语 medicinae contrariae 修饰 curationes,意为“相反疗法的治疗”,指向希波克拉底医学中“相反者由相反者治疗”(contraria contrariis curantur)的原则。

  3. 1.6.4contra suos cuiusque flatus

    物主代词 suos 与 flatus 一致,并在分摊意义上呼应 cuiusque,意为“正对着各自的风吹拂的方向”,表示八角形各面上的风神雕像各自面朝着该风吹来的方位。

  4. 1.6.5quod cum ita exploratum habeatur

    动词 habeo 与完成时被动分词 exploratum 构成的复合结构,表示动作完成后的现存状态,即“既然此事已被确凿地探明/保持为已确认的状态”。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi1056.phi001.humanitext-lat1:1.6.1-1.6.5