← 小塞内卡

致卢基里乌斯道德书简

§81.9-81.16

报恩的自发性与恩害的权衡

通过词语辨析阐明了“归还感激”这一行为本质上的自发性,论证了只有智者才真正懂得感恩、爱与忠诚,并指出在比较和衡量恩惠与伤害时,具体的语境以及当事人之间的关系具有重要作用。

显示 ▾
显示
译文
字体
AI ↗
← 上一节下一节 →
§81.9

​Mira in quibusdam rebus verborum proprietas est et consuetudo sermonis antiqui quaedam efficacissimis et officia docentibus notis signat. Sic certe solemus loqui: "ille illi gratiam rettulit." Referre est ultro, quod debeas, adferre. Non dicimus "gratiam reddidit," reddunt enim et qui reposcuntur et qui inviti et qui ubilibet et qui per alium. Non dicimus "reposuit beneficium" aut "solvit"; nullum nobis placuit, quod aeri alieno convenit, verbum.

在特定事物中,词语的精准性是令人惊叹的,古人言语的习惯用非常有效且能教导义务的记号来标识某些事物。确实,我们通常这样说:“他向他归还了感激。”归还是指主动送回你所欠的东西。我们不说“他退还了感激”,因为那些被要求偿还的人、不情愿的人、在任何地方的人以及通过他人的人都在进行退还。我们不说“他放回了恩惠”或“他付清了”;任何适用于债务的词语都不曾取悦我们。

§81.10

​Referre est ad eum, a quo acceperis, rem ferre. Haec vox significat voluntariam relationem; qui rettulit, ipse se appellavit.1 Sapiens omnia examinabit secum: quantum acceperit, a quo, quando, ubi, quemadmodum. Itaque negamus quemquam scire gratiam referre nisi sapientem; non magis quam beneficium dare quisquam scit nisi sapiens, hic scilicet, qui magis dato gaudet quam alius accepto.

归还是指把东西送回给你从其那里接受它的人。这个词表示自愿的回报;归还的人,自己向自己提出了催告。智者会在心中权衡一切:接受了多少、从谁那里、何时、何地、以何种方式。因此,我们否认除智者外有任何人知道如何归还感激;正如除智者外没有人知道如何施予恩惠一样,也就是说,是那个在施予中比别人在接受中更感到快乐的人。

§81.11

​Hoc aliquis inter illa numerat, quae videmur inopinata omnibus dicere, παράδοξα Graeci vocant, et ait: "Nemo ergo scit praeter sapientem referre gratiam? Ergo nec quod debet, creditori suo reponere quisquam scit alius nec, cum emit aliquam rem, pretium venditori persolvere? "Ne nobis fiat invidia, scito idem dicere Epicurum. Metrodorus certe ait solum sapientem referre gratiam scire ​Deinde idem admiratur, cum dicimus: "Solus sapiens scit amare. Solus sapiens amicus est." Atqui et amoris et amicitiae pars est referre gratiam, immo hoc magis vulgare est et in plures cadit quam vera amicitia. Deinde idem admiratur, quod dicimus fidem nisi in sapiente non esse, tamquam non ipse idem dicat. An tibi videtur fidem habere, qui referre gratiam nescit?

有人将这归入那些我们似乎说得违背众人常理的事物中,希腊人称之为“悖论”,并说:“那么,除了智者,就没有人知道归还感激了吗?那么,其他任何人就不知道向他的债权人偿还所欠的债务,或者在买东西时向卖方付清货款了吗?”为了不让我们招致反感,你当知道伊壁鸠鲁也说过同样的话。梅特罗多洛斯确实说过,只有智者才知道如何归还感激。接着,当听到我们说:“只有智者才知道如何去爱。只有智者才是朋友”时,同一个人又感到惊讶。然而,归还感激是爱和友谊的一部分,甚至这比真正的友谊更为普遍,适用于更多的人。接着,同一个人对我们所说的“忠诚只存在于智者之中”感到惊讶,仿佛他自己没有说过同样的话。难道在君看来,一个不知道如何归还感激的人,会拥有忠诚吗?

§81.13

​Desinant itaque infamare nos tam quam incredibilia iactantes et sciant apud sapientem esse ipsa honesta, apud vulgum simulacra rerum honestarum et effigies. Nemo referre gratiam scit nisi sapiens. Stultus quoque, utcumque scit et quemadmodum potest, referat; scientia illi potius quam voluntas desit. Velle non discitur.

