← 斯塔提乌斯

底比斯战纪

§8.78-8.149

安菲阿拉俄斯的答辩与阵前的撤退

面对普鲁托的雷霆之怒,坠入深渊的先知安菲阿拉俄斯陈述自身的清白并甘愿顺从冥界,唯求严惩背叛自己的妻子;而在人间,目击先知连人带车被大地吞噬的帕莱蒙惊骇地赶来,劝告阿德剌斯托斯退兵逃离。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
78

​faxo haud sit cunctis levior metus1 atra movere

“我要让撼动幽暗的塔耳塔洛斯,对所有人而言,

​Tartara, frondenti quam iungere Pelion Ossae.’

绝不比将珀利翁山叠放在郁郁葱葱的奥萨山上是更轻微的恐惧。”

80

​dixerat; atque illi iamdudum regia tristis

他言罢;这阴森的宫殿早已在他发话时颤栗不已,

​attremit oranti, suaque et quae desuper urguet

他自己的土地以及从上方压迫而来的地界皆摇摇欲坠:

​nutabat tellus: non fortius aethera vultu

朱庇特以其威严的面容扭转苍穹、

​torquet et astriferos inclinat Iuppiter axes.

倾斜繁星天轴时,亦不过如此强劲。

​At tibi quos inquit, ‘manes, qui limite praeceps

“但你是何等亡魂,”冥王说道,

85

​non licito per inane ruis?’ subit ille minantem

“竟敢循着不合律法的界线穿透虚空坠落而下?”

​iam tenuis visu, iam vanescentibus armis,

先知迎着威胁他的冥王走上前去,在视线中身形已然单薄,

​iam pedes: exstincto tamen indecerptus in ore

兵刃已然消散,已然徒步而行:

​augurii perdurat honos, obscuraque fronti

然而在死寂的面庞上,卜筮者未被剥夺的尊严依然留存,

​vitta manet, ramumque tenet morientis olivae.

暗淡的发带仍系于额前,手中握着枯萎的橄榄枝。

90

‘si licet et sanctis hic ora resolvere fas est

“若得允准,若神圣的亡魂在此开口吐露言辞合乎天理,

​manibus, o cunctis finitor maxime rerum,

万物的至大终结者啊,

​at mihi, qui quondam causas elementaque noram,

而对我这曾通晓起因与元素的人而言,你亦是始源,

​et sator,2 oro, minas stimulataque corda remulce,

我恳求你,平息你的威吓与激愤的心绪吧,

​neve ira dignare hominem et tua iura timentem,

勿将怒火降于一个敬畏你律法的人身上。

95

​nam nec ad Herculeos — unde haec mihi proelia? — raptus,

因为既非为了赫拉克勒斯式的强夺——我怎会兴起这等争端?

​nec venerem inlicitam — crede his insignibus — ausi

——,亦非敢于图谋不义的情爱——请相信这些圣物标志——我们才踏入勒忒河:

​intramus Lethen: fugiat ne tristis in antrum

愿阴森的刻耳柏洛斯不必遁入洞穴,

​Cerberus, aut nostros timeat Proserpina currus,

普洛塞耳皮娜亦不必畏惧我的战车。

​augur Apollineis modo dilectissimus aris,

我这不久前在阿波罗祭坛上最受宠爱的先知,

100

​testor inane chaos — quid enim hic iurandus Apollo? —;

以空虚的混沌起誓——因为在此何须向阿波罗发誓?

​crimine non ullo subeo nova fata, nec alma

——:我并非因任何罪愆而承受这新奇的宿命,

​sic merui de luce rapi; scit iudicis urna

亦不配就这样被夺去那滋育生灵的光明;

​Dictaei verumque potest deprendere Minos,

狄克忒审判官的抽签瓮深知真相,弥诺斯能够明察秋毫:

​coniugis insidiis et iniquo venditus auro

因妻子的诡计与不义的黄金,

105

​Argolicas acies — unde haec tibi turba recentum

我被出卖给阿尔戈斯的军旅——因此你这里才有了这批新近的亡魂,

​umbrarum, et nostrae veniunt quoque funera dextrae —

也有我们右手所造成的死者前来——,

​non ignarus ini: subito me turbine mundi —​horret adhuc animus — mediis e milibus hausit

我并非不知命运而走向战场:

​nox tua. quae mihi mens, dum per cava viscera terrae

世界的突变巨变——我的心魄至今仍在战栗——令你的长夜从千军万马之中将我吞噬。当我在大地中空的腑脏中长久悬浮、

110

​vado diu pendens et in aere volvor operto?

在闭塞的气流中翻滚前行时,我的心绪该是何等惊骇?

​ei mihi! nil ex me sociis patriaeque relictum,

哀哉!

​vel captum Thebis; iam non Lernaea videbo

我未曾给同袍与祖国留下分毫,亦未曾被忒拜所掳获;

​tecta, nec attonito saltem cinis ibo parenti,

我再也见不到勒耳那的家园,甚至无法化作骨灰去见那惊恐的父亲;

​non tumulo, non igne miser lacrimisque meorum

我未曾被坟冢安葬,未曾被葬火焚化,不幸的人啊,

115

​productus, toto pariter tibi funere veni,

未曾有亲人的泪水为我送行,我以完好无损的躯体同等于完整的死者来到你面前,

​nil istis ausurus equis; nec deprecor umbram

并未打算驱策那些战马逞凶;

​accipere et tripodum iam non meminisse meorum.

