- 底本
- Statius, P. Papinius. Statius, Volumes 1-2. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi1020.phi001.humanitext-lat2:9.225-9.302
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
希波墨冬追击败退的底比斯军进入暴涨的伊斯墨诺斯河,展开惨烈的血腥混战;战马负伤后他徒步继续奋战,并嘲弄饶恕了帕涅穆斯使其独自回城报丧。
ventum erat ad fluvium; solito tunc plenior alveo
他们来到了河边;
— signa mali — magna se mole Ismenos agebat.
此时伊斯墨诺斯河的水量比平日的河道更为充盈——这是灾难的征兆——携着巨大的洪流奔涌而去。
illa brevis requies, illo timida agmina lassam
那里成了一处短暂的喘息之所;
de campis egere fugam; stupet hospita belli
惊恐的队伍将疲惫的逃亡从平原引向了那里;
unda viros claraque armorum incenditur umbra,
未识战火的水波对人群惊愕不已,被武器明亮的光辉照亮。
insiluere vadis, magnoque fragore solutus
他们跃入浅滩,随着一声巨响,
agger et adversae latuerunt pulvere ripae,
堤岸坍塌,对岸隐没在尘埃之中。
ille quoque hostiles saltu maiore per undas
他也以更大的纵跃穿过敌人的水流,
inruit attonitis — longum dimittere habenas1 —
冲向惊魂未定的人群——放开缰绳已嫌太迟——就保持着原样,
sicut erat, tantum viridi defixa parumper
仅仅将长矛短暂停留在绿色的草皮上,
caespite populeo commendat spicula trunco.
托付给一棵白杨树干。
tunc vero exanimes tradunt rapientibus ultro
此时,惊慌失措的人们自愿将武器交给了湍急的浅流:
arma vadis: alii demissa casside, quantum
有些人卸下头盔,
tendere conatus animae valuere sub undis,
在水下拼尽呼吸所能支撑的时间,
turpe latent; multi fluvium transmittere nando
可耻地潜藏着;许多人试图游泳渡河,
adgressi, sed vincla tenent laterique repugnat
但束具绊住了他们,肩带紧勒着腰肋,
balteus et madidus deducit pectora thorax,
浸湿的胸甲压沉了胸膛。
qualis caeruleis tumido sub gurgite terror
正如暗蓝色的鱼群在翻滚的漩涡下感到的恐惧,
piscibus, arcani quotiens devexa profundi
每当它们看到海豚探寻幽暗深渊的斜坡时:
scrutantem delphina vident; fugit omnis in imos
所有的鱼群都逃向最深的水底,
turba lacus viridesque metu stipantur in algas;nec prius emersi, quam summa per aequora flexusemicet et visis malit certare carinis:
因恐惧而挤进绿色的水草中;直到海豚在水面上翻腾跃起、更愿与所见的船只竞逐时,它们才敢再次浮出水面:
talis agit sparsos mediisque in fluctibus heros
英雄同样在波涛之中驱赶着溃散的敌军,
frena manu pariter, pariter regit arma, pedum quem
手中兼顾着缰绳与兵刃,
remigio sustentat equus; consuetaque campo
战马则如划桨般舞动四蹄托起他;
fluctuat et mersas levis ungula quaerit harenas.
那习惯了平原的轻盈马蹄在水中漂浮,探寻着淹没的沙底。
sternit Iona Chromis, Chromin Antiphos, Antiphon Hypseus,
克罗米斯击倒了伊翁,安提福斯杀死了克罗米斯,许普修斯诛戮了安提福斯,
Hypseus Astyagen evasurumque relictoamne Linum, ni fata vetent et stamine primo
许普修斯又斩杀了阿斯提阿革斯,以及若是命运不加阻拦、
ablatum tellure mori.2 premit agmina Thebes
未曾禁止折损于生命最初丝线的他死于旱地便本可脱离河流逃生的利努斯。希波墨冬压迫着底比斯的战阵,
Hippomedon, turbat Danaos Asopius Hypseus:
阿索波斯之子许普修斯则搅乱了达奈军:
amnis utrimque timet, crasso vada mutat uterque
河流对双方皆怀恐惧,两人都用浓稠的鲜血染红了浅滩,
sanguine, et e fluvio neutri fatale reverti,
而对他们二人而言,从河中生还皆非命运所许。
iam laceri pronis volvuntur cursibus artus
如今,残缺的肢体在下泻的急流中翻滚,
oraque et abscisae redeunt in pectora dextrae,
头颅和断落的右手反冲到胸膛上;
spicula iam clipeosque leves arcusque remissos
水波已漂浮着长矛、轻盾和松弛的弓,
unda vehit, galeasque vetant descendere cristae:
而羽翎阻止了头盔沉没:
summa vagis late sternuntur flumina telis,
水面漫布着漂流的兵刃,水底则堆满了尸身;
ima viris; illic luctantur corpora leto,
在那里,躯体与死神搏斗,
efflantesque animas retro premit obvius amnis.
