- 底本
- Seneca, Lucius Annaeus. Ad Lucilium Epistulae Morales, Vol 1-3. Gummere, Richard Mott, editor. Cambridge, MA: Harvard University Press; London: William Heinemann, Ltd., 1917-1925.
- 翻译
- AI 生成(gemini-3.5-flash) — 机器翻译,可能包含错误
- 语言
- 日本語 · English · 简体中文 · 한국어
- CTS URN
- urn:cts:latinLit:phi1017.phi015.humanitext-lat2:95.46-95.55
- 输出
- Humanitext Reader · reader.humanitext.ai · 2026-11-07
作者论证了教义对于确立人生目标是必不可少的,进而阐明了对神明的正确敬拜、人类作为整体肢体应当互助的人道义务,以及正确认识事物和美德的必要性。
Vita sine proposito vaga est: quod si utique proponendum est, incipiunt necessaria esse decreta. Illud, ut puto, concedes, nihil esse turpius dubio et incerto ac timide pedem referente.1 Hoc in omnibus rebus accidet nobis, nisi eximuntur, quae reprendunt animos et detinent et periclitari conarique totos vetant.
毫无目标的生命是迷茫的;但如果无论如何都必须确立一个目标,那么教义便开始成为必要了。我想,你会同意,没有什么比犹豫不决、举棋不定、战战兢兢地退缩之人更可耻的了。如果我们不清除那些抑制我们心灵、阻碍我们并禁止我们全身心去冒险和尝试的事物,那么在所有事情上,这种情况都会发生在我们身上。
Quomodo sint di colendi, solet praecipi. Accendere aliquem lucernas sabbatis prohibeamus, quoniam nec lumine di egent et ne homines quidem delectantur fuligine, vetemus salutationibus matutinis fungi et foribus adsidere templorum; humana ambitio istis officiis capitur, deum colit qui novit, vetemus lintea et strigiles Iovi ferre et speculum tenere Iunoni; non quaerit ministros deus. Quidni? Ipse humano generi ministrat, ubique et omnibus praesto est.
人们通常会就如何敬拜神明给出教诫。让我们禁止任何人在安息日点灯,因为神明不需要光亮,甚至连人类也不喜欢煤烟;让我们禁止履行清晨的问候和坐在神殿门前;人类的虚荣心会被这些仪式所吸引,而认识神的人才是敬拜神的人;让我们禁止给朱庇特送去亚麻布和刮汗板,给朱诺拿着镜子;神并不寻求侍从。为什么呢?祂自己就在服务人类,无处不在,随时为所有人提供帮助。
Audiat licet, quem modum servare in sacrificiis debeat, quam procul resilire a molestis superstitionibus, numquam satis profectum erit, nisi qualem debet deum mente conceperit, omnia habentem, omnia tribuentem, beneficum gratis. Quae causa est dis bene faciendi?
尽管人可以听闻在祭祀中应保持何种限度,应当从烦人的迷信中退避多远,但除非他在心中构想出神应当有的形象——拥有一切、赐予一切、无私地施予恩惠的神,否则永远不会有足够的进步。神明行善的原因是什么?
Natura. Errat, si quis illos putat nocere nolle; non possunt. Nec accipere iniuriam queunt nec facere; laedere etenim laedique coniunctum est. Summa illa ac pulcherrima omnium natura quos periculo exemit, ne periculosos quidem fecit.
是本性。如果有人以为神明是“不愿”伤害人,那他就错了;他们是“不能”这样做。他们既不能遭受伤害,也不能施加伤害;因为伤害与受伤害是结合在一起的。那最高贵、最美丽的神圣本性,既使他们免受危险,也未曾使他们成为危险的存在。
Primus est deorum cultus deos credere; deinde reddere illis maiestatem suam, reddere bonitatem, sine qua nulla maiestas est. Scire illos esse, qui praesident mundo, qui universa vi sua temperant, qui humani generis tutelam gerunt interdum incuriosi singulorum. Hi nec dant malum nec habent; ceterum castigant quosdam et coercent et inrogant poenas et aliquando specie boni puniunt. vis deos propitiare? Bonus esto. Satis illos coluit, quisquis imitatus est.
敬拜神明的第一步是相信神明存在;其次是归还给他们应有的威严,归还给他们良善,因为没有良善就没有威严。要明白,是他们在主宰世界,用他们的力量调节万物,履行对人类的监护,虽然有时对个体并不关心。他们既不施予恶,也不拥有恶;然而,他们惩戒某些人,约束他们,施加惩罚,有时是以善的形式进行惩罚。你想取悦神明吗?做个好人吧。凡是模仿神明的人,就已经充分地敬拜了神明。
Ecce altera quaestio, quomodo hominibus sit utendum. Quid agimus? Quae damus praecepta? Ut pareamus sanguini humano? Quantulum est ei non nocere, cui debeas prodesse!2 Magna scilicet laus est, si homo mansuetus homini est. Praecipiemus, ut naufrago manum porrigat, erranti viam monstret, cum esuriente panem suum dividat? Quando omnia, quae praestanda ac vitanda sunt, dicam, cum possim breviter hanc illi formulam humani officii tradere: omne hoc, quod vides, quo divina atque humana conclusa sunt, unum est; membra sumus corporis magni.
