← 瓦莱里乌斯·马克西姆斯

难忘言行录

§1.1.9-1.1.14

履行神职与捍卫宗教的罗马典范

作者通过一系列历史典范阐明了罗马宗教至上的原则:比巴库卢斯虽任法官仍恪尽祭礼,阿尔巴尼乌斯在高卢入侵时舍私情救护圣物,多尔苏奥冒死穿过敌阵完成氏族祭祀;此外还述及焚毁危害宗教的希腊禁书、严惩泄露祭仪秘密者,以及雷古鲁斯舍身践约的崇高事迹。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§1.1.9

​Obruitur tot et tam inlustribus consulatibus L. Furius Bibaculus exemplique locum uix post Marcellum inuenit, sed pii simul ac religiosi animi laude fraudandus non est. qui praetor a patre suo collegii Saliorum magistro iussus sex lictoribus praecedentibus arma ancilia tulit, quamuis uacationem huius officii honoris beneficio haberet: omnia namque post religionem ponenda semper nostra ciuitas duxit, etiam in quibus summae maiestatis conspici decus uoluit. quapropter non dubitauerunt sacris imperia seruire, ita se humanarum rerum futura regimen existimantia, si diuinae potentiae bene atque constanter fuissent famulata.1

卢基乌斯·富里乌斯·比巴库卢斯被如此众多且显赫的执政官职遮蔽了光芒,在马尔凯卢斯之后几乎难以获得列为典范的一席之地,但他那虔敬而崇信的心灵所应得的赞誉绝不应被剥夺。他身为大法官,遵从其身为萨利伊祭司团首领的生父之命,在六名侍从官的前导下抬运神盾,尽管凭借官职的特权他本可免除这一职责。因为我们的城邦向来认为,万事皆当置于宗教之后,即便在那些它希望彰显至高主权荣耀的事物上亦是如此。因此,统帅们毫不犹豫地侍奉圣礼,他们认为唯有忠诚而坚定地侍奉神明的威能,自己才能成为人世事务的统治者。

§1.1.10

​Quod animi iudicium in priuatorum quoque pectoribus uersatum est: urbe enim a Gallis capta, cum flamen Quirinalis uirginesque Vestales sacra onere partito ferrent, easque pontem sublicium transgressas et cliuum, qui ducit ad Ianiculum, ascendere incipientes L. Albanius plaustro coniugem et liberos uehens aspexisset, propior publicae religioni quam priuatae caritati suis ut plaustro descenderent inperauit atque in id uirgines et sacra inposita omisso coepto itinere Caere oppidum peruexit, ubi cum summa ueneratione recepta. grata memoria ad hoc usque tempus hospitalem humanitatem testatur: inde enim institutum est sacra caerimonias uocari, quia Caeretani ea infracto rei publicae statu perinde ac florente sancte coluerunt. quorum agreste illud et sordidius plaustrum tempestiue capax cuiuslibet fulgentissimi triumphalis currus uel aequauerit gloriam uel antecesserit.2

这种思想的决断亦留存于普通平民的胸膛中。当城邦被高卢人攻陷时,奎里努斯神官与维斯太贞女们分担负载携带圣物,卢基乌斯·阿尔巴尼乌斯正用车载着妻子儿女,见她们走过苏布利基乌斯桥并开始登上通往亚尼库卢姆的斜坡;他视公共宗教重于私家亲情,遂命令家人下车,将贞女与圣物安置于车上,放弃原本的行程,将她们送往凯雷城,在那里她们受到了极高的敬重。直到今日,感恩的记忆仍见证着这种好客的仁厚;因为圣物被称为“礼仪”的习俗正是由此确立,盖因凯雷人在国家瓦解的境况下如同在繁盛之时一样虔诚地崇奉它们。那辆适时容纳了它们的简陋而质朴的大车,其荣耀堪与任何最辉煌的凯旋战车相匹敌,甚至超越之。

§1.1.11

​Eadem rei publicae tempestate C. Fabius Dorsuo memorabile exemplum seruatae religionis dedit: namque Gallis Capitolium obsidentibus, ne statum Fabiae gentis sacrificium interrumperetur, gabino ritu cinctus, manibus umerisque sacra gerens per medias hostium stationes in Quirinalem collem peruenit. ubi omnibus sollemni more peractis in Capitolium prope diuina ueneratione uictricium armorum perinde uictor rediit.

在国家的同一场风暴中,加伊乌斯·法比乌斯·多尔苏奥亦留下了坚守宗教的难忘典范。当高卢人围困卡皮托利乌姆时,为了不使法比乌斯氏族的例行献祭中断,他按照加比伊式系束长袍,双手与双肩携带着祭具,穿过敌军驻扎的营地中央前往奎里努斯山岗。在按照庄严习俗履行完一切之后,他在〔敌人〕得胜武装近乎神圣的敬畏之中,如同胜利者一般返回了卡皮托利乌姆。

§1.1.12

​Magna conseruandae religionis etiam P. Cornelio Baebio Tamphilo consulibus apud maiores nostros acta cura est. si quidem in agro L. Petili scribae sub Ianiculo cultoribus terram altius uersantibus, duabus arcis lapideis repertis, quarum in altera scriptura indicabat corpus Numae Pompili fuisse, in altera libri reconditi erant Latini septem de iure pontificum totidemque Graeci de disciplina sapientiae, Latinos magna diligentia adseruandos curauerunt, Graecos, quia aliqua ex parte ad soluendam religionem pertinere existimabantur, Q. Petilius praetor urbanus ex auctoritate senatus per uictimarios facto igni in conspectu populi cremauit: noluerunt enim prisci uiri quidquam in hac adseruari ciuitate, quo animi hominum a deorum cultu auocarentur.

