- 底本
- Valerius Maximus. Factorum et dictorum memorabilium libri novem cum Iulii Paridis et Ianuarii Nepotiani epitomis. Kempf, Karl Friedrich, editor. Leipzig: Teubner, 1888.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi1038.phi001.humanitext-lat1:2.7.6-2.7.8
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
瓦莱里乌斯·马克西穆斯列举了波斯图米乌斯与托尔夸图斯处死擅自出战的获胜爱子、辛辛纳图斯罢免受困的执政官,以及帕皮里乌斯严惩违命出击的骑兵长官法比乌斯等典范,阐述了罗马军事纪律的至高与严苛。
at nostra urbs, quae omni genere mirificorum exemplorum totum terrarum orbem repleuit, imperatorum proprio sanguine manantes secures, ne turbato militiae ordine uindicta deesset, ex castris publice speciosas, priuatim lugubres duplici uultu recepit, incerta gratulandi prius an adloquendi officio fungeretur.1 igitur ego quoque haesitante animo uos, bellicarum rerum seuerissimi custodes, Postumi Tuberte et Manli Torquate, memoria ac relatione conplector, quia animaduerto fore ut pondere laudis, quam meruistis, obrutus magis inbecillitatem ingenii mei detegam quam uestram uirtutem, sicut par est, repraesentem.2 tu namque, Postumi, dictator A. Postumium, quem ad generis penetraliumque sacrorum successionem propagandam genueras, cuius infantiae blandimenta sinu atque osculis foueras, quem puerum litteris, quem iuuenem armis instruxeras, sanctum, fortem, amantem tui pariter ac patriae, quia non tuo iussu, sed sua sponte e praesidio progressus hostis fuderat, uictorem securi feriri iussisti et ad hoc peragendum imperium paternae uocis ministerio sufficere ualuisti: nam oculos tuos certum scio clarissima in luce tenebris offusos ingens animi opus intueri nequiuisse. tu item, Torquate, Latino bello consul filium, quod prouocatus a Gemino Maecio duce Tusculanorum ad dimicandum te ignaro descenderat, gloriosam uictoriam et speciosa spolia referentem abripi ab lictore et in modum hostiae mactari iussisti, satius esse iudicans patrem forti filio quam patriam militari disciplina carere.
然而,我们这座以各类令人惊叹的典范充塞整个世界的城邦,为了在行军纪律受到扰乱时不致缺少惩罚,以双重的神情从军营迎回了流淌着将帅亲生骨肉鲜血的利斧;在公它是荣耀的,在私则是悲恸的,以至于城邦无法确定究竟应当先履行庆贺的职责还是慰问的职责。因此,我也怀着迟疑的心情,在记忆与叙述中铭记你们,战务最严厉的守护者波斯图米乌斯·图贝尔图斯与曼利乌斯·托尔夸图斯,因为我意识到,受制于你们应得赞誉的沉重分量,我更容易暴露自身才具的孱弱,而无法如其所宜地展现你们的美德。事实上,波斯图米乌斯,你作为独裁官,面对奥卢斯·波斯图米乌斯——为了传承家族世系与密室祭仪,你生养了他,曾以怀抱与亲吻抚慰他幼年时的娇态,在他童年时以文学、青年时以武装栽培了他,他纯洁、勇敢,深爱着你一如深爱着祖国——正因他非奉你的命令,而是擅自离开防线前去击溃了敌人,你竟下令将这位胜利者用利斧处死,并且坚强得以父亲之声的职役完成了这一军令;因为我确知,在最晴朗的光照之下,你的双眼定然被黑暗所遮蔽,无法正视自己心灵这番巨大的作为。同样,托尔夸图斯,你在拉丁战争中担任执政官时,你的儿子受到图斯库卢姆人将领格米努斯·梅基乌斯的挑衅,在你不知情的情况下前去决斗,并在带回辉煌胜利与华美战利品之际,你下令让扈从将其押解并如祭牲般宰杀,因为你判定,一位父亲失去英勇的儿子,总好过祖国失去军事纪律。
Age, quanto spiritu putamus usum L. Quintium Cincinnatum dictatorem eo tempore, quo deuictis Aequiculis et sub iugum missis L. Minucium consulatum deponere coegit, quod castra eius idem hostes obsederant? indignum enim maximo imperio credidit quem non sua uirtus, sed fossa uallumque tutum praestiterat,3 cuique uerecundiae non fuerat arma Romana metu trepida clausis portis contineri. ergo imperiosissimi xii fasces, penes quos senatus et equestris ordinis et uniuersae plebis summum decus erat, quorumque nutu Latium ac totius Italiae uires regebantur, contusi atque fracti dictatoriae se animaduersioni substrauerunt: ac, ne inulta foret laesa gloria militaris, consul delicti omnis uindex punitus est. his, ut ita dicam, piaculis, Mars, imperii nostri pater, ubi aliqua ex parte a tuis auspiciis degeneratum erat, numen tuum propitiabatur, adfinium et cognatorum et fratrum nota, filiorum strage, ignominiosa consulum eiuratione.4
