← 斯塔提乌斯

森林集

§2.6.1-2.6.105

悼亡奴斐勒托斯并慰乌尔苏斯

诗人斯塔提乌斯就宠奴斐勒托斯的早夭向友人乌尔苏斯致以慰藉,辩护称超越阶层的深切悲痛乃人之常情,并赞美了该青年无双的容姿与美德。接着,他描绘了死神的残酷降临与主人为之举行的极尽奢华的葬礼,最终劝勉友人节哀顺变、重获内心的宁静。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
1

​Saeve nimis, lacrimis quisquis discrimina ponis

无论你是谁,若为眼泪设限、为哀痛规定节制,那便未免太过残酷!

​lugendique modos, miserum est primaeva parenti

为人父母者,

​pignora surgentesque—nefas!—accendere natos;

火化自己早夭的骨肉与正在成长中的儿子——痛何如哉!

​durum et deserti praerepta coniuge partem

——固然凄惨;妻子被夺去后,

5

​conclamare tori, maesta et lamenta sororum

在荒凉的半边床榻上失声痛哭,亦属残忍;

​et fratrum gemitus: alte tamen ac procul intrat

姐妹的悲泣与兄弟的呻吟同样令人断肠。

​altius in sensus maioraque vulnera vincit

然而,更微小的创伤有时却能深切地、

​plaga minor, famulum—quia rerum nomina caeca

远为深刻地刺入心脾,胜过更大的痛楚。

​sic miscet Fortuna manu nec pectora novit—,

一个奴隶——只因盲目的命运之手如此混淆了事物的名称,

10

​sed famulum gemis, Urse, pium, sed amore fideque

却不识人心——,是的,乌尔苏斯,你为一个奴隶哀恸,

​has meritum lacrimas, cui maior stemmate iuncto

然而他虔诚恭顺,凭着爱与忠诚配得这些泪水;比起相连的世系图谱,

​libertas ex mente fuit.1 ne comprime fletus,

他源自心灵的自由远为崇高。不要压抑哭泣,切莫引以为耻;

​ne pudeat; rumpat frenos dolor iste diesque,

倘若如此剧烈的哀伤合乎你的心愿,便让这悲痛与这一日冲破缰绳吧。

​si tam dura placent—hominem gemis—heu mihi! subdo

你所哀恸的是一个人——呜呼!

15

​ipse faces—, hominem, Urse, tuum, cui dulce volenti

我竟亲自在火上添柴——,乌尔苏斯,是你的人,

​servitium, cui triste nihil, qui sponte sibique

对他而言,顺从的侍奉乃是甘甜,毫无苦涩,

​imperiosus erat. quisnam haec in funera missos

他自发地严于律己。

​castiget luctus? gemit inter bella peremptum

有谁能苛责洒向这等葬仪的哀戚呢?

​Parthus equum, fidosque canes flevere Molossi,

帕提亚人在战火中为阵亡的战马哀叹,莫洛西亚人为忠犬垂泪,

20

​et volucres habuere rogum cervusque Maronem.

鸟儿曾享有火葬的柴堆,一头牡鹿亦曾得享维吉尔的咏叹。

​quid, si nec famulus? vidi ipse habitusque notavi

倘若他甚至不是奴隶又当如何?

​te tantum cupientis erum; sed maior in ore

我曾亲眼目睹,并留意到他那唯愿尊你为主的身姿;

​spiritus et tenero manifesti in sanguine mores.

然而他的神情中有着更为高迈的气度,娇嫩的血气里显露出高尚的德行。

​optarent multum Graiae cuperentque Latinae

希腊与拉丁的少妇们定会殷切祈求并渴望能诞育这般的娇儿;

25

​sic peperisse nurus, non talem Cressa superbum

精明的克里特少女以焦虑的丝线引回的傲岸忒修斯,

​callida sollicito revocavit Thesea filo,

并不曾这般俊美;

​nec Paris Oebalios talis visurus amores

粗野的帕里斯前去瞻仰他那奥伊巴洛斯的恋情、

​rusticus invitas deiecit in aequora pinus.

将不情愿的松木之舟推入波涛时,亦无这般风采。

​non fallo aut cantus adsueta licentia ducit:

我并非虚妄夸饰,亦非受诗歌惯常的放任所驱使:

30

​vidi et adhuc video, qualem nec bella canentem

我曾见过,如今仍历历在目,

​litore virgineo Thetis occultavit Achillen,

阿喀琉斯在少女群集的海岸被忒提斯藏匿并咏唱战事时,不曾这般绝伦;

​nec circum saevi fugientem moenia Phoebi

特洛伊罗斯在残暴的福玻斯城墙周围奔逃、

​Troilon Haemoniae deprendit lancea dextrae.

被海摩尼亚右手的长矛追上时,亦未曾这般动人。

​qualis eras! procul en cunctis puerisque virisque

你曾是何等的风采!

35

​pulchrior et tantum domino minor! illius unus

看啊,你远比所有的少年与男子更为俊美,仅仅逊色于你的主人!

