- 底本
- Statius, P. Papinius. Statius, Volumes 1-2. Mozley, John Henry, editor. London: William Heinemann; New York: G.P. Putnam's Sons, 1928.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.8-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi1020.phi001.humanitext-lat2:8.305-8.380
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-29
提俄达玛斯完成对大地女神的祈祷与献祭,祈请安菲阿拉俄斯的指引;与此同时,提西福涅与贝罗娜催动战云,忒拜军自七门涌出,达那俄斯军亦怀着失去主祭的哀恸列阵迎敌,死神则盘旋于即将喋血的战场上空。
cuncta Prometheasque manus Pyrrhaeaque saxa
你孕育了万物,造就了普罗米修斯之手与皮拉的石块;
gignis, et impastis quae prima alimenta dedisti
是你将最初的食物赐予饥馑的人类,
mutastique viris, quae pontum ambisque vehisque:
改变了他们的生计;亦是你环绕并承载着浩瀚的大洋。
te penes et pecudum gens mitis et ira ferarum
温驯的牲畜、野兽的狂暴与鸟类的栖息,
et volucrum requies; firmum atque immobile mundi
皆由你掌管;你是永不沉沦之世界坚定而不可动摇的支柱。
robur inoccidui, te velox machina caeli
当你悬浮于虚空的大气之中,
aere pendentem vacuo, te currus uterque
天宇迅疾的机枢与两架日月的车辇皆环绕着你运行,啊,
circuit, o rerum media indivisaque magnis
居于万物之枢纽、未曾被伟大的兄弟神祇所瓜分者!
fratribus! ergo simul tot gentibus alma, tot altis
因而,你同时哺育着如此众多的民族、
urbibus ac populis, subterque ac desuper una
如此众多的雄城与部族,独自从下方与上方维系着一切;
sufficis, astriferumque domos Atlanta supernas
星斗满布的阿特拉斯正艰辛地托举着天上的居所,
ferre laborantem nullo vehis ipsa labore:
而你承载着他,自身却不费分毫气力。
nos tantum portare negas, nos, diva, gravaris?
难道你单单拒绝承载我们?女神啊,难道唯独我们将你压得不堪重负?
quod, precor, ignari luimus scelus? an quia plebes
请告诉我,我们究竟在懵懂中承受着何等罪愆的惩罚?
externa Inachiis huc adventamus ab oris?
抑或只因我们作为异邦之民自伊纳科斯海岸来到此地?
omne homini natale solum, nec te, optima, saevo
对人类而言,每一寸土地皆是故土;至善的女神啊,
tamque humili populos deceat distinguere fine
你本不该用残酷而如此卑微的疆界,
undique ubique tuos; maneas communis et arma
将各地无处不在的臣民强加分别。愿你保持天下为公的母性,
hinc atque inde feras; liceat, precor, ordine belli
在两阵之间同样承托兵戈!我祈求,
pugnaces efflare animas et reddere caelo,
容许我们依循战争的正道吐尽善战的魂魄并归还上天;
ne rape tam subitis spirantia corpora bustis,
切莫用突如其来的墓穴吞噬仍有气息的身躯,切莫如此匆迫!
ne propera: veniemus enim, quo limite cuncti,
因为我们终将到达那所有人皆要抵达的界限,
qua licet ire via; tantum exorata Pelasgis
走过那条必经之路;只求你因佩拉斯戈斯人的祈求而回心转意,
siste levem campum, celeres neu praecipe Parcas.
稳住这动荡的平原,不要让疾驰的命运三女神提前降临。
at tu, care deis, quem non manus ulla nec enses
而你这位为神明所爱之人,没有任何凡人的手,
Sidonii, sed magna sinu Natura soluto,
亦无西顿的利剑能将你击倒,而是大自然自身敞开广袤的胸膛,
ceu te Cirrhaeo meritum tumularet hiatu,
宛若应当在基拉的裂口中将你隆重安葬那般,
sic amplexa coit,1 hilaris des, oro, precatus
合拢双臂将你拥抱——我祈求你,
nosse tuos, caeloque et vera monentibus aris
欢欣地垂允知晓你的祈愿,使我们与上天及昭示真相的祭坛和解,
concilies, et quae populis proferre parabas,
并将你本欲向万民宣告的奥秘传授于我。
me doceas: tibi sacra feram praesaga, tuique
我将为你献上预言的祭品,并在福玻斯缺席之际,
numinis interpres te Phoebo absente vocabo.
作为你神圣意志的代言人呼唤你。
ille mihi Delo Cirrhaque potentior omni,
你所坠入的那片深渊,对我而言胜过提洛岛与整座基拉,
quo ruis, ille adytis melior locus.’ haec ubi dicta,
比任何神坛圣所都更为显赫。” 这番话说罢,
nigrantis terrae pecudes obscuraque mergit
他便将黑色的牲畜与暗色的畜群沉入地下,
armenta, ac vivis cumulos undantis harenae
在活生生的牲灵之上垒起起伏的沙冢,
aggerat et vati mortis simulacra rependit.
为那位预言家补全了死亡的仪礼。
Talia apud Graios, cum iam Mavortia contra
在希腊人这方发生此景之时,对面的战神号角早已响起,
cornua, iam saevos fragor aereus excitat enses,
青铜器尖锐的轰鸣唤醒了凶残的刀剑;
addit acerba sonum Teumesi e vertice crinem
提西福涅在泰乌墨索斯峰顶甩动蛇发,
incutiens acuitque tubas et sibila miscet
增添了凄厉的声响,催急了号角,夹杂着咝咝的嘶鸣。
Tisiphone: stupet insolito clangore Cithaeron
喀泰戎山在陌生的喧嚣中惊骇发木,
marcidus et turres carmen non tale secutae,
未曾追随过这般曲调的城楼亦为之惊骇。
iam trepidas Bellona fores armataque pulsat
贝罗娜已然擂响惊惶的城门与披甲的门槛,
limina, iam multo laxantur cardine Thebae.