试问,我们应当认为独裁官卢基乌斯·昆克蒂乌斯·辛辛纳图斯在击溃埃奎库利人并使之从轭下穿过之时,表现出了何等高昂的意气?当时他强迫卢基乌斯·米努基乌斯辞去执政官职务,仅仅因为同样的敌人曾包围过后者的营地。因为辛辛纳图斯认为,一个不是靠自身英勇而是靠壕沟与壁垒才保全安全的人,一个对罗马武装因恐惧战栗而被紧闭的城门封堵在内毫无羞耻之心的人,是不配享有最高统帅权的。因此,集中体现了元老院、骑士阶层以及全体平民最高尊严、依其点头即可号令拉提乌姆与全意大利力量的那最具威权的十二柄法西斯,被折辱击碎,屈服于独裁官的惩戒之下;并且,为了不使受损的战阵荣光逍遥免责,执政官这位本应是一切罪愆的惩治者,反倒受到了惩罚。我们帝国的父尊玛尔斯啊,每当在某种程度上发生对你的吉兆的偏离,正是通过这些可以说是赎罪的祭品,通过对姻亲、血族与兄弟的斥责,通过对儿子的杀戮,通过执政官耻辱的弃职誓约,你的神性才得以抚慰。
Eiusdem ordinis quod sequitur. Papirius dictator, cum aduersus imperium eius Q. Fabius Rullianus magister equitum exercitum in aciem eduxisset, quamquam fusis Samnitibus in castra redierat, tamen neque uirtute eius neque successu neque nobilitate motus uirgas expediri eumque nudari iussit. o spectaculum admirabile! et Rullianus et magister equitum et uictor scissa ueste spoliatoque corpore lictorum se uerberibus lacerandum praebuit, ut in acie exceptorum uulnerum nodosis ictibus cruore renouato uictoriarum, quas modo speciosissimas erat adeptus, titulos respergeret. precibus deinde suis exercitus occasionem Fabio confugiendi in urbem dedit, ubi frustra senatus auxilium inplorauit: nihilo minus enim Papirius in exigenda poena perseuerauit. itaque coactus est pater eius post dictaturam tertiumque consulatum rem ad populum deuocare auxiliumque tribunorum plebi supplex pro filio petere. neque hac re seueritas Papiri refrenari potuit. ceterum, cum ab uniuersis ciuibus et ipsis tribunis plebi rogaretur, testatus est se poenam illam non Fabio, sed populo et tribuniciae concedere potestati.
接下来发生的亦属同类事件。骑兵长官昆图斯·法比乌斯·鲁利阿努斯违抗其军令将军队带入战场,尽管他在击溃萨姆奈特人后返回营地,但独裁官帕皮里乌斯丝毫未被其英勇、胜利或显赫出身所打动,依然下令准备笞杖并将其剥光衣物。啊,多么令人叹服的景象!鲁利阿努斯身为骑兵长官与胜利者,竟被撕碎衣裳、裸露身躯,任由扈从的笞杖撕裂体肤,以至于在战场上承受的创伤被结节的重击重新打出血来,玷污了他刚刚赢得的极璀璨胜利的勋表。随后,军队通过自己的祈求使法比乌斯获得了逃往城内的机会,在那里他向元老院求助,却徒劳无功;因为帕皮里乌斯在执行惩处上没有丝毫动摇。因此,他的父亲在担任过独裁官与三次执政官之后,被迫将此事提交公民大会,并屈身为儿子恳求平民保民官的援助。即便如此,帕皮里乌斯的严酷也未能被抑制。然而,当全体公民与平民保民官本人都向他恳求时,他郑重声明,自己赦免这项惩罚并非看在法比乌斯的分上,而是让步于人民与保民官的权力。
- 2.7.6incerta gratulandi prius an adloquendi officio fungeretur
由形容词 incerta(修饰前面的主语 urbs)引导的间接疑问句。fungeretur 是异态动词 fungor(支配夺格 officio)的未完成过去时虚拟式。动词 adloquor 在此具有“向死者或遗族致以慰问、吊唁”的专门含义,与表示庆贺胜利的 gratulandi(动名词属格)构成公私对立。
- 2.7.6animaduerto fore ut ... detegam ... repraesentem
由 animaduerto 支配的“fore ut + 现在时虚拟式”迂回未来时结构。相比简单的未来时不定式,使用 fore ut 便于在从属分句中以虚拟式并列展开 magis ... detegam quam ... repraesentem 的对比结构。
- 2.7.7indignum enim maximo imperio credidit quem non sua uirtus, sed fossa uallumque tutum praestiterat
作 credidit 直接宾语的代词 eum 被省略,由关系分句 quem ... 直接承担其义。indignum 作宾语补足语(谓语宾格),支配夺格 maximo imperio(indignus + 夺格表示“不配享有……”)。
- 2.7.7his, ut ita dicam, piaculis ... propitiabatur, adfinium et cognatorum et fratrum nota, filiorum strage, ignominiosa consulum eiuratione
该句的主干为 Mars ... numen tuum propitiabatur his ... piaculis(“玛尔斯啊,你的神明通过这些赎罪祭品而得以抚慰”)。后置的三个夺格名词短语(nota, strage, eiuratione)作为 his piaculis 的同格成分,具体列举了赎罪的形式。ubi 从句中的 degeneratum erat 则是不及物动词 degenero 的非人称被动结构,意为“当发生偏离/堕落时”。