在普布利乌斯·科尔内利乌斯与贝比乌斯·坦菲卢斯担任执政官期间,我们的先辈亦为守护宗教倾注了极大的关切。在亚尼库卢姆山下的文书卢基乌斯·佩蒂利乌斯的田地里,农人深翻土地时发现了两个石棺,其中一个的铭文表明里面曾有努马·庞皮利乌斯的遗体,另一个则藏有七卷论大祭司之法的拉丁语书籍和同样数量的论智慧学科的希腊语书籍。人们以极大的审慎将拉丁语书籍保存起来,而希腊语书籍因被认为在某种程度上倾向于瓦解宗教,城市大法官昆图斯·佩蒂利乌斯依据元老院的权威,命宰牲吏生起火来,在民众眼前予以焚毁。因为古人不希望在这个城邦中留存任何可能使人们的心灵偏离对神明的敬奉之物。

§1.1.13

​Tarquinius autem rex M. Atilium duumuirum, quod librum secreta rituum ciuilium sacrorum continentem, custodiae suae conmissum corruptus Petronio Sabino describendum dedisset, culleo insutum in mare abici iussit, idque supplicii genus multo post parricidis lege inrogatum est, iustissime quidem, quia pari uindicta parentum ac deorum uiolatio expianda est.

此外,塔克文国王下令将二人官马尔库斯·阿蒂利乌斯缝入皮囊掷入大海,因为他受贿将受托由其看管的载有公民神圣仪式秘密的书卷交给彼特罗尼乌斯·萨比努斯进行抄录;这种刑罚在很久之后依法律被施加于杀亲者,确实至为公允,因为对父母的亵渎与对神明的侵犯必须以同样的报应来洗清。

§1.1.14

​Sed quae ad custodiam religionis adtinent, nescio an omnes M. Atilius Regulus praecesserit,3 qui ex uictore speciosissimo insidiis Hasdrubalis et Xantippi Lacedaemonii ducis ad miserabilem captiui fortunam deductus ac missus ad senatum populumque Romanum legatus, ut se et uno et sene conplures Poenorum iuuenes pensarentur, in contrarium dato consilio Karthaginem petiit, non quidem ignarus ad quam crudeles quamque merito sibi infestos reuerteretur, uerum quia his iurauerat, si captiui eorum redditi non forent, ad eos sese rediturum. potuerunt profecto dii inmortales efferatam mitigare saeuitiam. ceterum, quo clarior esset Atilii gloria, Karthaginienses moribus suis uti passi sunt, tertio Punico bello religiosissimi spiritus tam crudeliter uexati urbis eorum interitu iusta exacturi piacula.4

然而在关乎维护宗教之事上,我不知马尔库斯·阿蒂利乌斯·雷古鲁斯是否超越了所有人。他从最显赫的胜者,因哈斯德鲁巴尔与斯巴达将领克桑提普斯的设伏而沦为可怜的战俘,作为使者被派往罗马元老院与民众处,以便用他一个老人来换取多名迦太基青年;但他却给出了相反的建议,而后前往迦太基。他绝非不知自己将要返回到多么残忍且多么理所当然地仇视自己的人那里,而是因为他曾向他们起誓:若他们的战俘不被遣返,他将回到他们身边。不朽的神明固然能够平息那种野蛮的残暴;然而,为了使阿蒂利乌斯的荣耀更加显赫,他们任由迦太基人遵从其本性,神明将在第三次布匿战争中通过摧毁他们的城市,为那遭到如此残忍折磨的至为虔敬的灵魂索取公道的偿报。

语法注4 条
  1. 1.1.9ita se humanarum rerum futura regimen existimantia, si diuinae potentiae bene atque constanter fuissent famulata

    该句为主节不定式结构(se ... futura [esse] regimen)所带的条件从句(si ... fuissent famulata)。在由处于过去语境中的现在分词 existimantia 引导的间接引语中,从句的虚拟式过去完成时 fuissent famulata 表示主从时态一致规律下的先行动作,即对应直接引语中的将来完成时(“若他们已经忠实地服侍了神圣威能,则他们将来会成为统治者”)。

  2. 1.1.10quorum agreste illud et sordidius plaustrum tempestiue capax cuiuslibet fulgentissimi triumphalis currus uel aequauerit gloriam uel antecesserit

    关系代词属格 quorum 以先前的圣物(sacra / ea)为先行词,受形容词 capax 支配。短语 quorum ... tempestiue capax 说明该车辆在危急关头适时容纳了它们,谓语动词 aequauerit 与 antecesserit 为虚拟式完成时表潜势(potential subjunctive),表达委婉的断定或推测(“或可并驾齐驱,或甚至超越之”)。

  3. 1.1.14nescio an omnes M. Atilius Regulus praecesserit

    短语 nescio an 搭配虚拟式(此处为虚拟式完成时 praecesserit)是古典拉丁语常见惯用句型,通常并不单纯表示怀疑,而是带有强烈的肯定倾向(“我倾向于认为……”,“恐怕……确实超越了”),以此表达对雷古鲁斯至高崇信的赞许。

  4. 1.1.14tertio Punico bello religiosissimi spiritus tam crudeliter uexati urbis eorum interitu iusta exacturi piacula

    将来主动分词 exacturi 在格与数(主格复数)上与前句的主语 dii inmortales(不朽的神明)一致,表示神圣的意图或注定的结局(“必将索取公道补偿的神明”)。属格短语 religiosissimi spiritus tam crudeliter uexati 作 iusta piacula 的宾格性属格(“为那遭到如此残忍折磨的至虔灵魂所作之补偿”),夺格 urbis eorum interitu 则表示手段(“借由其城邦的毁灭”)。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi1038.phi001.humanitext-lat1:1.1.9-1.1.14