← 瓦莱里乌斯·马克西姆斯

难忘言行录

§2.7.15

元老院对军纪的严厉维护与败兵惩处

本节论述了由元老院全体而非个别将领主导维护军纪的诸多范例,包括拒绝承认卢基乌斯·马尔基乌斯僭取的统帅头衔、对塔兰托战争与坎尼战役的败兵施以严厉惩处、惩罚未尽力保护执政官的军团、拒绝汉尼拔赎回战俘的提议,以及坚决处死非法占领莱吉乌姆的叛乱部队。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§2.7.15

​Sed tempus est eorum quoque mentionem fieri, quae iam non a singulis, uerum ab uniuerso senatu pro militari more obtinendo defendendoque administrata sunt. L. Marcius tribunus militum, cum reliquias duorum exercituum Publi et Gnaei Scipionum, quos arma Punica in Hispania absumpserant, dispersas mira uirtute collegisset earumque suffragiis dux esset creatus, senatui de rebus actis a se scribens in hunc modum orsus est: 'L. Marcius pro praetore'. cuius honoris usurpatione uti eum patribus conscriptis non placuit,1 quia duces a populo, non a militibus creari solerent. quo tempore tam † iniusto, tam graui propter inmane rei publicae damnum etiam tribunus militum adulandus erat, quoniam quidem ad statum totius ciuitatis corrigendum unus suffecerat. sed nulla clades, nullum meritum ualentius militari disciplina fuit. Succurrebat enim illis quam animosa seueritate Tarentino bello maiores eorum usi fuissent, in quo quassatis et adtritis rei publicae uiribus, cum magnum captiuorum ciuium suorum numerum a Pyrro rege ultro missum recepissent, decreuerunt ut ex iis, qui equo meruerant, peditum numero militarent, qui pedites fuerant, in funditorum auxilia transcriberentur, neue quis eorum intra castra tenderet, neue locum extra adsignatum uallo aut fossa cingeret, neue tentorium ex pellibus haberet. recursum autem his ad pristinum militiae ordinem proposuerunt, si quis bina spolia ex hostibus tulisset. quibus suppliciis conpressi ex deformibus Pyrri munusculis acerrimi hostes extiterunt. Parem iram senatus aduersus illos destrinxit, qui apud Cannas rem publicam deseruerant: nam cum eos grauitate decreti ultra mortuorum condicionem relegasset, acceptis a M. Marcello litteris, ut eorum sibi opera ad expugnationem Syracusarum uti liceret, rescripsit indignos esse qui in castra reciperentur:2 ceterum se ei permittere ut faceret quod expedire rei publicae iudicasset, dum ne quis ex his munere uacaret3 aut dono militiae donaretur aut in Italiam, donec hostes in ea essent, accederet. sic eneruis animos odisse uirtus solet. Age, quam grauiter senatus tulit quod Q. Petilium consulem fortissime aduersus Ligures pugnantem occidere milites passi essent! legioni neque stipendium anni procedere neque aera dari uoluit, quia pro salute imperatoris hostium se telis non obtulerant. idque decretum amplissimi ordinis speciosum et aeternum Petili monumentum extitit, sub quo in acie morte, in curia ultione clari cineres eius adquiescunt. Consimili animo, cum ei Hannibal vi milium Romanorum, quae capta in castris habebat, redimendorum potestatem fecisset, condicionem spreuit memor tantam multitudinem armatorum iuuenum, si honeste mori uoluisset, turpiter capi non potuisse. quorum nescio utrum maius dedecus fuerit quod patria spei an quod hostis metus nihil in his reposuerit, † haec pro se, ille ne aduersus se dimicarent parui ducendo. Sed cum aliquotiens senatus pro militari disciplina seuere excubuerit, nescio an tum praecipue,4 cum milites, qui Regium iniusto bello occupauerant mortuoque duce Iubellio M. Caesium scribam eius sua sponte imperatorem delegerant, carcere inclusit, ac M. Fuluio Flacco tribuno plebi denuntiante ne in ciues Romanos aduersus morem maiorum animaduerteret, nihilo minus propositum executus est. ceterum quo minore cum inuidia id perageretur, quinquagenos per singulos dies uirgis caesos securi percuti iussit eorumque corpora sepulturae mandari mortemque lugeri uetuit.