​ante decor, quantum praecedit clara minores

唯有他的容光凌驾于你之上,

​luna faces quantumque alios premit. Hesperos ignes.

正如明月超越微小的火炬,晚星压倒其他的群星。

​non tibi femineum vultu decus oraque supra

你的脸上全无女子的娇艳,

​mollis honos, quales dubiae post crimina formae

面庞上亦无柔弱的媚态——那种在模糊美色的罪衍之后令人改变性别的容姿;

40

​de sexu transire iubent, torvoque virilis

相反,你严峻的神色中带有阳刚的尊严,

​gratia; nec petulans acies blandique severo

目光绝不轻浮,

​igne oculi, qualis, bellus iam casside, visu

双眸在严肃的火焰中流露温柔——正如帕耳忒诺派俄斯那般,

​Parthenopaeus erat; simplexque horrore decoro

头戴战盔却依然俊秀;素朴的头发带着端庄的蓬乱,

​crinis, et obsessae nondum primoque micantes

脸颊尚未蓄须,却闪耀着初生的绒毛。

45

​flore genae: talem Ledaeo gurgite pubem

勒达翻卷的埃乌罗塔斯河水正是这般哺育少年;

​educat Eurotas, teneri sic integer aevi

年岁尚幼而纯洁无瑕,

​Elin adit primosque Iovi puer adprobat annos,

少年便这般奔赴埃利斯,在朱庇特面前展示他早年的英华。

​nam pudor unde novae menti tranquillaque morum

因为他那年少心灵中的谦逊、性情中的宁静调和,

​temperies teneroque animus maturior aevo,

以及远比稚嫩年岁更为成熟的气魄从何而来,

50

​carmine quo repetisse queam? saepe ille volentem

我怎能用诗歌一一追述?

​castigabat enim studioque altisque iuvabat

当你愿意时,他常常温和地劝诫你,

​consiliis; tecum tristisque hilarisque nec umquam

以忠诚与高见匡助你;他与你同忧同乐,从不属于自己,

​ille suus vultumque tuo sumebat ab ore:

而是从你的面庞上汲取自己的神情。

​dignus et Haemonium Pyladen praecedere fama

论声名,

55

​Cecropiamque fidem, sed laudum terminus esto,

他配得上超越海摩尼亚的皮拉得斯与雅典人的忠信!

​quem fortuna sinit: non mente fidelior aegra

然而,就让赞美止于命运所允许的限度吧:

​speravit tardi reditus Eumaeus Ulixis.

在凄苦的心境中企盼迟归的奥德修斯时,忠诚的欧迈俄斯亦未曾更加赤诚。

​Quis deus aut quisnam tam tristia vulnera casus

究竟是哪位神明,抑或是何等厄运选定了这般惨痛的创伤?

​eligit? unde manus Fatis tam certa nocendi?

命运女神加害的手腕何以如此精准无误?

60

​o quam divitiis censuque exutus opimo

乌尔苏斯啊,倘若你被剥夺了财富与丰厚的家产,

​fortior, Urse, fores! si vel fumante ruina

你的心灵本该何等坚强!

​ructassent dites Vesuvina incendia Locroe

纵使富庶的洛克里在滚滚浓烟的废墟中喷吐维苏威的烈焰,

​seu Pollentinos mersissent flumina saltus

纵使洪流淹没波伦提亚的丛林,

​seu Lucanus Acir seu Thybridis impetus altas

抑或卢卡尼亚的阿基里斯河、台伯河的狂澜将其高耸的波涛甩向右岸,

65

​in dextrum torsisset aquas, paterere serena

你本能以坦然的容颜承受神明的旨意;

​fronte deos; sive alma fidem messesque negasset

纵使养育万物的克里特与昔兰尼辜负了信诺与庄稼,

​Cretaque Cyreneque et qua tibi cumque beato

纵使丰饶的命运为你富足的怀抱带回厚赏的任何地方皆归于沉寂,

​larga redit Fortuna sinu. sed gnara dolorum​Invidia infelix animi vitalia vidit

你亦能坦然面对。然而,

70

​laedendique vias. vitae modo cardine adultae​nectere temptabat iuvenum pulcherrimus ille

精通创痛的不幸嫉妒之神看清了你心灵的要害与致伤的途径。在刚迈入成年的生命关口,

​cum tribus Eleis unam trieterida lustris.2

那最英俊的青年正试图将一个三年期与三个埃利斯周期相系。

​attendit torvo tristis Rhamnusia vultu,

阴郁的拉姆努斯女神以严厉的面容注视着他,

​ac primum implevitque toros oculisque nitorem

起初充实了他的筋骨,为他的双眸增添光彩,

75

​addidit ac solito sublimius ora levavit,

将他的面庞抬得比平日更高昂——哀哉!