瞧,另一个问题是,我们应当如何对待他人。我们在做什么?我们给出什么教诫?是要我们爱惜同胞的生命吗?对于你应当去帮助的人,仅仅做到不伤害他,这是多么微不足道的事啊!如果一个人对另一个人温和,这当然是极大的赞誉!我们要规定他向溺水者伸出援手、给迷路者指路、与饥饿者分享他的面包吗?我什么时候才能说完所有该做和该避免的事呢?既然我可以简短地向他传授这条人类义务的法则:“你所看到的这一切,其中包含着神圣与世俗的事物,是一个整体;我们是一个伟大身体的肢体。”
Natura nos cognatos edidit, cum ex isdem et in eadem gigneret. Haec nobis amorem indidit mutuum et sociabiles fecit. Illa aequum iustumque composuit; ex illius constitutione miserius est nocere quam laedi. Ex illius imperio paratae sint iuvandis manus.
自然将我们作为同胞孕育出来,因为她用同样的原料将我们生下,并指向同样的归宿。她在我们心中注入了互爱,使我们乐于社交。她确立了公平与正义;根据她的规定,伤害他人比遭受伤害更为可悲。根据她的命令,让我们的双手随时准备去帮助那些需要帮助的人。
Ille versus et in pectore et in ore sit: "Homo sum, humani nihil a me alienum puto." Habeamus in commune; nati sumus. Societas nostra lapidum fornicationi simillima est, quae casura, nisi in vicem obstarent,3 hoc ipso sustinetur.
让那句诗铭记在心,也常挂在嘴边: “我是人,我认为人类的任何事情都与我休戚相关。” 让我们共同占有万物;我们就是为此而生的。我们的社会非常像由石头砌成的拱顶,如果石头不互相支撑就会坍塌,但也正因如此它才得以维持。
Post deos hominesque dispiciamus, quomodo rebus sit utendum. In supervacuum praecepta iactavimus, nisi illud praecesserit, qualem de quacumque re habere debeamus opinionem, de paupertate de divitiis, de gloria de ignominia, de patria de exilio. Aestimemus singula fama remota et quaeramus, quid sint, non quid vocentur.
在谈过神明和人之后,让我们考察应当如何使用事物。如果我们对任何事物——对贫穷、对财富、对荣耀、对耻辱、对祖国、对流放——应当持有何种看法的这一前提尚未确立,那么我们抛出教诫就毫无用处。让我们撇开传言来评估每样事物,并探索它们是什么,而不是它们被称为什么。
Ad virtutes transeamus. Praecipiet aliquis, ut prudentiam magni aestimemus, ut fortitudinem complectamur, iustitiam, si fieri potest, propius etiam quam ceteras nobis adplicemus. Sed nil aget, si ignoramus, quid sit virtus, una sit an plures, separatae aut innexae, an qui unam habet et ceteras habeat, quo inter se differant.
让我们过渡到美德。有人会规定我们高度评估智慧,去拥抱勇气,如果可能的话,将正义比其他美德更紧密地应用到我们自己身上。但是,如果我们不知道美德是什么,它是一个还是多个,是分离的还是交织在一起的,拥有一个美德的人是否也拥有其他美德,以及它们彼此之间有何不同,那么他将一事无成。
- 95.46dubio et incerto ac timide pedem referente
比较级“turpius”后的比较夺格,形容词“dubius”、“incertus”和分词“referens”在这里作为名词性使用(指“犹豫不决、举棋不定、退缩的人”)。
- 95.51ei non nocere, cui debeas prodesse
与格“ei”是不定式“non nocere”的逻辑宾语,同时也是关系从句“cui debeas prodesse”的先行词。“nocere”和“prodesse”都是支配与格的动词。
- 95.53quae casura, nisi in vicem obstarent
将来分词“casura”(阴性主格,与先行词“societas”一致)与虚拟式未完成过去时“obstarent”引导的条件从句相结合,简洁地表达了虚拟语气的含义(“若不互相支撑,本就会坍塌”)。
翻译:Gemini 3.5 Flash(2026-05-25 发布)・修订记录(2 处,最近 2026-09-22)
- 2026-09-22 AI校阅 — 原文 1 处
- 2026-09-21 AI校阅 — 译文 1 处
