- 底本
- Statius, P. Papinius. Statius, Volume 1. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi1020.phi002.humanitext-lat2:2.1.159-2.1.234
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
诗人描绘了梅利奥尔在火葬堆旁近乎疯狂的悲恸及旁观者的同情,叙述了男孩格劳基亚斯在冥府中受到贵人格莱苏斯的温柔迎接,并通过论述死亡的必然性劝慰生者,呼唤少年的亡魂抚平主人的哀伤。
quod tibi purpureo tristis rogus aggere crevit.1
我何须述说,那悲戚的火葬堆如何为你筑起紫色的高阜,
quod Cilicum flores, quod munera graminis Indi,
基利家的花朵、印度芳草的赠礼,
quodque Arabes Phariique Palaestinique liquores
以及阿拉伯、法罗斯与巴勒斯坦的香膏,
arsuram lavere comam? cupit omnia ferre
如何清洗了即将焚化的秀发?
prodigus et totos Melior succendere census,
慷慨的梅利奥尔
desertas exosus opes: sed non capit ignis
渴望献出一切,痛恨被遗落的财富,意欲焚尽整座家资;
invidus, atque artae desunt in munera flammae.
然而嫉妒的火焰容纳不下,狭小的火势不足以承接这繁多的祭品。
horror habet sensus, qualem te funere summo
惊骇攫住了我的感官,在葬仪的顶点、
atque rogum iuxta, Melior placidissime quondam,
在火葬堆旁,昔日最为温和的梅利奥尔啊,我是何等惊惧于你的模样!
extimui! tune ille hilaris comisque videri?2
难道你就是那个素来显得开朗和蔼的人吗?
unde animi saevaeque manus et barbarus horror,
这种狂怒、凶狠的双手与蛮野的惊骇究竟源自何处?
dum modo fusus humi lucem aversaris iniquam,
你时而扑倒于地,避开不公的光芒,
nunc torvus pariter vestes et pectora rumpis
时而面容狰狞地同时撕裂衣服与胸膛,
dilectosque premis visus et frigida lambis
紧抱那心爱的容颜,吻着那冰冷的 唇吻。
oscula? erant illic genitor materque iacentis
卧倒者的生父与悲伤的母亲
maesta, sed attoniti te spectavere parentes.
亦在当场,但双亲却惊骇地凝视着你。
quid mirum.' plebs cuncta nefas et praevia flerunt
这何足为奇?全体平民与先行的行列,
agmina, Flaminio quae limite Molvius agger
即米尔维乌斯石堤在弗拉米尼亚大道上所承载的人群,皆为这桩暴行痛哭,
transvehit, immeritus flammis dum tristibus infans
当时无辜的幼童被交付给悲凄的烈焰,
traditur, et gemitum formaque aevoque meretur:
因其美貌与稚龄而理应获得哀鸣:
talis in Isthmiaeos probatus ab aequore portus
正如自大海被冲入地峡海港的
naufragus imposita iacuit sub matre Palaemon;
海难者帕莱蒙,躺在覆压其上的母亲怀中;
sic et in anguiferae ludentem gramine Lernae
又如在生有长蛇的勒尔纳草丛中嬉戏、被鳞片撕裂的俄斐尔忒斯,
rescissum squamis avidus bibit ignis Ophelten.
贪婪的烈火将其吞噬。
Pone metus Letique minas desiste vereri:
放下恐惧吧,莫再畏惧死亡的威胁:
illum nec terno latrabit Cerberus ore,
刻耳柏洛斯不会以三口向他咆哮,
nulla soror flammis, nulla adsurgentibus hydris
复仇女神们不会以烈焰恐吓他,亦不会以升腾的长蛇惊吓他;
terrebit; quin ipse avidae trux navita cumbae
甚至那贪婪小舟的冷酷水手
interius steriles ripas et adusta subibit
亦会更深地靠向荒凉的河岸与焦灼的沙洲,
litora, ne puero dura ascendisse facultas.3
以免幼童难于攀登涉岸。
Quid mihi gaudenti proles Cyllenia virga
库勒涅的后裔带着令人欣喜的神杖向我通报了什么?
nuntiat? estne aliquid tam saevo in tempore laetum?
在这般残酷的时刻,难道竟有令人欣慰之事?
noverat effigies generosique ardua Blaesi
男孩认得尊贵的布莱苏斯的肖像与其崇高的面庞,
ora puer, dum saepe domi nova serta ligantem
因为在家中他常看见你编织新的花环,
te videt et similes tergentem pectore ceras,
并在胸前拂拭与之酷肖的蜡像;
hunc ubi Lethaei lustrantem gurgitis oras
当他在阿乌索尼亚显贵与奎里努斯后裔的行列中,
Ausonios inter proceres seriemque Quirini
认出漫步于忘川漩涡之岸的这位先人时,
adgnovit, timide primum vestigia iungit
起初他怯生生地悄步跟上,轻扯长袍的边角,
accessu tacito summosque lacessit amictus,inde magis sequitur; neque enim magis ille trahentem
继而紧随其后;布莱苏斯并未嫌弃那拉扯衣服的孩子,
spernit et ignota credit de stirpe nepotum.