迎面而来的流水将呼出的气息压了回去。
Flumineam rapiente vado puer Argipus ulmum
少年阿尔吉普斯在急流冲刷浅滩时攀住了一棵河边的榆树,
prenderat, insignes umeros ferus ense Menoeceus
凶悍的墨诺伊克斯用剑砍断了他显赫的双肩;
amputat; ille cadens, nondum conamine adempto,
少年坠落下去,挣扎的力气尚未断绝,
truncus in excelsis spectat sua bracchia ramis.
已成无臂躯干的他凝视着自己留在高枝上的双臂。
Hypseos hasta Tagen ingenti vulnere mersit,
许普修斯的长矛以巨大的创伤淹没了塔革斯,
ille manet fundo, rediit pro corpore sanguis,
他留在了水底,浮上来的唯有鲜血而非尸躯。
desiluit ripis fratrem rapturus Agenor
阿革诺尔为了夺回兄弟从岸上跃下,唉,可怜的人!
heu! miser et tenuit, sed saucius ille levantem
他抱住了他,但受伤的兄弟却用拥抱将施救者压沉:
degravat amplexu: poterat resolutus Agenor
阿革诺尔若是松开手本可浮出水面,
emersisse vadis,3 piguit sine fratre reverti.
但他不愿弃兄弟而去。
surgentem dextra Capetum vulnusque minantem
卡佩图斯举起右手正欲施加创伤,
sorbebat rapidus nodato gurgite vertex;
迅疾的漩涡以卷曲的水流将他吞噬;
iam voltu, iam crine latet, iam dextera nusquam,
先是面庞,接着是头发隐没,如今右手已无影无踪,
ultimus abreptas ensis descendit in undas,
最后利剑沉入了被卷走的波涛。
mille modis leti miseros mors una fatigat.
死神以千般死状折磨着这些不幸的人。
induit a tergo Mycalesia cuspis Agyrten;
一杆米卡勒苏斯的长矛从背后贯穿了阿吉尔忒斯;
respexit: nusquam auctor erat, sed concita tractu
他回头看去:投掷者杳无踪影,
gurgitis effugiens invenerat hasta cruorem.
但那长矛在漩涡急流的冲撞下逃逸漂流,竟寻到了鲜血。
Figitur et validos sonipes Aetolus in armos,
埃托利亚的骏马也在强壮的肩甲处被刺中,
exsiluitque alte vi mortis et aera pendens
在死亡的巨力下高高跃起,
verberat; haud tamen est turbatus fulmine ductor,
凌空踢蹬着空气;然而主帅并未被这霹雳般的变故惊扰,
sed miseratur equum, magnoque ex volnere telum
而是怜惜着战马,
exuit ipse gemens et sponte remisit habenas.
自己呻吟着从巨大的伤口中拔出武器,自愿放开了缰绳。
inde pedes repetit pugnas gressuque manuque
随后他徒步重返战斗,步伐与手臂更为坚定,
certior, et segnem Nomium fortemque Mimanta
用利刃连续斩杀了迟钝的诺米乌斯、
Thisbaeumque Lichan Anthedoniumque Lycetum
英勇的米玛斯、忒斯拜的利卡斯、安忒冬的吕克图斯,以及忒斯庇埃双生兄弟中的一人;面对乞求同样死运的帕涅穆斯,
continuat ferro geminasque e fratribus unumThespiaden; eadem poscenti fata Panemo:
他说道:“活下去吧,作为幸存者,”
vive superstes ait, ‘diraeque ad moenia Thebes
“独自回到可怖的底比斯城垣去吧,
solus abi, miseros non decepture parentes.
你这不会欺骗可怜父母的人。
di bene, quod pugnas rapidum deiecit in amnem
众神保佑,嗜血的柏洛娜以血染之手将战斗抛入了这条急流:
sanguinea Bellona manu: trahit unda timentes
流水在故土的漩涡中卷走惊恐的你们,
gurgite gentili, nuda nec flebilis umbra
未埋的堤丢斯绝不会成为赤裸而凄凉的幽灵,
stridebit vestros Tydeus inhumatus ad ignes;
在你们的火葬堆旁哀泣;
ibitis aequoreis crudelia pabula monstris,
你们将沦为海中怪物的残忍食粮,
illum terra vehit suaque in primordia solvet.’
而他则由大地托起,并将消解归于他最初的本原。”
sic premit adversos et acerbat vulnera dictis
他如此压制着敌人,并用言语使伤口更加剧痛。
- 9.233longum dimittere habenas
省略了系动词(erat 或 fuisset)的中性形容词谓语 longum 与不定式 dimittere 构成的插入短语。不定式用作主语,意为“放下缰绳太耽搁时间”。
- 9.253evasurumque relicto amne Linum, ni fata vetent et stamine primo ablatum tellure mori
将来分词 evasurum 承担了与过去事实相反的虚拟条件句归结从句功能(相当于 evasurum fuisse),条件从句则采用了历史现在时虚拟式 vetent。动词 vetent 同时支配由 evasurum 补出的不定式(evadere,逃脱)与 tellure mori(死于陆地)。
- 9.274poterat resolutus Agenor emersisse vadis
表示能力的直陈式未完成过去时 poterat 与完成时不定式 emersisse 连用,表达过去未实现的潜能(相当于反事实条件句,但依惯用法使用直陈式)。分词 resolutus 带有条件含义(“若他解脱束缚”)。
