- 底本
- Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi1038.phi001.humanitext-lat1:3.1.1-3.1.3
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
作为少年时期展现非凡天资与美德的范例,作者记述了埃米利乌斯·雷比达杀敌救民、少年加图抗拒同盟者威胁及苏拉暴政,以及卡西乌斯挥拳痛击苏拉之子的逸事。
DE INDOLE Aemilius Lepidus puer etiam tum progressus in aciem hostem interemit, ciuem seruauit. cuius tam memorabilis operis index est in Capitolio statua bullata et incincta praetexta senatus consulto posita: iniquum enim putauit1 eum honori nondum tempestiuum uideri, qui iam uirtuti maturus fuisset. praecucurrit igitur Lepidus aetatis stabilimentum fortiter faciendi celeritate duplicemque laudem e proelio retulit, cuius eum uix spectatorem anni esse patiebantur: arma enim infesta et destricti gladii et discursus telorum et aduentantis equitatus fragor et concurrentium exercituum impetus iuuenibus quoque aliquantum terroris incutit, inter quae gentis Aemiliae pueritia coronam mereri, spolia rapere ualuit.
论天资 埃米利乌斯·雷比达在尚为少年之时便冲入战阵,斩杀敌手,解救同胞。这件令人难忘功业的明证,便是根据元老院决议立于卡皮托尔山上的一尊佩戴护身盒、身着紫边长袍的雕像;因为元老院认为,一个人若已在德行上臻于成熟,却仍被视作未至获取殊荣之时,是不公允的。于是,雷比达以勇毅行事的敏捷超越了岁月的沉着成熟,并从一场其年纪尚不足以充当旁观者的战斗中赢得了双重荣光;因为逼人的兵器、出鞘的利剑、飞掷的矢石、奔袭而来的骑兵轰鸣以及撞击在一起的军阵冲势,甚至会给青壮年注入不少恐惧,而在这一切之中,埃米利乌斯家族的幼童却足以配得桂冠,夺取战利品。
Hic spiritus ne M. quidem Catonis pueritiae defuit: nam cum in domo M. Drusi auunculi sui educaretur, et ad eum tribunum pl. Latini de ciuitate inpetranda conuenissent, a Q. Poppedio Latii principe, Drusi autem hospite, rogatus ut socios apud auunculum adiuuaret, constanti uultu non facturum se respondit. iterum deinde ac saepius interpellatus in proposito perstitit. tunc Poppedius in excelsam aedium partem leuatum abiecturum inde se, nisi precibus obtemperaret, minatus est:2 nec hac re ab incepto moueri potuit. expressa est itaque illa uox homini: 'gratulemur nobis, Latini et socii, hunc esse tam paruum, quo senatore ne sperare quidem nobis ciuitatem licuisset'. tenero ergo animo Cato totius curiae grauitatem percepit perseuerantiaque sua Latinos iura nostrae ciuitatis adprehendere cupientes reppulit. Idem, cum salutandi gratia praetextatus ad Sullam uenisset et capita proscriptorum in atrium adlata uidisset, atrocitate rei commotus paedagogum suum nomine Sarpedonem interrogauit quapropter nemo inueniretur, qui tam crudelem tyrannum occideret: cumque is non uoluntatem hominibus, sed facultatem deesse, quod salus eius magno praesidio militum custodiretur, respondisset, ut ferrum sibi daret obsecrauit, adfirmando perfacile se eum interfecturum, quod in lecto illius considere soleret. paedagogus et animum Catonis agnouit et propositum exhorruit eumque postea ad Sullam excussum semper adduxit. nihil hoc admirabilius: puer in officina crudelitatis deprehensum uictorem non extimuit tum maxime consules, municipia, legiones, equestris ordinis maiorem partem trucidantem. ipsum Marium illo loci statuisses,3 celerius aliquid de sua fuga quam de Sullae nece cogitasset.