而是以为他是来自某支未知的后人血脉。
mox ubi delicias et rari pignus amici
不久,当他意识到这孩子是挚友的心爱之物与信物,
sensit et amissi puerum solacia Blaesi,
是对失去布莱苏斯的一份慰藉时,
tollit humo magnaque ligat cervice diuque
他便将他从地上抱起,紧抱在自己的颈项,久久地
ipse manu gaudens vehit et, quae munera mollis
欢喜地亲手抱引着他,并将轻柔的
Elysii, steriles ramos mutasque volucres
极乐之野的礼物相赠:不结果实的枝条、喑哑的飞鸟,
porgit et obtunso pallentes germine flores.
以及花蕾受阻而显得苍白的花朵。
nec prohibet meminisse tui, sed pectora blandus
他亦不阻拦孩子忆念你,而是温和地将两颗心
miscet et alternum pueri partitur amorem.
融为一体,平分男孩轮换的爱意。
Hic finis rapto, quin tu iam vulnera sedas
这便是被夺走者的结局,为何你还不抚平创伤,
et tollis mersum luctu caput? omnia functa
抬起沉溺于哀痛的头颅?
aut moritura vides: obeunt noctesque diesque
你看到万物皆已消逝, 或注定将亡:黑夜与白昼相继逝去,
astraque, nec solidis prodest sua machina terris,
星辰亦然,坚实的大地亦无从凭借自身的构造得救;
nam populus mortale genus plebisque caducae
至于凡人这一终有一死的族类,又有谁会为 易逝平民的陨落而悲泣?
quis fleat interitus? hos bella, hos aequora poscunt;
战火索取一些人,汪洋索取另一些人;
his amor exitio, furor his et saeva cupido,
爱情让这些人毁灭,狂乱与凶暴的欲望让那些人丧命,
ut sileam morbos; hos ora rigentia Brumae,
更不用说疾病;冬至凛冽的面容等待着这些人,
illos implacido letalis Sirius igni,
致命的天狼星以无情之火等待着那些人,
hos manet imbrifero pallens Autumnus hiatu.
苍白的秋日张开多雨的深渊等待着另一些人。
quicquid init ortus, finem timet, ibimus omnes,
凡有起源者皆惧怕终结,我们皆将离去,
ibimus: immensis urnam quatit Aeacus umbris,
皆将离去:埃阿科斯正为无数亡魂摇晃着签筒。
ast hic quem gemimus. felix hominesque deosque
然而我们所哀悼的这个孩子,却幸运地避开了人世与神明、
et dubius casus et caecae lubrica vitae
莫测的变故以及晦暗人生的坎坷歧途,
effugit, immunis fatis, non ille rogavit,
免受宿命之苦;他未曾乞求死亡, 未曾畏惧,亦不曾应当死去。
non timuit meruitve mori: nos anxia plebes,
焦虑的平民是我们,
nos miseri, quibus unde dies suprema, quis aevi
悲惨的是我们自己:我们不知终末之日来自何方,生命有着
exitus, incertum, quibus instet fulmen ab astris,
怎样的结局,不知何方的雷霆正自星空逼近, 何处的阴云将鸣响死讯。
quae nubes fatale sonet, nil flecteris istis?
这些难道都不能使你回心转意吗?
sed flectere libens,4 ades huc emissus ab atro
但请甘愿释怀吧!
limine, cui soli cuncta impetrare facultas.
从黑暗的门槛被派遣而来的你,快降临此地,
Glaucia—insontes animas nec portitor arcet
唯有你拥有恳请得允一切的力量,
nec durae comes ille ferae—: tu pectora mulce,
格劳基亚斯啊——因为舟子既不阻拦无罪的灵魂,
tu prohibe manare genas noctesque beatas
那凶猛野兽的同伴亦不加以拦阻——:抚慰他的胸怀吧,
dulcibus alloquiis et vivis vultibus imple,
阻止双颊的泪水流淌,以甜蜜的交谈 与栩栩如生的面容充实幸福的夜晚,
et periisse nega. desolatamque sororem,
告诉他你并未死去;并且你既能做到,继续向〔他〕托付
qui potes, et miseros perge insinuare parentes.
孤独的姐姐与悲惨的双亲。
- 2.1.159quod tibi purpureo tristis rogus aggere crevit
连词 quod 引导依赖于前一段落末尾主句动词“Quid ego ... loquar?”(我何须述说……)的事实性名词从句(宾语从句),并与接下来的“quod Cilicum flores...”、“quod munera...”及“quodque ... liquores lavere”构成并列。它列举了所述葬仪的铺张细节,而非独立的因果状语从句。
- 2.1.168tune ille hilaris comisque videri?
此句为省略系动词(eras 或 es)的疑问句,主语由 tune(tu 加上疑问助词 -ne)承载,表语为 ille hilaris comisque。被动不定式 videri 为修饰形容词 hilaris comisque 的说明性不定式(epexegetic infinitive,意为“看起来开朗和蔼”),用以对梅利奥尔昔日温和愉悦的形象与当下狂暴悲恸之间的剧烈反差表达震惊与难以置信。
- 2.1.188ne puero dura ascendisse facultas
在 ne 引导的否定目的从句中,系动词(esset 或 sit)被省略。完成时不定式 ascendisse 为模仿希腊语不定过去时不定式的诗歌用法,表示“登岸/上岸”动作本身的完成而非先行动作,与主语短语 dura ... facultas(艰难的机会)构成述谓补足。
- 2.1.227sed flectere libens
动词 flecto 的中被动语态第二人称单数现在时命令式(词尾为 -re,而非直陈式)。此处直接承接前文的问句“nil flecteris istis?”(这些难道全不能打动你吗?),对比性地规劝梅利奥尔主动释怀、平复悲痛。