然而,现在也是时候提及那些不再是由个别将领、而是由元老院全体为了维持和捍卫军纪传统而推行的举措了。军事保民官卢基乌斯·马尔基乌斯以非凡的勇气集结了普布利乌斯和格奈乌斯·西庇阿的两支军队在西班牙被迦太基军消灭后所遗散的残兵,并在他们的投票推戴下当选为统帅;当他就自己的作为向元老院呈递奏报时,以这种方式开篇:“代理裁判官卢基乌斯·马尔基乌斯”。元老院元老们并不乐见他擅取并使用这项荣衔,因为统帅向来是由人民而非由士兵选出的。在由于国家蒙受巨大损失而如此凶险沉痛的时刻,即便是一位军事保民官本也应受到谄谀逢迎,因为仅凭他一人之力就足以整顿整个城邦的危局。然而,没有任何灾祸,也没有任何功绩,能比军事纪律更有分量。因为他们想起了先辈在塔兰托战争中曾以何等坚毅的严酷手段行事:在那场战争中,国家的力量遭到重创与削弱,当他们接收了皮洛士国王主动遣返的大批同胞战俘时,便决议让那些原先在骑兵中服役的人降为步兵军籍,原先是步兵的人降编至投石兵辅兵部队,并且他们任何人均不得在营地内扎营,不得在营外划定的地域修筑壁垒或壕沟,也不得拥有兽皮制成的帐篷。此外,他们还向这些人宣布,若有人能从敌人那里斩获双份战利品,即可重返原先的军职阶层。在这些惩治措施的迫压下,他们从皮洛士可耻的微末赠礼,蜕变成为最凶猛的死敌。元老院对那些在坎尼战役中抛弃国家之人,拔出了同样的怒火:因为元老院以法令的威严将他们放逐到连死者都不如的境地之后,在收到马尔库斯·马尔凯卢斯的信函、请求允许利用他们的人力攻打锡拉库扎时,回信称他们不配被收容进营地;不过元老院允许他采取自认为有利于国家的行动,但条件是他们中任何人不得免除役务,不得被授予军事赏赐,且只要敌军仍在意大利境内,就绝不得踏入意大利一步。坚毅之德向来就是如此憎恶萎靡软弱的灵魂。看啊,对于士兵们竟然任由执政官昆图斯·佩蒂利乌斯在极其英勇地与利古里亚人交战时牺牲,元老院感受到了何等沉痛的愤怒!它决意该军团该年度的服役期不得计入履历,军饷亦不得发放,因为他们没有为了统帅的安危而挺身阻挡敌人的投射兵器。这个最崇高阶层的法令,成为了佩蒂利乌斯辉煌且永恒的纪念碑,在这一纪念碑下,他那因战场的死亡与元老院的复仇而显赫的骨灰得以长眠。怀着极为相似的气概,当汉尼拔向其提供机会赎回他扣押在营地内的六千名罗马战俘时,元老院拒绝了这一条件,牢记着若这支庞大的武装青年群体渴望体面地死去,便绝不可能可耻地被俘。对他们而言,我不知究竟是祖国对他们不寄予任何希望,还是敌人对他们不抱任何畏惧,两者哪个是更大的耻辱——前者蔑视他们为自己而战,后者蔑视他们与自己作战。虽然元老院曾多次为军事纪律严厉戒备,但我认为或许尤以此时为甚:当时,一批士兵以非正义的战争占据了莱吉乌姆,并在其首领尤贝利乌斯死后擅自推选其书记官马尔库斯·凯西乌斯为总司令,元老院将他们悉数关入监狱,尽管平民保民官马尔库斯·富尔维乌斯·弗拉库斯警告不得违反祖训惩处罗马公民,元老院仍毫不退缩地执行了既定决议。此外,为了在更少招致民愤的情况下完成此事,元老院下令每日将五十人施以笞刑后用斧决处死,并严禁埋葬其尸体或哀悼其死亡。

语法注4 条
  1. 2.7.15cuius honoris usurpatione uti eum patribus conscriptis non placuit

    带宾格主语的不定式结构 eum ... uti 充当无人称动词 placuit(支配与格 patribus conscriptis)的主语。不定式 uti 支配夺格补足语 usurpatione,而 cuius honoris 则是修饰 usurpatione 的宾格性属格。

  2. 2.7.15indignos esse qui in castra reciperentur

    由形容词 indignos 引出的关系从句(qui in castra reciperentur),其中 qui 后接未完成过去时虚拟式(reciperentur),表特征或结果,为 dignus / indignus 后的标准古典语法结构。

  3. 2.7.15dum ne quis ex his munere uacaret

    连词短语 dum ne 引出附带保留条件的否定条件从句(“只要不……”、“前提是任何人均不得……”),支配未完成过去时虚拟式 uacaret、donaretur 和 accederet。

  4. 2.7.15nescio an tum praecipue

    字面义为“我不知是否”,但在古典拉丁语中 nescio an 习惯用作委婉的肯定断言(“或许”、“恐怕正是”),在此处作为主句谓语,用于引出对后文莱吉乌姆事件的着重肯定。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi1038.phi001.humanitext-lat1:2.7.15