这种气魄同样没有在马尔库斯·加图的童年时期缺席:当他在母舅马尔库斯·德鲁苏斯家中受教,而拉丁人因谋求公民权聚集于身为保民官的德鲁苏斯门下时,拉丁领袖兼德鲁苏斯宾客的昆图斯·波佩狄乌斯请求他在舅父面前襄助盟友,加图面色坚毅地答复自己绝不会这般做。随后他虽被再次且屡次敦促,却始终坚守其初衷。于是波佩狄乌斯将他举至房屋高处,威胁若不听从请求便将他从那里抛下;即便如此,他也未能因此动摇其立场。因此,那人不由自主地发出感叹:“拉丁人和盟友们,让我们庆幸这孩子如此幼小吧;若他身为元老院议员,我们甚至连奢望公民权都不被允许。”因此,加图以柔弱之心领悟了整个元老院的威严,并凭借其坚毅击退了渴望攫取我们城邦权利的拉丁人。 也是这位加图,当他身着紫边长袍前往向苏拉致敬,并目睹被公敌宣告者的头颅被送入中庭时,为这桩惨事的凶暴所震动,便询问名叫萨尔佩冬的启蒙家庭教师,为何找不到一个人去刺杀如此残暴的僭主;当教师回答人们并非缺乏意愿,而是缺乏机会,因为其安全受到庞大卫队的严加护卫时,加图恳求教师交给自己一柄铁刃,并断言自己能极其轻易地将他杀死,因为他习惯坐在苏拉的卧榻之侧。教师既认可了加图的豪气,又对其企图惊骇不已,自那以后每次带他去苏拉处之前,总是先彻底搜检其身。世间再无较此更令人钦佩之事:一个幼童竟不畏惧在那残暴工坊中所遇见的胜利者,当时此人正大规模屠杀执政官、自治市、军团以及骑士阶层的大部分人。若你把马略本人置于那等境地,他筹划自身逃遁必定快于筹划苏拉之死。
Cuius filium Faustum C. Cassius condiscipulum suum in schola proscriptionem paternam laudantem ipsumque, cum per aetatem potuisset, idem facturum minitantem colapho percussit. dignam manum, quae publico parricidio se non contaminaret.4
盖乌斯·卡西乌斯在其同窗、苏拉之子福斯托斯于学堂中赞美其父的公敌宣告,并扬言自己一旦年纪允许亦将行同样之事时,挥拳痛击了他。若这只手后来未曾以一场公众之大逆不道玷污自身,那它真是名副其实、配得赞赏!
- 3.1.1iniquum enim putauit
动词 putauit 的逻辑主语是从前文 senatus consulto(根据元老院决议)中顺承而来的元老院(senatus)。其后带有虚拟式过去完成时 fuisset 的 qui 引导从句,表示原因或让步(“既然/尽管他在美德上已经成熟”)。
- 3.1.2in excelsam aedium partem leuatum abiecturum inde se, nisi precibus obtemperaret, minatus est
在由 minatus est 引出的宾格加不定式结构中,主格宾格为 se(波佩狄乌斯自身),不定式为 abiecturum [esse]。作为动作承受者的加图虽未以代词直接出现,但体现在阳性宾格分词 leuatum(将[他]举起)之中。条件从句中未完成过去虚拟式 obtemperaret 属于间接引语中的从属从句。
- 3.1.2ipsum Marium illo loci statuisses
此处以设想的第二人称虚拟式过去完成时 statuisses 构成过去反事实条件从句,省略了条件连词 si(“设若你当时将马略本人置于那等境地”)。其归结从句为后文的 cogitasset。短语 illo loci 为表示地点的副词性短语(指示代词夺格加上部分属格)。
- 3.1.3dignam manum, quae publico parricidio se non contaminaret
感叹宾格 dignam manum 之后由 dignus 引导的关系从句(配未完成过去虚拟式 contaminaret)构成。鉴于卡西乌斯日后参与了刺杀恺撒(在元首制时代被视作“公敌弑父大逆”publicum parricidium),此处表达了痛惜之情,意为“真是一只配得上不以公敌大逆玷污自身的手”。
