← 小塞内卡

致卢基里乌斯道德书简

§94.27-94.35

格言的内在力量与唤醒灵魂德行的教训

塞内卡论证即使没有显明的论证,劝告者的权威与简练的格言本身也具有内在力量,能够唤醒灵魂中德行的种子,帮助人们摆脱恶德并引导义务的履行。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§94.27

"Si dubia sunt," inquit, "quae praecipis, probationes adicere debebis; ergo illae, non praecepta proficient." Quid, quod etiam sine probationibus ipsa monentis auctoritas prodest? Sic quomodo iurisconsultorum valent responsa, etiam si ratio non redditur. Praeterea ipsa, quae praecipiuntur, per se multum habent ponderis, utique si aut carmini intexta sunt aut prosa oratione in sententiam coartata, sicut illa Catoniana: "emas non quod opus est, sed quod necesse est; quod non opus est, asse earum est,1" qualia sunt illa aut reddita oraculo aut similia: "tempori parce," "te nosce."

他说:“如果你所教诫的事物是可疑的,你就必须加上论证;因此,起作用的是论证,而不是教诫。”况且,即使没有论证,劝告者自身的权威也会起作用,这又当如何解释呢?就像法律专家的意见即使不给出理由也具有效力一样。此外,被教诫的事物本身就具有很大的分量,尤其是如果它们被编入诗歌,或者在散文中被压缩成精炼的格言,就像卡托的这句名言:“不要买需要的,要买必需的;不需要的东西,哪怕只值一分钱(asse)也是贵的。”或者像那些神谕所赐或与之类似的话:“珍惜时间”,“认识你自己”。

§94.28

​Numquid rationem exiges, eum2 tibi aliquis hos dixerit versus? "Iniuriarum remedium est oblivio. Audentes fortuna iuvat, piger ipse sibi opstat." Advocatum ista non quaerunt; adfectus ipsos tangunt et natura vim suam exercente proficiunt.

当有人对你念出以下诗句时,你难道还会要求理由吗? “忘却是不义的良药。” “命运眷顾勇者,懒惰者自阻前程。” 这些话不需要辩护者;它们直接触动情感,在自然发挥其力量时起作用。

§94.29

​Omnium honestarum rerum semina animi gerunt, quae admonitione excitantur, non aliter quam scintilla flatu levi adiuta ignem suum explicat. Erigitur virtus, eum tacta est et inpulsa. Praeterea quaedam sunt quidem in animo, sed parum prompta, quae incipiunt in expedito esse, eum dicta sunt. Quaedam diversis locis iacent sparsa, quae contrahere inexercitata mens non potest. Itaque in unum conferenda sunt et iungenda, ut plus valeant animumque magis adlevent.

心灵孕育着一切高尚事物的种子,这些种子受到劝告的激发,正如火星在微风的协助下释放出它的火焰一样。当美德受到触碰和推动时,它就会被激发起。此外,有些事物虽然确实在心灵中,但并不随时可用,而一经说出,它们就开始变得随时可用。有些事物散落在不同的地方,未经训练的心灵无法将它们聚集起来。因此,必须将它们汇集并结合在一起,以便它们能发挥更大的作用,更好地提升心灵。

§94.30

​Aut si praecepta nihil adiuvant, omnis institutio tollenda est, ipsa natura contenti esse debemus. Hoc qui dicunt, non vident alium esse ingenii mobilis et erecti, alium tardi et hebetis, utique alium alio ingeniosiorem. Ingenii vis praeceptis alitur et crescit novasque persuasiones adicit innatis et depravata corrigit. "

或者,如果教诫毫无帮助,那么所有的教育都应当被废除,我们应当仅满足于自然本身。说这话的人没有看到,有的人天资敏捷而高尚,有的人天资迟钝而愚蠢,而且确实人与人之间的天资各不相同。天赋的力量因教诫而得到滋养和成长,并将新的信念加于天生的信念之上,并纠正扭曲的事物。

§94.31

​Si quis," inquit, "non habet recta decreta, quid illum admonitiones iuvabunt vitiosis obligatum? "Hoc scilicet, ut illis liberetur; non enim extincta in illo indoles naturalis est, sed obscurata et oppressa. Sic quoque temptat resurgere et contra prava nititur, nancta vero praesidium et adiuta3 praeceptis evalescit, si tamen illam diutina pestis non infecit nec enecuit; hanc enim ne disciplina quidem philosophiae toto inpetu suo conisa restituet. Quid enim interest inter decreta philosophiae et praecepta, nisi quod illa generalia praecepta sunt, haec specialia? Utraque res praecipit, sed altera in totum, particulatim altera.

