← 瓦莱里乌斯·马克西姆斯

难忘言行录

§1.pr.1

撰作意图与致凯撒的献辞

作者阐述了从前人著作中选录并编排罗马与各族值得铭记之言行录的撰作目的,向凯撒献辞,并预告将从对诸神的崇敬开始论述。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§1.pr.1

​Vrbis Romae exterarumque gentium facta simul ac dicta memoratu digna, quae apud alios latius diffusa sunt quam ut breuiter cognosci possint,1 ab inlustribus electa auctoribus digerere constitui, ut documenta sumere uolentibus longae inquisitionis labor absit. nec mihi cuncta conplectendi cupido incessit: quis enim omnis aeui gesta modico uoluminum numero conprehenderit, aut quis compos mentis domesticae peregrinaeque historiae seriem felici superiorum stilo conditam uel adtentiore cura uel praestantiore facundia traditurum se sperauerit?2 te igitur huic coepto, penes quem hominum deorumque consensus maris ac terrae regimen esse uoluit, certissima salus patriae, Caesar, inuoco, cuius caelesti prouidentia uirtutes, de quibus dicturus sum, benignissime fouentur, uitia seuerissime uindicantur: nam si prisci oratores ab Ioue optimo maximo bene orsi sunt, si excellentissimi uates a numine aliquo principia traxerunt, mea paruitas eo iustius ad fauorem tuum decucurrerit, quo3 cetera diuinitas opinione colligitur, tua praesenti fide paterno auitoque sideri par uidetur, quorum eximio fulgore multum caerimoniis nostris inclitae claritatis accessit: reliquos enim deos accepimus, Caesares dedimus.4 et quoniam initium a cultu deorum petere in animo est, de condicione eius summatim disseram.

罗马城以及异邦各族值得铭记的事迹与言论,在其他著作中分散得过于广泛,以致无法简要得知;我决定从杰出的著作者中选拔并整理它们,以使那些希望获取典范的人免于漫长探寻之劳。我也并未产生包揽一切的欲望:因为有谁能用适度数量的卷帙概括所有时代的作为,或者又有哪个心智健全的人能希望自己凭借更细致的用心或更卓越的文采,去传述前贤借其幸运之笔所构建的内外历史之延续呢?因此,凯撒,祖国最可靠的救主啊,人与神的共识愿将海洋与大地的统治权归于您之手,我为这项事业向您呼告;因您的神圣远见,我将谈及的美德受到了最宽厚的涵养,恶习受到了最严厉的惩戒:因为若是古时的演说家适宜地从至善至大的朱庇特开始,若是最杰出的诗人们从某位神灵处汲取开端,那么我之微末奔向您的恩惠就越发理直气壮,因为其他的神圣性仅凭揣测而被认知,而您的神圣性则凭借眼前的确信被视为等同于父亲与祖父的星辰,从它们非凡的光芒中,我们的仪式增添了许多昭彰的光彩:因为其余的神是我们接受而来的,而凯撒们则是我们奉献的。既然我有意从对诸神的崇拜开始,我将简短地论述其状况。

语法注4 条
  1. 1.pr.1latius diffusa sunt quam ut breuiter cognosci possint

    “比较级 + quam ut + 虚拟式”的结果表达法,意为“过于分散以致无法简要获知”。

  2. 1.pr.1quis compos mentis domesticae peregrinaeque historiae seriem felici superiorum stilo conditam uel adtentiore cura uel praestantiore facundia traditurum se sperauerit?

    主语为 quis compos mentis(任何心智健全之人),谓语 sperauerit 为虚拟式完成时用于修辞性疑问句;其后接“宾格加不定式”结构(traditurum [esse] se),traditurum 的直接宾语为 seriem。分词短语 felici superiorum stilo conditam 修饰 seriem。

  3. 1.pr.1eo iustius ad fauorem tuum decucurrerit, quo

    相关结构 eo... quo...(正因为……所以越发……)。主句的虚拟式完成时 decucurrerit 用于潜在或缓和语气的论断。

  4. 1.pr.1reliquos enim deos accepimus, Caesares dedimus

    运用对仗手法的简练警句(sententia):reliquos deos(其余诸神)与 Caesares(诸凯撒)相对,accepimus(承接自传统)与 dedimus(由世人奉献为神)形成对照。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi1038.phi001.humanitext-lat1:1.pr.1