我亦不抗拒作为亡魂被接纳,并不抗拒就此忘却我的神谕三脚鼎。

​nam tibi praesagi quis iam super auguris usus,

因为既然命运诸女神完全遵循你的号令,

​cum Parcae tua iussa trahant? sed pectora flectas

你对能够预言的先知又何须再加利用?

120

​et melior sis, quaeso, deis. si quando nefanda

但我恳求你,软化你的胸怀,比天神们更为仁善吧。若那邪恶的妻子有朝一日来到此地,

​huc aderit coniunx, illi funesta reserva

便请为她保留致命的酷刑:

​supplicia: illa tua, rector bone, dignior ira.’

善良的统治者啊,唯有她才更配承受你的雷霆之怒。”

​accipit ille preces indignaturque moveri.

冥王听取了他的祈求,却因心生动容而感到恼怒。

​ut leo Massyli cum lux stetit obvia ferri,

正如马萨埃利安的雄狮在直面阻截的钢铁寒光时,

125

​tunc iras, tunc arma citat; si decidit hostis,

便激发怒意,挥动利爪兵戈;但若敌人倒下,

​ire supra satis est vitamque relinquere victo.

踩踏而过并将生命留给败者,便已足够。

​Interea vittis lauruque insignis opima

与此同时,那辆以发带和繁茂月桂为饰、

​currus et egregiis modo formidatus in armis

不久前还在白昼下以精良武装令人畏惧的战车,

​luce palam, fusus nulli nullique fugatus,3

既未被任何人击溃,亦未曾落荒而逃,

130

​quaeritur: absistunt turmae, suspectaque tellus

却在四处被寻觅:各骑兵队停下了脚步,

​omnibus, infidi miles vestigia campi

大地为众人所怀疑,

​circuit, atque avidae tristis locus ille ruinae

士兵们绕开那背信弃义的原野痕迹,贪婪毁灭的阴森之地被闲置空留,

​cessat et inferni vitatur honore sepulcri,

如同敬畏地下的坟墓一般被避开。

​nuntius hortanti diversa in parte maniplos

向在另一处鼓舞方阵的阿德剌斯托斯报信的帕莱蒙,

135

​Adrasto, vix ipse ratus vidisse, Palaemon

几乎难以相信自己所亲眼目睹的景象,

​advolat et trepidans — steterat nam forte cadenti

惊恐万状地飞奔而来——因为他恰好站在坠落者身旁,亲眼窥见深渊,不幸地吓得面如土色:

​proximus inspectoque miser pallebat hiatu —

“止步吧,统帅,快逃吧,”他喊道,

​verte gradum, fuge, rector ait, ‘si Dorica saltem

“倘若多利斯的土地与我们抛在身后的祖国城砦,至少还留在原地的话!

​terra loco patriaeque manent, ubi liquimus, arces,

无需武器,无需流血:

140

​non armis, non sanguine opus: quid inutile ferrum

我们何必对忒拜拔出无用的利刃?

​stringimus in Thebas? currus humus impia sorbet

不敬的大地正在吞噬战车、

​armaque bellantesque viros; fugere ecce videtur

兵甲与交战的勇士;看哪,

​hic etiam, quo stamus, ager. vidi ipse profundae

甚至连我们所站立的原野似乎也在遁逃。我亲眼见到了通往深邃长夜的通道,

​noctis iter ruptaque soli compage ruentem

亲眼见到了因地表破裂而坠落的他,

145

​illum heu, praesagis quo nullus amicior astris,

呜呼,那对占卜星象而言最亲密无间的人,

​Oecliden, frustraque manus cum voce tetendi.

俄伊克勒斯之子,我徒然地伴着呼喊伸出了双手。

​mira loquor, sulcos etiamnum rector equorum

我说的是惊天骇俗之事:战马的御者留下了车辙、

​fumantemque locum et spumis madida arva reliquit.

至今仍在冒烟之地与泡沫湿透的原野。

​nec commune malum est: tellus agnoscit alumnos,

这并非共同的灾厄:大地认得自己的子民!”

语法注3 条
  1. 8.78faxo haud sit cunctis levior metus

    faxo 是古风未来时形式(源于带有 -s- 的完成时/祈愿时词干 fac-so),等同于 faciam,引出省略了连接词 ut 的虚拟式名词性从句(sit)。cunctis 作评判者与格(dative of reference)。

  2. 8.92at mihi, qui quondam causas elementaque noram, et sator

    sator 与呼格 cunctis finitor maxime rerum 构成平行呼格,形成语义上的对比:对众人而言冥王是“终结者”(finitor),而对曾通晓万物起因与元素的先知来说,冥王亦是万物的“源起/创造者”(sator)。noram 为 noveram 的缩约形。

  3. 8.129fusus nulli nullique fugatus

    nulli ... nullique 是受动分词 fusus 与 fugatus 的施动者与格(dativus auctoris),意为“未被任何人击败,亦未被任何人驱逐败退”。

翻译:Gemini 3.8 Flash・中文译文与原文无修订urn:cts:latinLit:phi1020.phi001.humanitext-lat2:8.78-8.149