忒拜的城门已在沉重的门枢上彻底洞开。
turbat eques pedites, currus properantibus obstant,
骑兵冲乱了步兵,战车阻碍了奔走的队伍,
ceu Danai post terga premant: sic omnibus alae
宛如达那俄斯人已从背后紧逼而来:各座城门前的侧翼皆因此挤塞难行,
artantur portis septemque excursibus haerent.
阻滞在七处出击的隘口之中。
Ogygiis it sorte Creon, Eteoclea mittunt
依抽签之定,克瑞翁自俄古癸亚门出征,
Neistae, celsas Homoloidas occupat Haemon,
涅伊斯塔门送出了埃忒俄克勒斯,海蒙占据了高耸的霍摩罗伊斯门;
Hypsea Proetiae, celsum fudere Dryanta
普洛伊提斯门涌出了许普修斯,
Electrae, quatit Hypsistas manus Eurymedontis,
厄勒克特拉门放出了高大的德律阿斯;欧律墨冬的铁腕撼动着许普西斯泰门,
culmina magnanimus stipat Dircaea Menoeceus.qualis ubi aversi secretus pabula caeli2
英勇的墨诺扣斯则扼守着狄耳刻之巅。
Nilus et Eoas magno bibit ore pruinas,
正如隐秘的尼罗河将背向之天穹的养分与东方的霜雪以巨口吞饮,
scindit fontis opes septemque patentibus arvis
撕开源头的丰饶,穿过七道旷野将冬潮倾入大海;
in mare fert hiemes; penitus cessere fugatae
被驱赶的涅瑞伊得斯仙女深深退避,
Nereides dulcique timent occurrere ponto.
畏惧遭遇这淡水的汪洋。
Tristis at inde gradum tarde movet Inacha pubes,
然而在另一端,伊纳科斯的青年队伍却悲戚而迟缓地迈动步伐,
praecipue Eleae Lacedaemoniaeque cohortes
尤其是厄利斯与拉刻代蒙的连队,
et Pylii; subitum nam Thiodamanta secuntur
以及皮洛斯的人马;因为他们失去了预言官,
augure fraudati, necdum accessere regenti,
仓促之下追随着新立的提俄达玛斯,尚未与新的统帅磨合契合;
nec tua te, princeps tripodum, sola agmina quaerunt:
不仅是你自家的军队在追寻你,三脚鼎的首领啊,
cuncta phalanx sibi deesse putat; minor ille per alas
整支方阵都深感自身有所欠缺;在两翼之中现身的第七座头盔,
septimus exstat apex.3 liquido velut aethere nubes
显得那般矮小。宛如在澄澈的天空里,
invida Parrhasiis unum si detrahat astris,
嫉妒的阴云若从帕耳哈西亚的群星中夺去一颗,
truncus honor Plaustri, nec idem riget igne reciso
大熊座的仪态便遭残损,车轴亦因星火被截而不再挺直如初,
axis, et incerti numerant sua sidera nautae.
迷茫的水手们便不得不重新点数自己的星辰。
Sed iam bella vocant: alias nova suggere vires,
但如今战火已在召唤:卡利俄佩啊,
Calliope, maiorque chelyn mihi tendat Apollo,
请赋予我全新的异样力量,让更伟大的阿波罗为我拉紧琴弦!
fatalem populis ultro poscentibus horam
黑暗的时日正将命中注定的时刻逼近那些主动求战的人民;
admovet atra dies, Stygiisque emissa tenebris
死神摆脱了冥河的阴霾,
Mors fruitur caelo bellatoremque volando
尽情享用着天空,飞掠着笼罩了勇士的战场,
campum operit nigroque viros invitat hiatu,
张开黑色的巨口招引众人;她绝不遴选寻常之辈,
nil vulgare legens, sed quae dignissima vita
而是将那些最配享生命的亡灵,
funera, praecipuos annis animisque cruento
在年岁与意气上皆卓绝出众的英豪,以染血的——
- 8.331ceu te Cirrhaeo meritum tumularet hiatu, sic amplexa coit
ceu... tumularet 构成了带有未完成过去时虚拟语气的比拟从句(“宛如在基拉的深谷中将你收葬”)。meritum 为完成时分词,修饰被大自然拥抱的主持者 te(安菲阿拉俄斯),表“应得其荣的”。主句以 sic amplexa coit(“这般拥抱着合拢”)相呼应,将大地裂开吞没预言家一事,比拟为德尔斐基拉圣所给予他的当之无愧的安葬。
- 8.358aversi secretus pabula caeli
aversi... caeli 为属格,修饰 pabula(中性复数宾格,作 Nilus 汲取的“养分”);secretus 为完成时分词用作形容词,修饰主语 Nilus,意为“隐秘的、偏僻的”。全句指尼罗河隐于尘世之外、汲取背向之异域天穹的水汽,呼应了古典时期对尼罗河遥远神秘源头的地理观念。
- 8.368minor ille per alas septimus exstat apex
minor 用作谓语性形容词,修饰主语 apex(头盔顶饰,借代为主帅),意为“显出逊色/矮小”。septimus apex 指继任安菲阿拉俄斯的提俄达玛斯,表现出在两翼(per alas)军阵中出现的这位第七位主帅,与前任的崇高相比显得声威不足。