因此,让他们停止诽谤我们,仿佛我们在夸口那些不可信的事情;让他们知道,在智者那里存在着真正的德性本身,而在大众那里只有德性事物的幻象和影子。除了智者,没有人知道如何归还感激。愚人也当以他所知道、所能及的任何方式来归还;让他缺少的宁可是知识,而不是意愿。意愿是学不来的。

§81.14

​Sapiens inter se omnia conparabit, maius enim aut minus fit, quamvis idem sit, tempore, loco, causa, Saepe enim hoc non potuere divitiae in domum infusae, quod opportune dati mille denarii. Multum enim interest, donaveris an succurreris, servaverit illum tua liberalitas an instruxerit. Saepe quod datur, exiguum est, quod sequitur ex eo, magnum. Quantum autem existimas interesse, utrum aliquis quod derat a se, quod praestabat, sumpserit2 an beneficium acceperit ut daret?

智者会把一切事物相互比较;因为同一件事物,由于时间、地点、原因的不同,会变得更大或更小。因为往往涌入家中的财富,也无法做到那适时给予的一千银币所能做到的事。因为你究竟是赠予了礼物还是伸出了援手,你的慷慨是救了他还是仅仅装备了他,这有着极大的差别。往往所施予的是微不足道的,而由此产生的结果却是巨大的。但是,你认为以下两者之间有多大差别:是一个人从自己那里拿出了所缺少的、由自己提供的东西,还是为了施予而接受了恩惠?

§81.15

​Sed ne in eadem, quae satis scrutati sumus, revolvamur. In hac conparatione beneficii et iniuriae vir bonus iudicabit quidem quod erit aequissimum, sed beneficio favebit; in hanc erit partem proclivior.

但免得我们又转回到那些已经充分探讨过的相同话题中。在恩惠与伤害的这一比较中,好人固然会做出最公正的判断,但他会偏向恩惠;他会更倾向于这一方。

§81.16

​Plurimum autem momenti persona solet adferre in rebus eiusmodi: "Dedisti mihi beneficium in servo, iniuriam fecisti in patre. Servasti mihi filium, sed patrem abstulisti." Alia deinceps, per quae procedit omnis conlatio, prosequitur et, si pusillum erit, quod intersit, dissimulabit. Etiam si multum fuerit, sed si id donari salva pietate ac fide3 poterit, remittet; id est, si ad ipsum tota pertinebit iniuria.

但在这种事情上,当事人往往具有最大的分量:“你对我的奴隶施予了恩惠,却对我的父亲造成了伤害。你救了我的儿子,却夺走了我的父亲。”接着,他会追究所有比较所赖以进行的其余要素,如果其间的差别微乎其微,他会不予计较。即使差别很大,但如果可以在不损害亲情和信义的情况下予以宽恕,他也会予以免除;也就是说,如果伤害完全只关系到他自己。

语法注3 条
  1. 81.10ipse se appellavit

    动词 appellare 在法律语境中指“向债务人催告履行债务”。因此,这一表述意在说明,归还感激(gratiam referre)并非出于债权人的索取,而是由个人良知所促成的自发性义务履行。

  2. 81.14utrum aliquis quod derat a se, quod praestabat, sumpserit

    在由 utrum 引导的间接疑问从句中,quod derat(所缺少的东西)作为 sumpserit 的宾语,并由 a se(从他自己那里)修饰。而从句 quod praestabat(他所要提供的东西)作为同位语对 quod derat 进行限定。整句旨在对比“自力更生、从自身筹措要提供的不足之物”与“为了施予他人而接受恩惠”。

  3. 81.16salva pietate ac fide

    这是一个由夺格名词 pietas(亲情、义务感)与 fides(信义、忠诚)以及形容词 salvus(完好的、未受损的)构成的夺格绝对结构(或伴随状况夺格),表示宽恕的条件:“在不损害亲情和信义的前提下”。

翻译:Gemini 3.5 Flash(2026-05-25 发布)・修订记录(2 处,最近 2026-10-12)
  • 2026-10-12 统一书写 — 译文 1 处
  • 2026-09-21 AI校阅 — 译文 1 处
urn:cts:latinLit:phi1017.phi015.humanitext-lat2:81.9-81.16