他说:“如果有人没有正确的信条,而被恶德所束缚,那么劝告对他有什么帮助呢?”当然是帮助他从中解脱出来;因为他内在的天然本性并没有泯灭,只是被遮蔽和压制了。即使在这种状态下,它也试图重新抬起头来,并与邪恶作斗争。一旦得到了保护并受到教诫的辅助,它就会强壮起来——只要那长期的顽疾没有彻底侵蚀并杀死它;因为对于后者,即使哲学教育竭尽全力也无法挽回。哲学的信条与教诫之间究竟有什么区别呢?无非是前者是普遍的教诫,而后者是具体的教诫。两者都进行教诫,但一个针对整体,另一个针对局部。

§94.32

" Si quis," inquit, "recta habet et honesta decreta, hic ex supervacuo monetur." Minime; nam hic quoque doctus quidem est facere quae debet, sed haec non satis perspicit. Non enim tantum adfectibus inpedimur, quo minus4 probanda faciamus, sed inperitia inveniendi quid quaeque res exigat. Habemus interdum compositum animum, sed residem et inexercitatum ad inveniendam officiorum viam, quam admonitio demonstrat. "

他说:“如果有人拥有正确而高尚的信条,那么对他进行劝告就是多余的。”绝非如此;因为这个人虽然被教导去行其所当行,但对这些事情并没有看得很清楚。因为我们之所以不能做值得称赞的事,不仅是因为受到情感的阻碍,也是因为缺乏发现每件事所要求之物的经验。我们有时拥有整顿好的心灵,但对于寻找义务的道路,它却是闲散且未经训练的,而劝告则指明了这条道路。

§94.33

​Expelle," inquit, "falsas opiniones de bonis et malis, in locum autem earum veras repone, et nihil habebit admonitio, quod agat." Ordinatur sine dubio ista ratione animus, sed non ista tantum. Nam quamvis argumentis collectum sit, quae bona malaque sint, nihilominus habent praecepta partes suas. Et prudentia et iustitia officiis constat, officia praeceptis disponuntur.

他说:“驱除关于善恶的错误观点,并在其位置上代之以正确的观点,劝告就无事可做了。”毫无疑问,心灵通过这种方法得到了整顿,但并不仅仅通过这种方法。因为尽管已经通过论证总结出了什么是善什么是恶,教诫仍然有其作用。思虑和正义都是由义务构成的,而义务是通过教诫来安排的。

§94.34

​Praeterea ipsum de malis bonisque iudicium confirmatur officiorum exsecutione, ad quam praecepta perducunt. Utraque enim inter se consentiunt; nec illa possunt praecedere, ut non haec sequantur. Et haec ordinem sequuntur suum; unde apparet illa praecedere.

此外,关于善恶的判断本身是通过履行义务来巩固的,而教诫能引导人们履行义务。因为两者相互一致;前者不可能先行而后者不随之而来。而后者也遵循其自身的顺序;由此可见,前者是先行的。

§94.35

" Infinita," inquit, "praecepta sunt." Falsum est. Nam de maximis ac necessariis rebus non sunt infinita. Tenues autem differentias habent, quas exigunt tempora, loca, personae, sed his quoque dantur praecepta generalia."

他说:“教诫是无限的。”这是错误的。因为关于最重要和最必需的事物,它们并不是无限的。虽然它们具有由时间、地点和人物所要求的细微差别,但对于这些,也给出了普遍的教诫。"

语法注4 条
  1. 94.27asse earum est

    在手抄本传承中,卡托名言“asse carum est”(即使一分钱也是贵的)中的“carum”(昂贵的)极有可能因拼写相似而误写为“earum”(她们的/它们的)。如果保留文本中的“earum”进行解释,它指代前文的“quod non opus est”,意为“不需要的东西,其价值不过值一分钱”,即即使价格极其低廉也仍然是不值且昂贵的。

  2. 94.28eum

    手抄本中的拼写错误,通常应读作连词“cum”(当……时)。它引导一个时间状语从句,后接虚拟式完成时或将来完成时动词“dixerit”,意为“当有人说起……时”。

  3. 94.31nancta vero praesidium et adiuta

    完成时分词“nancta”(具有主动意义的异态动词“nanciscor”的分词)与“adiuta”(“adiuvo”的被动分词)在语法上均与前文的阴性单数名词“indoles naturalis”(天然本性)保持一致,作为其主语。同句中的“illam”同样指代这一“indoles naturalis”。

  4. 94.32quo minus

    引导一个接虚拟式动词(“faciamus”)的从句,隶属于表示阻碍或防止的动词(此处为被动语态的“impedimur”),表示“阻碍我们做……”。整句的核心骨架为“Non enim... adfectibus inpedimur, quo minus... faciamus”(因为我们并非因情感而受阻以至于不能做值得称赞的事)。

翻译:Gemini 3.5 Flash(2026-05-25 发布)urn:cts:latinLit:phi1017.phi015.humanitext-lat2:94.27-94.35