← 小塞内卡

致卢基里乌斯道德书简

§98.9-98.18

凡俗之善的易逝与不朽德性的践行

塞内卡强调在凡俗逝去的万物中保持永恒之善的重要性,援引历史贤哲的先例,并赞赏了一位在重病中身体力行哲学、坚定面对生死的杰出老人。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§98.9

​Egregie itaque videtur mihi Metrodorus dixisse in ea epistula, qua sororem amisso optimae indolis filio adloquitur: "mortale est omne mortalium bonum." De his loquitur bonis, ad quae concurritur. Nam illud verum bonum non moritur, certum est sempiternumque, sapientia et virtus; hoc unum contingit inmortale mortalibus.

因此,在我看来,梅特罗多洛斯在他写给痛失优秀资质之子的姐妹的那封信中说得极为精彩:“凡人的一切善,都是会消亡的。”他所说的是人们争相趋向的那些善。因为那真正的善不会消亡,它是确定而永恒的,即智慧与美德;这是凡人们唯一能得到的永恒之物。

§98.10

​Ceterum tam inprobi sunt tamque obliti, quo eant, quo illos singuli dies turbent, ut mirentur aliquid ipsos amittere amissuri uno die omnia.1 Quicquid est, dominus inscriberis, apud te est, tuum non est; nihil firmum infirmo, nihil fragili aeternum et invictum est. Tam necesse est perire quam perdere, et hoc ipsum, si intellegimus, solacium est. Aequo animo perde, pereundum est.

然而人们如此邪恶,又如此忘却自己将去往何方、一日一日将自己驱往何处,以至于当他们失去什么时竟感到惊讶,尽管他们注定会在某一天失去一切。无论它是什么,你虽然登记为主人,它在你的身边,但它并不属于你;对于软弱者而言没有什么是牢固的,对于脆弱者而言没有什么是永恒且不可战胜的。消亡与失去同样是必然的,如果我们理解了这一点,这本身就是一种慰藉。以平静的心态面对失去吧,消亡是必然的。

§98.11

​Quid ergo adversus has amissiones auxili invenimus? Hoc, ut memoria teneamus amissa nec cum ipsis fructum excidere patiamur, quem ex illis percepimus. Habere eripitur, habuisse numquam.2 Peringratus est, qui cum amisit, pro accepto nihil debet. Rem nobis eripit casus, usum fructumque apud nos relinquit, quem nos iniquitate desiderii perdidimus.

那么,面对这些失去,我们能找到什么帮助呢?那就是:将失去之物牢记在心,不让从它们身上获得的果实随它们一同消逝。拥有会被剥夺,曾拥有过则绝不会。那些在失去时对曾经的获得毫无感恩之情的人,是极其忘恩负义的。偶然性剥夺了我们的实物,却把它的使用和果实留给了我们,而我们却因为渴望的不公而失去了它。

§98.12

​Dic tibi: "Ex istis, quae terribilia videntur, nihil est invictum. Singula vicere iam multi: ignem Mucius, crucem Regulus, venenum Socrates, exilium Rutilius, mortem ferro adactam Cato; et nos vincamus aliquid."

对自己说:“在那些看似可怕的事物中,没有什么是不可战胜的。许多人已经战胜了其中具体的一项:穆基乌斯战胜了火,雷古鲁斯战胜了十字架,苏格拉底战胜了毒药,鲁蒂利乌斯战胜了流放,卡托战胜了铁刃带来的死亡;让我们也去战胜些什么吧。”

§98.13

​Rursus ista, quae ut speciosa et felicia trahunt vulgum, a multis et saepe contempta sunt. Fabricius divitias imperator reiecit, censor notavit. Tubero paupertatem et se dignam et Capitolio iudicavit, cum fictilibus in publica cena usus ostendit debere iis hominem esse contentum, quibus di etiamnunc uterentur. Honores reppulit pater Sextius, qui ita natus, ut rem publicam deberet capessere, latum clavum divo Iulio dante non recepit. Intellegebat enim quod dari posset, et eripi posse. Nos quoque aliquid et ipsi faciamus animose; simus inter exempla.

相反,那些作为华美和幸福吸引着乌合之众的事物,常常被许多人所鄙视。法布里基乌斯作为将军拒绝了财富,作为监察官谴责了财富。图贝罗认为贫穷既配得上他自己,也配得上卡皮托利乌斯神殿,当他在公共宴会上使用陶器时,他表明人应当满足于诸神至今仍在使用的器皿。父辈塞克斯蒂乌斯拒绝了荣誉,他虽然生来就应该投身于国家事务,但在神圣的朱利乌斯赐予他宽条红边袍时他并没有接受。因为他明白,凡能被赐予的,也同样能被剥夺。 让我们自己也勇敢地做点什么,让我们也列身于榜样之中。

§98.14

​Quare defecimus? Quare desperantes? Quicquid fieri potuit, potest, nos modo purgemus animum sequamurque naturam, a qua aberranti cupiendum timendumque est et fortuitis serviendum.3 Licet reverti in viam, licet in integrum restitui; restituamur, ut possimus dolores, quocumque modo corpus invaserint, perferre et fortunae dicere: "cum viro tibi negotium est; quaere, quem vincas."