​heu! misero letale favens. seseque videndo

这竟是对不幸者致命的垂青。她注视着他,

​torsit et invidia mortemque amplexa iacenti​iniecit nexu carpsitque immitis adunca

因嫉妒而痛苦扭曲,拥抱着死亡,将死亡化作羁绊套向倒下的青年,

​ora verenda manu. quinto vix Phosphoros ortu

无情地用钩爪般的手撕扯那令人崇敬的容颜。晨星在第五次升起时刚为沾湿朝露的骏马备好鞍辔,

80

​rorantem sternebat equum: iam litora duri​saeva. Philete. senis, durumque Acheronta videbas,

斐勒托斯啊,

​quo domini clamate sono! non saevius atros

你就已经看见了那冷酷老者残酷的彼岸与无情的阿刻戎——你的主人以何等震天的呼喊呼唤着你!

​nigrasset planctu genetrix tibi salva lacertos,

纵使你的母亲尚在人世,亦不会在悲痛的捶胸中将双臂打得更加青黑,

​nec pater; et certe qui vidit funera frater

你的父亲亦不会如此;

85

​erubuit vinci, sed nec servilis adempto

目睹这场葬仪的亲兄弟,亦必因爱之逊色而感到汗颜。

​ignis: odoriferos exhausit flamma Sabaeos

被夺走的他所享用的火葬,亦绝非奴隶之火:

​et Cilicum messes, Phariaeque exempta volucri

烈焰吞噬了芬芳的示巴香料与基利家的收获、

​cinnama et Assyrio manantes gramine sucos

自法罗斯神鸟处取来的肉桂、

​et domini fletus: hos tantum hausere favillae,

自亚述芳草中流淌的汁液,以及主人的眼泪。

90

​hos bibit usque rogus; nec quod tibi Setia canos

灰烬唯独汲取了这些,柴堆不停地痛饮着这些;

​restinxit cineres, gremio nec lubricus ossa

不论是塞提亚美酒熄灭了你白色的骨灰,

​quod vallavit onyx, miseris acceptius umbris

抑或是温润的缟玛瑙在怀抱中筑壁护卫你的遗骨,对悲戚的幽灵而言,

​quam gemitus, sed et ipse iuvat?3 quid terga dolori,

皆不如痛苦的呻吟那般令人欣慰——然而这呻吟本身又有何益?

​Urse, damus? quid damna foves et pectore iniquo

乌尔苏斯啊,我们为何向痛苦屈服?为何要姑息损失,并以不平之心沉溺于伤痛?

95

​vulnus amas? ubi nota reis facundia raptis?

你那因从险境中解救被告而闻名遐迩的雄辩如今何在?

​quid caram crucias tam saevis luctibus umbram?

为何要用如此残酷的哀痛折磨亲爱的幽魂?

​eximius licet ille animi meritusque doleri:

纵使他性情超拔、配得哀悼:

​solvisti, subit ille pios carpitque quietem

你已尽了哀思之责,他已步入虔敬之境,

​Elysiam clarosque illic fortasse parentes

采撷着厄吕西翁的宁静,并在那里或许寻得了显赫的父母;

100

​invenit; aut illi per amoena silentia Lethes

又或者在忘川怡人的幽静中,

​forsan Avernales adludunt undique mixtae

阿耳努斯的仙女们从四面汇聚与他嬉戏,

​Naides, obliquoque notat Proserpina vultu.

珀耳塞福涅亦斜目顾盼着他。

​pone, precor, questus; alium tibi Fata Phileton,

我祈求你,平息悲叹吧;命运会赐予你另一个斐勒托斯,

​forsan et ipse dabit moresque habitusque decoros

或许他自己亦会欣然赐予一个,

105

​monstrabit gaudens similemque docebit amorem.

向他指引高尚的德行与优雅的风度,并教给他同样的爱意。

语法注3 条
  1. 2.6.11cui maior stemmate iuncto libertas ex mente fuit

    stemmate iuncto 作比较夺格,ex mente 则是表示来源或领域的介词短语。整句意为“对他而言,源自心灵的自由远比相连的显赫家系更为崇高”,将法定的奴隶身份与内在的精神高贵、自由形成了鲜明对比。

  2. 2.6.71nectere temptabat iuvenum pulcherrimus ille cum tribus Eleis unam trieterida lustris

    此处包含显著的倒装(hyperbaton),骨干结构为 iuvenum pulcherrimus ille temptabat nectere unam trieterida cum tribus Eleis lustris。诗人用 Eleis lustris(厄利斯周期,即四年一度的奥林匹亚周期,或罗马式的五年)与 unam trieterida(三年期,或希腊式隔年祭)组合来表述年龄,表明青年恰在步入成年的生命关口(约十四至十五岁或十八岁)猝然夭折。

  3. 2.6.93sed et ipse iuvat

    此处 ipse 有两种语法解读:一为紧承上文阳性名词 gemitus(呻吟)构成修辞反问(“然而这呻吟本身又有何益?”),二以亡故的斐勒托斯为主语。本译依原文问号取前者,与紧接着劝止哀伤的修辞反问(“我们为何向痛苦屈服”)自然相扣。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi1020.phi002.humanitext-lat2:2.6.1-2.6.105