我们为何退缩?为何绝望?凡是过去能做到的,现在依然能做到,只要我们净化心灵并追随自然,对于偏离自然的人来说,渴望与恐惧是必然的,服务于偶然的事物也是必然的。允许回到正道,允许恢复到健全状态;让我们恢复吧,以便无论痛苦以何种方式侵入身体,我们都能忍受,并对命运说:“你是在和真正的汉子打交道;去找一个你能战胜的人吧。”

§98.15

​His sermonibus et his similibus lenitur illa vis ulceris, quam opto mehercules mitigari et aut sanari aut stare et cum ipso senescere. Sed securus de illo sum; de nostro damno agitur, quibus senex egregius eripitur.4 Nam ipse vitae plenus est, cui adici nihil desiderat sua causa, sed eorum, quibus utilis est.

通过这些谈话以及类似的言论,那个溃疡的剧痛得以减轻,我真心希望它能得到缓解,要么痊愈,要么停滞并随他一同老去。但对于他我很放心;所关涉的是我们的损失,我们被剥夺了这位杰出的老人。因为他自己的一生已经圆满,他不需要为自己增添任何东西,而只是为了那些他对其有用的人。

§98.16

​Liberaliter facit, quod vivit. Alius iam hos cruciatus finisset; hic tam turpe putat mortem fugere quam ad mortem confugere. "Quid ergo? Non, si suadebit res, exibit? "Quidni exeat, si nemo iam uti eo poterit? Si nihil aliud quam dolori operam dabit?

他活着本身就是一种慷慨的施予。别人早就结束这些折磨了;但他认为,逃避死亡和逃向死亡同样可耻。“那么,如果情况建议,他不会离去吗?”怎么会不离去呢,如果已经没有人能再从他那里获益,如果他除了致力于应付痛苦之外什么也做不了?

§98.17

​Hoc est, mi Lucili, philosophiam in opere discere et ad verum exerceri: videre, quid homo prudens animi habeat contra mortem, contra dolorem, cum illa accedat, hic premat. Quid faciendum sit, a faciente discendum est. Adhuc argumentis actum est, an posset aliqui dolori resistere, an mors magnos quoque animos admota summittere.

我的卢基里乌斯啊,这就是在实践中学习哲学并为真理而磨炼:去看一个明智的人在面对死亡、面对痛苦时抱持着怎样的精神,当死亡逼近、痛苦压迫他的时候。应当做什么,必须从实践者那里学习。到目前为止,人们一直在通过论证来探讨,是否有人能抵抗痛苦,死亡在临近时是否也能让伟大的心灵屈服。

§98.18

​Quid opus est verbis? In rem praesentem eamus: nec mors illum contra dolorem facit fortiorem nec dolor contra mortem. Contra utrumque sibi fidit nec spe mortis patienter dolet nec taedio doloris libentur moritur; hunc fert, illam expectat.5 VALE.

何须多言?让我们进入当下的实例:既不是死亡使他面对痛苦时更加坚强,也不是痛苦使他面对死亡时更加坚强。面对两者他都信任自己,既不因对死亡的希望而忍受痛苦,也不因对痛苦的厌倦而乐于死去;他承受前者,等待后者。再会。

语法注5 条
  1. 98.10amissuri uno die omnia

    将来分词 amissuri 与句首隐含的第三人称复数主语(即 ipsos 所指代的大众)保持一致。该短语在结构上与宾格不定式从句 ipsos amittere 的主语同格,表示让步语气:“尽管他们注定会在某一天失去一切(却对失去某些东西感到惊讶)”。

  2. 98.11Habere eripitur, habuisse numquam

    现在主动不定式 Habere(拥有)和完成主动不定式 habuisse(曾拥有)在这里被用作名词,充当句子的主语。作为被动动词 eripitur(后半句中省略)的主语,它们极其简洁地对比了眼前的占有与过去占有的永久既成事实。

  3. 98.14a qua aberranti cupiendum timendumque est et fortuitis serviendum

    现在分词与格 aberranti(对于偏离……的人)作为动作主体的与格(dativus auctoris),修饰由动形容词中性单数构成的被动义务表达 cupiendum (est)、timendum (est) 和 serviendum (est)。关系代词 a qua 指代前文的 naturam(自然)。

  4. 98.15de nostro damno agitur, quibus senex egregius eripitur

    无人称表达 agitur 意为“所关涉的是……/……成了问题”。关系代词 quibus 在概念上指向所有形容词 nostro(我们的)中所隐含的复数代词。此外,quibus 与表示夺取的动词 eripitur 连用,充当表示分离的与格(dativus separationis)。

  5. 98.18hunc fert, illam expectat

    当指示代词 hic 与 ille 并列对照时,通常 hic 指代语境中较近的事物,即直前的 dolor(痛苦,阳性名词,宾格单数 hunc);而 ille 指代较远的事物,即在其之前的 mors(死亡,阴性名词,宾格单数 illam)。意为“承受前者,等待后者”。

翻译:Gemini 3.5 Flash(2026-05-25 发布)・修订记录(4 处,最近 2026-10-12)
  • 2026-10-12 统一书写 — 译文 1 处
  • 2026-09-22 AI校阅 — 原文 1 处
  • 2026-09-21 AI校阅 — 注 1 处
  • 2026-09-21 AI校阅 — 译文 1 处
urn:cts:latinLit:phi1017.phi015.humanitext-lat2:98.9-98.18